XCVI. Naves illorum onerariæ ex spina arbore confectæ sunt, cujus

species simillima loto Cyrenaico, lacrima autem gummi est. Ex hac

igitur spina cædunt ligna fere bicubitalia, quæ laterum in morem

componunt, ex eisque naves fabricantur tali modo: (2) bicubitalia illa

ligna circum frequentes prælongosque clavos ligneos inserunt et

innectunt, illisque ita in ratis formam compactis transtra superne

intendunt. Costis vero non utuntur, commissuras autem intus byblo

obturant. Gubernaculum unum faciunt, et hoc per carinam trajiciunt.

Malo utuntur ex spina arbore, velis ex papyro. (3) Hæc navigia adverso

flumine, nisi secundus ventus, isque satis validus, obtineat, navigare

non possunt, sed ex terra juxta ripam trahuntur. (4) Secundo vero

flumine deferuntur hoc modo: tabula sive crates oblonga est januæ

forma, ex myrica frutice (_sive tamarice_) confecta, et vimine ex

arundinibus consuta; tum lapis perforatus, duorum fere talentorum

pondere. Januam illam, fune religatam, in fluvium demittit nauta, ut

ante navem secundo flumine deferatur; lapidem vero ex alio fune a

postica parte demittit. (5) Itaque janua, incidente aquæ impetu,

celeriter progreditur, et trahit barin; hoc enim his navigiis nomen

est; lapis vero, dum a tergo trahitur, et in fundo est, dirigit cursum.

Habent Ægyptii navigiorum horum ingentem multitudinem, vehuntque

illarum nonnulla multa millia talentorum.

XCVII. Postquam vero terram Nilus inundavit, sola oppida conspiciuntur

ex aquis eminentia, insulis Ægæi maris admodum similia: reliqua enim

omnis Ægyptus tunc pelagus est, solaque oppida eminent. (2) Hoc ubi

fit, non jam per fluvii alveos navigant, sed medios per campos. Nam,

qui Naucrati Memphin proficiscitur, is præter ipsas pyramides navigat;

quum alioquin non hac sit iter, sed præter apicem regionis Delta et

juxta Cercasorum oppidum: et Canobo e mari Naucratin tendens, per

campos navigas, juxtaque Anthyllam et Archandropolin præterveheris.

XCVIII. Anthylla, quam modo nominavi, nobile oppidum, singulariter

attributa semper est uxori satrapæ qui in Ægypto regnat, ex cujus

reditibus illa sibi comparet calceamenta: idque ita obtinet ex quo sub

Persarum imperio Ægyptus est. Alterum, quod dixi, oppidum videtur ab

Archandro Phthio (_vel_ Phthii filio) nomen accepisse, Achæi filio

(_vel_ nepote), Danai genero; quare etiam Archandri[TR8] oppidum

nominatur. Fuerit quidem fortasse etiam alius Archander: et Ægyptium

certe nomen non est.

XCIX. Hacentus ea dixi, quæ partim ipse vidi, partim quæ equidem

sentio, partim quæ sciscitando cognovi. Accedo nunc ad exponendas

Ægyptiorum historias, resque gestas, quemadmodum narratas audivi;

quibus tamen nonnulla etiam, quæ ipsis meis oculis vidi, adjiciam. (2)

Menem illum, qui primus in Ægypto regnavit, quum alia fecisse aiebant

sacerdotes, tum hoc primum, quod Memphin jactis aggeribus a Nili

inundatione secluserit. Olim enim fluvium universum juxta ipsum montem

arena obsitum Libyam versus fluxisse; Menem vero superne, centum fere

stadiis a Memphi, Nili brachium illud, quod meridiem versus tendebat,

humo adgesta complesse; atque ita, exsiccato prisco alveo, fluvium

duxisse, ut inter montes medius interflueret. (3) Atque etiam nunc

Persæ brachium illud, quod nunc fluit ab altero seclusum, magna cura

observant, et quotannis eum _eo loco, ubi a vetere alveo deflexit_,

adgesta humo muniunt; quoniam, si eo loci perrumpens fluvius exundare

pararet, timendum foret ne universa Memphis fluctibus operiretur. (4)

Deinde vero eundem Menem, primum Ægypti regem, aiunt, postquam regionem

circa Memphin obstructo fluvio in sicco posuisset, in eadem regione

urbem hanc, quæ nunc Memphis vocatur, condidisse: (est enim Memphis

etiam in angusta Ægypti parte:) extra illam vero circumfodisse lacum ex

fluvio versus septentrionem et versus occidentem, nam versus orientem

ipse Nilus eam terminat. Porro eundem in ipsa urbe Vulcani templum,

quod magnum ibi et eximie memorabile est, statuisse.

C. Post hunc ex libro recensuerunt mihi sacerdotes regum trecentorum et

triginta nomina. In tot generationibus hominum octodecim Æthiopes

erant,[TR9] et una mulier indigena, cæteri vero viri Ægyptii. (2)

Mulieri huic, quæ in Ægypto regnavit, idem nomen fuit atque Babyloniæ,

Nitocris. Eam memorant ultam esse fratrem, quem Ægyptii, quum apud eos

regnasset, occiderant, post ejusque cædem regnum ipsi tradiderant:

hujus ulciscendi caussa multos Ægyptios dolo interfecisse. (3) Postquam

enim conclave prælongum subterraneum, curaverit faciendum, verbo quidem

ut inauguraret, revera autem alia meditatam, Ægyptiorum magnum numerum,

quos cædis maxime auctores fuisse noverat, ad cœnam vocatos, epulo

ibidem excepisse; inter cœnandum vero fluvium in conclave immisisse per

occultum ingentem canalem. (4) De hac igitur hæc memorarunt, istud

adjicientes, post id factum reginam se ipsam in conclave cineribus

repletum conjecisse, quo vindictam effugeret.

CI. Reliquorum regum nullum vel opus memorabile reliquisse dixerunt,

vel re ulla insignem fuisse, præter postremum eorum, Mœrin. (2) Hunc

memorabilia edidisse opera, propylæa ad Vulcani templum, septentrionem

spectantia; lacumque effodisse, cujus quantus sit circuitus, posterius

exponam; pyramidesque in eo exstruxisse, quarum de magnitudine simul

cum ipso lacu faciam mentionem. Hunc igitur ista edidisse opera;

reliquorum autem nullum quidquam.

CII. Igitur hos omittens, eum memorabo, qui post illos regnavit, cui

nomen Sesostris fuit. Hunc dixere sacerdotes primum navibus longis ex

Arabico sinu profectum, accolas Erythræi maris subegisse; donec, quum

ulterius navigaret, in mare pervenisset quod propter brevia non amplius

potuerit navigari. (2) Inde in Ægyptum reversus, ut narrant sacerdotes,

ingentem contractum exercitum per continentem duxit, omnesque quos

adiit populos armis subegit. (3) Ibi tum quos offendisset fortes

populos et libertatis vehementer studiosos, in horum terris columnas

erigebat, quarum inscriptio declarabat quum suum nomen atque patriam,

tum hos vi ab ipso esse subactos. Quorum vero oppida citra pugnam et

facile cepisset, in horum columnis eadem quidem, quæ in fortium

populorum columnis, inscribebat; insuper vero pudenda insculpi jussit

muliebria, molles eos esse atque ignavos significans.

CIII. Hæc igitur faciens continentem obiit, donec ex Asia in Europam

transgressus, Scythas subegit et Thraces. (2) Hi, ut mihi videtur,

extremi fuerant, ad quos pervenerit Ægyptius exercitus: nam in horum

terra conspiciuntur columnæ ab illo erectæ, non vero ulterius. (3) Inde

converso itinere domum repetiit: sed ubi ad Phasin fluvium fuit, haud

satis certo adfirmare possum, ipsene rex Sesostris segregatam aliquam

quantamcumque partem sui exercitus ibi reliquerit, an milites nonnulli,

itinerum errores pertæsi, circa Phasin flumen remanserint.

CIV. Manifestum est enim Colchos esse Ægyptios: idque dico, ut qui

prius hoc ipsum mecum cogitaverim, quam ex aliis audivi. Quum vero curæ

mihi hæc res esset, quæsivi ex utrisque: et magis Colchi recordabantur

Ægyptiorum, quam Ægyptii Colchorum. Ægyptii autem existimare se

dixerunt Colchos esse ex Sesostris exercitu. (2) Ego vero conjectaveram

partim ex hoc, quod nigro (_fusco_) colore et crispis capillis sint

Colchi: quamquam hoc solo nihil efficitur, quum et alii sint populi

tales: hoc igitur potius argumento id collegeram, quod soli omnium

hominum Colchi, præter Ægyptios et Æthiopes, ab antiquissimis

temporibus circumcidant pudenda. (3) Nam Phœnices, et Syri Palæstinam

incolentes (_Judæi_), profitentur ipsi, ab Ægyptiis se hoc accepisse.

Syri vero qui circa Thermodontem et Parthenium fluvium habitant

(_Cappadoces_), et Macrones, horum finitimi, a Colchis nuper se

accepisse fatentur. (4) Hi enim soli ex omnibus hominibus

circumciduntur; et hi manifeste Ægyptios in hac re imitantur. (5)

Ægyptii vero utrum ab Æthiopibus, an hi ab illis acceperint, adfirmare

non possum; perantiquum enim ritum esse adparet. Istos autem ex

Ægyptiorum commercio hunc ritum adoptasse, magnum mihi etiam documentum

videtur hoc esse: Phœnices, qui inter Græcos vivunt, in hoc ritu ad

pudenda pertinente non amplius imitantur Ægyptios, et eorum qui post

nascuntur non circumcidunt virilia.

CV. Age vero, etiam aliud de Colchis commemorabo, in quo Ægyptiis

similes sunt. Linum soli hi et Ægyptii fabricantur eodem modo: atque

etiam tota vitæ ratio et sermo utrorumque similis est. Linum quidem

Colchicum a Græcis Sardicum vocatur; illud vero quod ex Ægypto adfertur

Ægyptium nominatur.

CVI. Columnarum quas variis in regionibus posuit Ægyptius rex

Sesostris, pleræque non amplius supersunt: in Syria vero Palæstina ipse

superstites vidi, in quibus erat prædicta inscriptio, et pudenda

muliebria. (2) Sunt etiam in Ionia duæ imagines hujus viri saxis

insculptæ, altera in via qua Epheso Phocæam itur, altera qua Sardibus

Smyrnam. Utrobique vir exsculptus est, magnitudine quattuor cubitorum

cum una spithama, dextra manu hastam tenens, sinistra sagittas, et

reliquo cultu simili; habet enim partim Ægyptiacum cultum, partim

Æthiopicum: ab altero vero humero ad alterum per pectus pertinet

insculpta inscriptio sacris literis Ægyptiorum exarata, in hanc

sententiam: «Ego hanc regionem meis humeris (_lacertis_) mihi

adquisivi.» (3) Quis vero, aut unde sit, ibi non declarat; alibi vero

declaravit. Itaque istas nonnulli, qui viderunt, Memnonis conjiciunt

imagines esse, longe a vero aberrantes.

CVII. Hunc Ægyptium Sesostrin, dicebant sacerdotes, redeuntem,

multosque homines ex gentibus subactis secum ducentem, eundem, postquam

in reditu ad Daphnas Pelusiacas pervenisset, a fratre, cujus fidei

Ægyptum commiserat, una cum filiis hospitio esse exceptum: at illum

circa domum, in qua rex et filii erant, materiam congeri, congestamque

jussisse incendi. (2) Qua re animadversa, statim deliberasse regem cum

uxore, quippe illam quoque comitem secum habuisse. Hanc ei suasisse,

quum sex essent filii, duobus ex his super pyram extensis pontem sic in

ardente materia faceret, quem ipsi superantes effugerent. (3) Id

fecisse Sesostrin, et duos filios ita igne fuisse absumtos, reliquos

vero una cum patre fuga servatos.

CVIII. Postquam in Ægyptum advenit, pœnasque de fratre sumsit, tum vero

multitudine hominum, quos e terris subactis adduxerat, ea in hunc modum

usus est: (2) lapides eos, qui hoc regnante ad Vulcani templum congesti

sunt, immani magnitudine, hi sunt qui traxerunt: iidemque canales

cunctos, qui nunc in Ægypto sunt, coacti foderunt; atque ita inviti

quidem fecerunt, ut Ægyptus, quæ ante id tempus tota equis et plaustris

opportuna fuerat, hoc commodo careret. (3) Nam ab illo tempore Ægyptus,

tota licet plana et campestris, equis et plaustris inhabilis facta est:

cujus rei caussa est multitudo fossarum, variis modis omnes in partes

ductarum. (4) Regionem autem ita fossis discidit rex ille hac caussa:

quicumque ex Ægyptiis oppida habitant quæ non sunt ad fluvium sita, sed

in media regione, hi, postquam recessit Nilus, aquæ inopia laborantes,

salsiore potu usi erant, ex puteis hausto. Hujus rei caussa discissa

est Ægyptus.

CIX. Porro hunc regem, aiebant, distribuisse regionem inter omnes

Ægyptios, singulisque sortem æqualem dedisse quadratam; et ab hac sorte

reditus sibi constituisse, imperato tributo quotannis pendendo. (2)

Quod si de cujuspiam sorte fluvius aliquid abstraxisset, is regem

adiens indicabat factum; et rex, missis qui rem præsentem inspicerent,

dimetirenturque quanto minor factus fuerit ager, in posterum tributi

partem pro portione remittebat. (3) Videturque mihi ex hoc negotio

inventa esse geometria apud Ægyptios, indeque ad Græcos transiisse. Nam

polum quidem (_instrumentum horologicum_) et gnomonem et duodecim diei

partes a Babyloniis Græci acceperunt.

CX. Idem rex Sesostris unus ex Ægypti regibus Æthiopiæ etiam regnum

obtinuit. Monumenta autem sui reliquit statuas lapideas ante Vulcani

templum positas: quarum duæ, triginta cubitorum quæque, ipsius et

uxoris referebant imagines; tum quattuor, viginti cubitorum quæque,

totidem numero filiorum. (2) Ante has statuas quum multo post tempore

Darius Persa sibi vellet statuam ponere, vetuit Vulcani sacerdos,

dicens non edita ab illo esse facta qualia a Sesostri Ægyptio:

Sesostrin enim quum alias gentes nihilo vel pauciores vel inferiores,

quam ipse, tum vero et Scythas, subegisse, quos Darius subigere non

potuisset. Quare non esse æquum, ut ante illius monumenta statuam ponat

is qui illius facta non superarit. Aiuntque Darium sacerdoti hæc

dicenti ignovisse.

CXI. Sesostri vita functo, aiebant, regnum suscepisse filium ejus

Pheron: eumque nullum militare facinus præclarum edidisse; accidisse

autem ei ut cæcus fieret, et quidem ob factum hujusmodi. (2) Quum

flumen eo tempore copiosissimum descendisset ad octodecim pedum

altitudinem, camposque inundasset, ingruente vento ingentes fluctus

ciere flumen cœpit. Ibi tunc regem hunc, improba vesania correptum,

sumsisse spiculum et in medios fluminis gurgites conjecisse: dein

protinus oculis cœpisse laborare, prorsusque usum oculorum amisisse.

(3) Postquam decem annis cæcus fuisset, advenisse ei, undecimo anno, ex

Buto oppido oraculi responsum, exactum esse pœnæ tempus; oculorum usum

recepturum eum esse, si oculos eluisset lotio mulieris, quæ non nisi

cum suo marito coiisset et cum nullo alio viro habuisset consuetudinem.

(4) Illum igitur ante omnia uxoris suæ urinam esse expertum; deinde

vero, quum visum non recepisset, aliarum omnium atque aliarum

experimentum fecisse. Ad extremum, postquam visum recepisset, mulieres

cunctas, quarum experimentum fecerat, excepta una illa cujus urina

lotus visum recepit, in unum oppidum congregasse, cui nomen nunc est

Erythrobolus (_quasi Rubrum solum diceres_) atque ita congregatas,

subjecto igne, simul cum oppido concremasse: illam vero, cujus urina

lotus visum receperat, in matrimonium duxisse. (5) Donaria autem,

postquam oculorum calamitate est liberatus, quum alia in notabilioribus

quibusque templis consecravit, tum, quod maxime memorari præ cæteris

meretur, in Solis templo opera posuit spectatu digna, duo saxeos

obeliscos, utrumque ex uno saxo, longitudine utrumque centum cubitorum,

latitudine octo cubitorum.

CXII. Huic in regnum successisse[TR10] aiebant virum Memphiten, eum qui

Græcorum sermone Proteus nominetur: cujus nunc delubrum est Memphi

pulcrum admodum et eximie instructum, a Vulcani templo austrum versus

situm. Circa delubrum illud Phœnices Tyrii habitant; vocaturque totus

ille locus, Tyriorum astra. (2) Intra Protei delubrum ædes est, quæ

vocatur Veneris Hospitæ: quam ego ædem Helenæ Tyndari filiæ sacratam

fuisse conjicio, tum quod memoratum audivi vixisse Helenam apud

Proteum, tum vero etiam ob hoc ipsum cognomen Hospitæ Veneris: quotquot

enim alia sunt Veneris templa, eorum nullum est quod tale cognomen

habeat.

CXIII. Dixerunt autem mihi sacerdotes, sciscitanti quæ ad Helenam

spectant, gestam rem esse hunc in modum: Alexandrum, postquam Helenam

ex Sparta rapuisset, domum navigasse. Sed ubi in Ægæum pervenit,

violenti ex adverso venti in Ægyptium mare eum compulerunt: inde, quum

non remitteret vis ventorum, in Ægyptum pervenit, in illud quidem Nili

ostium, quod Canobicum nunc vocatur, et ad Taricheas. (2) Erat autem in

litore Herculis templum, quod etiam nunc est: in quod si quis

cujuscumque hominis servus profugerit, et deo se tradens, sacras sibi

imponi notas curaverit, hunc nemini fas est tangere. Lex ista eadem,

quæ olim fuit, ad meam usque ætatem manet. (3) Ab Alexandro igitur

famuli nonnulli, cognita lege quæ in hoc templo obtinet, desciscunt:

sedentesque deo supplices, nocituri Alexandro, accusarunt eum; omnemque

iniquitatem, qua adversus Helenam et Menelaum usus ille erat,

aperuerunt: renunciarunt hæc autem quum sacerdotibus templi, tum

præfecto hujus ostii, cui Thonis nomen erat.

CXIV. Quibus cognitis Thonis celeriter Memphin ad Proteum nuncios

misit, qui hæc ei dicerent: «Advenit[TR11] huc peregrinus homo, natione

Trojanus, qui in Græcia improbum facinus commisit: quippe hospitis sui

uxorem decepit, eamque et ipsam et magnam simul rerum pretiosarum

copiam secum vehens huc adpulit, ventorum vi hanc in terram compulsus.

Hunccine ergo sinemus illæsum abire, an, quæ secum advexit, ei

eripiemus?» (2) Ad hæc Proteus remittit nuncium, qui diceret: «Hunc

hominem, quisquis est, qui hospitem suum tam nefaria injuria adfecit,

prehendite, et ad me adducite, ut sciam quid tandem dicat.»

CXV. His auditis Thonis prehendit Alexandrum, navesque ejus retinet:

dein et ipsum et Helenam et res pretiosas Memphin duxit, atque etiam

fugitivos supplices. (2) Cuncti ubi advenerunt, quæsivit ex Alexandro

Proteus, quis esset, et unde cum navibus suis advenisset. Et ille suum

genus commemoravit, patriæ dixit nomen; atque navigationis cursum, et

unde advenerit, exposuit. (3) Deinde vero interrogante Proteo, Helenam

unde accepisset, titubantem in oratione nec vera loquentem Alexandrum

coarguebant fugitivi supplices, et totam sceleris rationem aperuerunt.

(4) Ad extremum Proteus hanc sententiam pronunciavit: «Nisi ego,

inquit, maximi ducerem, nullum hominem peregrinum occidere, qui

ventorum vi ablatus meam terram accessisset, a te pro Græco illo pœnas

sumturus eram, qui, o hominum scelestissime, hospitio benigne exceptus,

facinus improbissimum admisisti. Ad tui hospitis uxorem intrasti; et

hoc flagitio non contentus, tuis fraudibus excitatam raptamque

abduxisti. Nec hoc tibi satis fuit, sed etiam domum tui hospitis

exspoliasti, hisque cum spoliis huc venisti. (5) Nunc, quoniam semper

maximi duxi hospitem nullum occidere, mulierem quidem hanc atque opes

non te sinam hinc abducere, sed hæc ego Græco illi servabo, donec ipse

veniens recipere voluerit: tibi vero et navigationis sociis edico, ut

intra triduum mea e terra in aliam navigetis: sin minus, pro hostibus

vos habebo.»

CXVI. Hunc fuisse Helenæ apud Proteum adventum dixere sacerdotes.

Videtur autem mihi Homerus eandem audivisse narrationem; sed, quoniam

non similiter, atque altera narratio, qua est usus, adcommodata esset

epico carmini, idcirco eam omisisse, ita tamen ut significaret notam

sibi eam fuisse. (2) Adparet hoc enim ex itinerum ratione Alexandri,

quam in Iliade ut episodium posuit, (nec vero usquam alibi

retractavit), ubi ait, quum per alia loca eum abreptum errasse,

Helenam secum ducentem, tum Sidonem in Phœnice adpulisse. (3) Meminit

autem hujus rei in Diomedis fortibus factis, ubi hos posuit versus:

Picturata inerant ibi pallia, facta puellis

Sidoniis, quas ipse Paris formosus ab urbe

Sidonia duxit, sulcans freta lata carinis,

quum retulit magnis Helenam natalibus ortam.

(4) Meminit in Odyssea quoque, his versibus:

Hæc Jove nata venena habuit multa arte parata,

fortia, quæ Polydamna sibi donaverat uxor

Thonis in Ægypto, cujus fert plurima mixtim

multa solum proba, multa etiam damnosa venena.

Tum etiam hæc, eodem spectantia, Telemacho dicit Menelaus:

Hic etiam Ægypto di me tenuere reverti

conantem, quibus haud tuleram solennia sacra.

(5) Quibus versibus declarat poeta, cognitum sibi fuisse Alexandri, per

maria errantis, adventum in Æyptum: confinis enim est Syria Ægypto:

Phœnices autem, quorum est Sidon, in Syria habitant.

CXVII. Ex hisce autem versibus, et ex isto maxime loco, _ex Iliade

apposito_, clarum est, non esse Homerum Cypriorum carminum auctorem,

sed alium quempiam. Nam in Cypriis Alexander memoratur tertio die

Sparta Ilium cum Helena pervenisse secundo vento usus, et mari

tranquillo: in Iliade vero ait poeta, errasse illum quum Helenam domum

duceret. Sed valeat Homerus, valeantque Cypria carmina.

CXVIII. Interroganti vero mihi, utrum vanum fictumque sit, an non, quod

Græci de bello ad Ilium gesto narrant, responderunt mihi hæcce, quæ ex

ipsius Menelai narratione sibi cognita esse adfirmarunt. Scilicet,

venisse post Helenæ raptum exercitum ingentem Græcorum in terram

Trojanam, Menelao opem laturum. Ab exercitu isto, exscensione facta,

positisque castris, missos esse Ilium legatos, et in his ipsum

Menelaum: (2) qui postquam muros ingressi, repetiissent Helenam et opes

ab Alexandro subreptas, et satisfactionem injuriarum postulassent;

respondisse tunc Teucros id quod et deinde constanter adfirmaverint

jurati et non jurati, non habere se Helenam nec opes quæ repeterentur,

sed esse ista omnia in Ægpyto; neque æquum esse, se earum rerum caussa

satisfactionem dare, quæ essent in Protei manibus, regis Ægyptii. (3)

At Græci, ab his se rideri existimantes, ea caussa obsedisse urbem,

donec cepissent. Capta urbe, quum nusquam Helena reperiretur, et eandem

rem, quam antea, audiverant, experirentur Græci; sic deinde fidem

priori sermoni adhibentes, Menelaum ipsum ad Proteum miserunt.

CXIX. Menelaus ubi in Ægyptum pervenit, adverso fluvio Memphin

navigavit, ibique exposita rei veritate, insignibus donis hospitalibus

exceptus est, et Helenam illæsam recepit, insuperque opes suas omnes.

(2) Verumtamen Menelaus, quamquam hæc omnia consecutus, inique eum

Ægyptiis egit. Nam quum proficisci vellet, nec per ventos posset,

longiore interposita mora, extremum rem adgressus est impiam et

nefariam: duos puerulos sumsit hominum indigenarum, eosque placandis

ventis immolavit. (3) Deinde postquam evulgatum est facinus, invisus

Ægyptiis, et ab his exagitatus, profugit cum suis navibus, Libyam

versus iter intendens. Inde vero quonam pervenerit, non amplius dicere

potuerunt Ægyptii: ista vero, quæ dixi, partim sciscitando se

cognovisse aiebant, partim apud se gesta adcurate cognita habere.

CXX. Hæc mihi Ægyptiorum dixerunt sacerdotes: narrationi autem, quam de

Helena fecerunt, ego etiam ipse adsentior, hæcce mecum reputans: si in

Ilio fuisset Helena, reddituros eam Græcis fuisse Trojanos, sive

volente Alexandro, sive nolente. Nam profecto non ita mente captus erat

Priamus, neque cæteri illius propinqui, ut suis ipsorum capitibus et

liberis et universa urbe voluissent periclitari, quo Alexander Helenam

haberet uxorem. (2) Quod si etiam initio ita secum statuissent, tamen

deinde, postquam et aliorum Trojanorum complures, quoties cum Græcis

congressi sunt, perierunt, et ex ipsius Priami filiis quolibet in

prœlio (si quidem epicorum poetarum narrationi fides habenda) duo aut

tres aut etiam plures occubuerunt, his ita comparatis, puto equidem, si

vel ipse Priamus Helenam duxisset uxorem, redditurum eam fuisse Græcis

hac conditione, ut præsentibus malis liberaretur. (3) Porro ne regnum

quidem ad Alexandrum erat rediturum, ut quum senex esset Priamus, rerum

summa penes illum fuerit: sed Hector, et ætate major et longe illo vir

fortior, in regnum mortuo Priamo erat successurus; quem non est

consentaneum indulgere voluisse fratri injuste agenti, quum præsertim

illius caussa gravissima mala et privatim ipsum, et publice Trojanos

omnes premerent. (4) Sed enim non potuerant illi Helenam reddere, et

vera dicentibus fidem non adhibuerant Græci: idque (ut dicam quod

sentio) factum est divino numine ita moderante, ut illi, internecione

pereuntes, testatum facerent hominibus, graves injurias gravibus etiam

pœnis vindicari a diis. Sed hæc quidem pro mea dixi opinione.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 12 / 55 段