curiose colunt templorum religionem. Ægyptus, quamvis sit Libyæ
confinis, non est tamen bestiis frequens. Quæ vero in ea reperiuntur,
sacræ habentur omnes: et illarum quidem aliæ cum ipsis hominibus
aluntur; aliæ non item. (2) Quodsi vero declarare vellem, cur deorum
cuique consecratæ sint hæ quæ sacræ habentur, descenderem ad sermonem
faciendum de divinis rebus, quas exponere equidem imprimis devito:
quarum si quas ego in narratione mea tetigi, necessitate adductus de
eis sum locutus. (3) Obtinet autem, quod ad hasce bestias spectat,
institutum hujusmodi. Constituti sunt, quibus earum alendarum, et
quidem cujusque generis sigillatim, cura commissa est, viri Ægyptii
mulieresque; quo in munere patri filius succedit. (4) Præterea singuli
oppidorum incolæ vota illis exsolvunt hæc, quæ deo ei fecerunt cui
sacrata est bestia: scilicet liberorum suorum sive totum caput, sive
dimidium, aut tertiam radunt partem; deinde capillos in trutina
argentum contra pendunt, et, quantum fuerit capillorum pondus, tantum
argenti solvunt curatrici bestiarum: illaque, pro hoc, escam bestiis
concisos pisces præbet; (5) hoc enim eis alimenti genus adsignatum est.
Si quis vero harum bestiarum quampiam occiderit, si sponte id fecerit,
capite delictum luit; sin invitus, mulctam pendit, quantum irrogaverint
sacerdotes. Qui vero ibin aut accipitrem necavit, sive volens, sive
invitus, eum mori necesse est.
LVI. Quamvis autem multæ sint bestiæ quæ cum hominibus aluntur vitamque
agunt, multo etiam plures forent, nisi felibus accideret hocce.
Postquam pepererunt feminæ, non amplius accedunt ad mares: at hi, coire
cum illis concupiscentes, quum non possint, tali utuntur invento:
rapiunt illarum fœtus, raptosque interficiunt; nec tamen comedunt
occisos. Tum illæ, fœtu privatæ, et alium desiderantes, sic demum
iterum ad mares accedunt: est enim amans prolis bestia. (2) Quodsi vero
incidit incendium, divinitus quasi furore quodam corripiuntur feles.
Nam Ægyptii quidem, per intervalla dispositi, custodiam felium agunt,
incendium interim nihil curantes; at feles, aut sese insinuantes per
hominum intervalla, aut superne transilientes, in ignem insiliunt: (3)
quod ubi fit, ingens luctus capit Ægyptios. Quodsi ultro in domo quadam
moritur felis, omnes ædium illarum incolæ supercilia sola radunt; apud
quos vero canis mortuus fuerit, hi totum radunt corpus et caput.
LXVII. Abducuntur autem mortuæ feles in sacra sepulcra, quæ in Bubasti
sunt oppido, ubi conditæ sepeliuntur. Canes autem mortuos in suo
quisque oppido sacris in conditoriis sepeliunt: (2) et similiter, atque
canes, sepeliuntur ichneumones. Mures autem araneos et accipitres in
Buto oppidum deducunt: ibes vero, _Mercurio sacras_, Hermopolin. (3)
Ursos autem, raros illos quidem in Ægypto, et lupos, qui vulpibus haud
multo sunt majores, ibi sepeliunt, ubi mortui reperiuntur.
LXVIII. Crocodilorum autem hæc natura est. Per quattuor menses maxime
hibernos nullum cibum capiunt. Quadrupes est, terram pariter et aquam
habitans: ova enim parit excluditque in terra, et majorem diei partem
in sicco versatur, noctem vero totam in fluvio agit: est enim aqua tum
magis calida quam aer et ros. (2) Omnium vero, quæ novimus, animalium
hoc ex minimo fit maximum. Nam ova parit haud multo majora anserinis,
et exclusus fœtus pro ovi portione est: at, ubi incrementum cepit,
pervenit ad septemdecim cubitorum longitudinem, et ultra. (3) Habet
autem oculos porci, dentes vero magnos et exsertos, pro ratione
magnitudinis corporis. Linguam natura non habet, unum ex omnibus
animantibus: neque inferiorem movet, maxillam, sed ex omnibus item
animantibus unum est quod superiorem maxillam admoveat inferiori. (4)
Habet autem ungues robustos, et cutem squamatam, quæ in tergo perrumpi
non potest. In aqua quidem cæcus est, in aere vero perspicacissimus.
Quum igitur in aqua degat, os intus oppletum habet hirudinibus. (5) Jam
aliæ quidem aves et bestiæ illum fugiunt: eum trochilo autem pacem
colit, quippe qui utilem ei operam præstat: nam postquam ex aqua in
terram exiit crocodilus, ibique ore hiante recubat (quod facere ille
plerumque contra zephyrum consuevit), tum trochilus in os ejus sese
insinuans, hirudines devorat; atque ille hac opera sibi præstita
gaudens, neutiquam lædit trochilum.
LXIX. Sunt autem crocodili aliis Ægyptiis sacri; aliis non item, sed hi
illos ut hostes persequuntur. Qui circa Thebas et Mœridis lacum
habitant, hi vel maxime sacros illos ducunt: (2) et horum utrique unum
crocodilum eximium alunt, manu tractari edoctum; cujus auribus inaures
ex fusis lapidibus et auro inserunt, et anteriores pedes ornant
armillis; demensoque cibo, quum farinaceo, tum ex victimis, eumdem
pascunt, curantes ut quam lautissime vivat; denique mortuum condiunt,
et sacro in sepulcro sepeliunt. (3) Qui vero circa Elephantinen
habitant, hi non modo non sacros habent crocodilos, sed et carne eorum
vescuntur. Vocantur autem ab Ægyptiis, non crocodili, sed _champsæ_.
Crocodilos enim Iones illos nominarunt, formam illorum conferentes cum
crocodilis (_id est lacertis_) qui apud illos in maceriis versantur.
LXX. Venatio crocodilorum multis atque variis modis instituitur: quorum
ego illum, qui maxime mihi memoratu dignus videtur, exponam. Suis
tergus, pro esca hamo insertum, in medium flumen demittit venator: ipse
in ripa fluminis vivum habet porcellum, quem ferit. (2) Crocodilus,
audita voce, ad ejus onum adcurrit; in tergus vero suis incidens, illud
deglutit; deinde eum in terram attrahunt. Postquam in terram extractus
est, primum omnium oculos ejus luto oblinit venator: eo facto, facile
admodum reliqua administrat; si facere non potuit, difficulter.
LXXI. Hippopotami in Papremite præfectura sacri habentur; reliquis vero
Ægyptiis non sunt sacri. Horum natura atque species talis est:
quadrupes animal, bisulcum, ungulis bovinis, simo naso, juba equina,
dentibus prominentibus in conspicuo, cauda et voce equina; magnitudine
maximi tauri; corio eum in modum crasso, ut ex arefacto conficiantur
hastæ.
LXXII. Gignuntur in fluvio etiam lutræ, quas sacras ducunt Ægyptii. Ex
piscium autem genere sacrum reputant esse eum qui vocatur lepidotus
(_quasi squamatum dicas_), et anguillam: quos pisces Nilo sacros esse
aiunt; itemque ex avium genere vulpanseres.
LXXIII. Est autem etiam alia avis sacra, cui nomen phœnix: quem ego
quidem non vidi, nisi pictum; perraro quippe Ægyptum visitat, nonnisi
ex quingentorum, ut Helipolitæ aiunt, annorum intervallo: advenire
autem dicunt tunc, quum pater ejus obiit. (2) Est autem, si modo
pictura recte ejus formam referet, tantus atque talis: pennarum color,
aliarum aureus, aliarum ruber; cæterum tota avis, habitu et
magnitudine, aquilæ maxime simillima. (3) Phœnicem hunc aiunt, mihi
quidem parum credibilia narrantes, hæcce machinari: ex Arabia
proficiscentem, in Solis templum portare patrem suum, myrrha
circumlitum, et in templo Solis sepelire. (4) Portare autem eum hoc
modo: primum myrrham in ovi formam fingere tanti ponderis, quantum
ferre ipse possit; dein ferendo illud experiri; factoque experimento,
excavare ovum, et patrem intus ponere, et qua parte ovi excavati patrem
inseruerit, eam alia myrrha oblinere: ita pondus impositi patris idem
esse atque fuerat ovi pondus: hoc denique modo circumlitum patrem
gestare eum in Solis templum. Hæc facere avem illam narrant.
LXXIV. Sunt autem circa Thebas sacri serpentes, nihil hominibus noxii,
haud sane magni, duobus cornibus instructi e summo capite enatis. Hos,
postquam mortui sunt, in Jovis templo sepeliunt: huic enim deo sacros
esse eos dicunt.
LXXV. Est vero in Arabia locus, ex adverso oppido Buto maxime situs;
quem locum ipse adii, quum audirem quæ de serpentibus volucribus
narrantur. Eo ut perveni, vidi ossa et spinas serpentum, ineffabili
multitudine: erant enim spinarum acervi, majores alii, alii minores,
atque rursus minores, ingenti numero. (2) Est autem locus, ubi effusæ
hæ spinæ jacent, hujusmodi: ex angustis montibus introitus est in
magnam planitiem; ea planities contigua est planitie Ægypti. Narrant
igitur, ineunte vere ex Arabia Ægyptum versus advolare volucres
serpentes; ibes autem aves, occurrentes illis in faucibus hujus
regionis, aditu prohibere serpentes, illosque necare. (3) Et hoc quia
facere solita sit, magno in honore ab Ægyptiis haberi ibin, aiunt
Arabes; et profitentur etiam Ægyptii, ea caussa se hasce aves in honore
habere.
LXXVI. Species autem ibidis talis est: colore admodum nigro avis est
per totum corpus, pedibus gruis, rostro quam maxime adunco, magnitudine
quanta crex. (2) Nigrarum scilicet, quæ cum serpentibus pugnant, hæc
species est: sed, quæ ante pedes hominum magis versantur (duo enim sunt
ibium genera), hæ capite et gula tota glabræ sunt; pennæ quidem
corporis albæ, sed caput et cervix et extremæ alæ extremaque cauda,
omnia hæc, quæ dixi, nigra admodum: crura et rostrum simile alteri
generi. (3) Porro serpentum illorum forma similis est hydrorum: alas
autem habent non pennatas, sed vespertilionis alis admodum similes. Et
hæc quidem hactenus de sacris bestiis dicta sunto.
LXXVII. Ad Ægyptios ipsos quod attinet, hi qui eam Ægypti partem
incolunt, quæ seminari solet, omnium hominum maxime memoriæ rerum
gestarum dant operam; suntque longe omnium, cum quibus aliquam notitiam
contraxerim, eruditissimi. (2) Vitæ autem ratione utuntur tali.
Singulis mensibus per tres continuos dies purgant corpus, vomitibus et
clysteribus sanitatem sectantes, rati a cibis, quos sumunt homines,
oriri morborum omne genus. (3) Sunt enim cæteroquin Ægyptii, post
Libyas, præ cæteris omnibus populis robustissima valetudine, ob cœli
puto temperiem, tempestatemque nullis mutationibus obnoxiam. Ex
mutationibus enim, quum aliarum rerum, tum præsertim ex tempestatum
vicissitudinibus, maxime oriuntur morbi hominibus. (4) Vescuntur autem
panibus ex zea coctis, quos _cyllestes_ nominant. Vino vulgo utuntur ex
hordeo confecto, quum vites non ferat regio. Pisces alios comedunt
crudos, ad solem siccatos; alios sale conditos. (5) Ex avibus
coturnices et anates et minores aviculas crudas edunt, sale quidem ante
conditas; reliqua autem apud ipsos vel avium genera vel piscium,
exceptis his quæ sacra habentur, ea partim assata comedunt, partim
elixa.
LXXVIII. In conviviis opulentiorum, postquam cœnare desierunt,
circumfert aliquis in loculo mortui hominis simulacrum ex ligno factum,
pictura et opere maxime ad naturam expressum, longitudine cubitali
omnino, aut duorum cubitorum. Hoc simulacrum ostendens ille unicuique
convivarum ait: «In hunc intuens bibe et delectare; post mortem enim
talis eris.» Hoc in conviviis faciunt.
LXXIX. Patriis institutis ita sunt dediti, ut alienum nullum
adsciscant. Habent autem quum alia instituta memorabilia, tum est apud
illos in usu cantilena quædam, Linus, qui et in Phœnice et in Cypro
cantatur et alibi; pro diversis autem populis nomen habet diversum,
congruit vero atque adeo idem est quem Græci cantant, Linum nominantes.
Quare, ut multa alia eorum quæ in Ægypto sunt, sic et hoc mirabar,
Linum unde acceperint satis vero compertum est, ab antiquissimis
temporibus hunc ab illis cani solitum. (2) Nominatur autem Linus
Ægyptiorum lingua Maneros. Dicunt vero Ægyptii, fuisse illum primi
regis, qui in Ægypto regnarit, filium unicum: hunc, ante pubertatem
mortuum, lamentis his prosequi Ægyptios: et esse hanc apud se primam et
unicam cantilenam.
LXXX. Etiam alterum hoc commune habent Ægyptii cum solis quidem
Græcorum Lacedæmoniis: juniores apud illos ubi obviam veniunt
senioribus, cedunt his via, ac deflectunt; et advenientibus e sedili
adsurgunt. Sed est aliud apud eos quod a Græcorum omnium moribus
abhorret: in via publica, loco salutationis, adorant alter alterum,
manum usque ad genua demittentes.
LXXXI. Vestes induuntur lineas, circa crura fimbriatas, quas
_calasires_ vocant: super his candida gestant amicula lanea
superinjecta. Nec vero templa ingrediuntur cum laneis amiculis, nec his
induti sepeliuntur: nefas est enim. (2) Qui mos congruit cum Orphicis
quæ vocantur et Bacchicis institutis, quæ sunt eadem Ægyptiaca et
Pythagorica. Nam, qui horum sacrorum est particeps, eum nefas est in
laneis vestimentis sepeliri: cujus rei sacra quædam redditur ratio.
LXXXII. Sunt porro alia ab Ægyptiis inventa, hæcce: mensium et dierum
unusquisque cuinam ex diis sit consecratus; et, quo quisque die natus
est, quænam sint hujus hominis fata futura, quo mortis genere
periturus, quodnam ejus futurum sit ingenium et natura: quibus rebus
etiam Græcorum nonnulli, qui poesin tractarunt, usi sunt. (2) Prodigia
etiam plura ab his inventa sunt, quam ab aliis omnibus hominibus.
Incidente enim prodigio, observant scriptoque consignant ea quæ deinde
eveniunt: et, si quando postea aliud simile huic incidit, similia
existimant eventura.
LXXXIII. Quod ad divinationem spectat, ejus apud illos hæc ratio est.
Hominum nulli ars divinandi inesse putatur, sed deorum quibusdam. Nam
et Herculis in Ægypto oraculum est, et Apollinis, et Minervæ, et Dianæ,
et Martis, et Jovis; denique id, quod maxime omnium in honore habent,
Latonæ oraculum in Buto oppido. Modus vero quo eduntur oracula, non
idem illis constitutus ubique est, sed diversus.
LXXXIV. Ars medica apud eos in hunc modum distributa est, ut singulorum
morborum singuli sint medici, nec plura morborum genera unus idemque
curet. Suntque apud illos medicorum plena omnia: nam alii oculorum sunt
medici, capitis alii, alii dentium, alii alvi, alii occultorum morborum.
LXXXV. Lamenta et sepulturæ in hunc modum apud eos instituuntur. Quando
ex domo quadam decessit homo, cujus aliqua ratio habetur, feminæ ex ea
domo omnes luto oblinunt caput aut ipsam etiam faciem, ac dein, relicto
domi[TR6] cadavere, ipsæ per urbem discurrentes plangunt, succinctæ,
mammasque exserentes, et cum his propinquæ omnes. ex parte viri
plangunt, et ipsi succincti. Hæc postquam fecerunt, ita demum corpus ad
condiendum efferunt.
LXXXVI. Sunt autem qui hoc ipso occupantur et artem hanc condiendi
mortuos exercent. Hi, ubi illis adlatum est cadaver, ostendunt his qui
illud adferunt exemplaria lignea cadaverum, pictura verum imitantia. Et
præstantissimam quidem condiendi rationem dicunt ejus esse, cujus nomen
in tali re effari nefas duco. Monstrant vero et exemplar alterius, quæ
huic inferior est et minus pretiosa; denique tertiam, vilissimam.
Quibus expositis, quærunt ex illis, quonam genere parari velint
cadaver. (2) Tum hi, postquam de mercede convenit, abeunt: et illi,
suis in ædibus manentes, si præstantissima ratione condiendum cadaver
fuerit, rem ita peragunt. (3) Primum incurvo ferro per nares extrahunt
cerebrum; et partem quidem cerebri ita extrahunt, partim vero infusis
medicamentis. Deinde acuto lapide Æthiopico circa ilia incidunt
cadaver, et totam alvum exenterant, et purgatam eluunt vino palmeo,
iterumque tritis aromatibus extergunt: tum trita purissima myrrha et
casia aliisque odoribus, thure excepto, alvum complent, atque completam
rursus consuunt. (4) His ita factis, nitro condiunt, conduntque cadaver
per dies septuaginta; nec enim licet plures condiendo insumere. Elapsis
septuaginta diebus, lavant cadaver, et totum corpus sectis ex sindone
byssina fasciis involvunt, gummi illo sublitis, quo pro glutine maxime
utuntur Ægyptii. (5)Inde ubi cadaver receperunt propinqui, capsam
conficiendam curant hominis figura, cui includunt cadaver, atque
inclusum reponunt in conditorio sepulcrali, rectum statuentes ad
parietem. Hæc est ratio adparandi ea cadavera, quæ pretiosissime
condita volunt.
LXXXVII. Qui vero mediam rationem cupiunt, nimium sumtum fugientes,
eorum cadavera ita instruunt. Clysteribus adhibitis implent cadaveris
ventrem oleo cedrino, non incidentes cadaver, nec alvum exenterantes,
sed per anum ingerentes: tum cohibentes illud lavacrum ne eadem via
retro exeat, nitro condiunt cadaver, per statutum dierum numerum. Horum
dierum postremo cedriam, prius ingestam, e ventre emittunt: (2) cujus
tanta vis est, ut secum et intestina et viscera prorsus commacerata
educat: carnes autem consumit nitrum; atque ita relinquitur cadaveris
cutis tantum et ossa. His ita peractis, reddunt cadaver propinquis,
nihil amplius negotii suscipientes.
LXXXVIII. Tertia condiendi ratio hæc est, qua adparantur eorum
cadavera, quibus tenuis admodum res familiaris est. Vulgari liquore
purgatorio eluunt ventrem, tum per septuaginta dies nitro condiunt
cadaver, atque ita dein propinquis reddunt auferendum.
LXXXIX. Uxores vero illustrium virorum, postquam decesserunt, non
statim condiendas tradunt; nec si quæ formosæ admodum et in æstimatione
fuerunt: sed post tres demum aut quattuor dies unctoribus hæ traduntur.
(2) Id faciunt ea caussa, ne cum his mulieribus coeant unctores.
Deprehensum enim esse aiunt eorum aliquem cum cadavere recens defunctæ
mulieris coeuntem, delatumque esse ab artificii socio.
XC. Quodsi quis vero reperitur, sive Ægyptius, sive perinde peregrinus
homo, qui a crocodilo raptus, aut ab ipso flumine haustus periit; apud
quodcumque oppidum cadaver ejus in terram fuerit ejectum, ejus oppidi
incolæ necessario tenentur condiendum illud curare, et quam maximo
honore adfectum in sacris conditoriis sepelire: (2) Neque alii cuiquam,
nec cognato, nec amico, licitum est tangere tale cadaver; sed soli
sacerdotes Nili, tamquam aliquid amplius quam hominis cadaver, tractant
illud atque sepeliunt.
XCI. Græcorum institutis recusant uti, et, verbo ut dicam, populorum
quorumcumque. Et hoc quidem reliqui Ægyptii ita observant. Est autem
Chemmis, oppidum magnum Thebaidis præfecturæ, prope Neapolin; in quo
templum inest Persei, Danaæ filii, quadratum, palmeto circumdatum: (2)
propylæa templi lapidea, ingentia admodum; super quibus duæ collocatæ
sunt statuæ lapideæ ingenti mole. Intra hoc septum ædes est, in qua est
Persei simulacrum: (3) narrantque hi Chemmitæ, sæpius in ea regione
adparere ipsis Perseum, frequenter vero intra ædem, reperirique subinde
sandalium quod ille gestaverit, magnitudine bicubitali; quod quoties
adpareat, tunc florenti rerum statu universam uti Ægyptum. (4) Hoc illi
narrant: sacra autem faciunt Perseo, Græcanicis similia, hujusmodi:
ludos gymnicos celebrant, omnia certaminum genera continentes;
præmiaque proponunt pecudes, et lænas, et pelles. (5) Interroganti vero
mihi, cur ipsis solis adparere Perseus consuesset, et cur singulare hoc
præ aliis omnibus Ægyptiis ipsi haberent, ut gymnicos ludos ei
instituant, dixerunt, suo ex oppido oriundum esse Perseum: Danaum enim
et Lynceum, qui in Græciam navigassent, Chemmitas fuisse: et horum
deinde genus recensentes, descenderunt usque ad Perseum. (6) Hunc
autem, aiebant, quum ob eam caussam, quam eamdem Græci memorant,
Ægyptum adiisset, ut Gorgonis caput ex Libya adferret, etiam ad se
venisse, et cognatos omnes agnovisse; adiisse autem Ægyptum cognito
Chemmios nomine, quod ei mater indicasset. Huic igitur se ludos
gymnicos celebrare, ipsius jussu.
XCII. Istis quæ exposui institutis utuntur ii Ægyptii, qui supra
paludes habitant. Qui vero paludes incolunt, eisdem quidem utuntur
quibus reliqui quoque Ægyptii, quum aliis in rebus, tum quod non nisi
unam quisque uxorem in matrimonio habet, quemadmodum Græci. (2) Cæterum
ad victus facilitatem alia hæc ab iis inventa sunt. Postquam auctus est
fluvius, camposque inundavit, nascuntur in aqua lilia multa, quæ ab
Ægyptiis lotus vocantur. (3) Hæc ubi demessuerunt, siccant ad solem:
deinde quod in loto intus est, papaveri simile, id pinsunt, panesque ex
eo coquunt. Est vero etiam radix hujus loti esculenta, sapore satis
dulci, rotunda, magnitudine mali. (4) Sunt et alia lilia, rosis
similia, quæ et ipsa in flumine nascuntur: quorum fructus in alio
calice inest, ex radice adnato, speci favo vesparum simillima; in quo
insunt (baccæ sive grana) esculenta permulta, magnitudine nuclei olivæ,
quæ vel tenera comeduntur, vel siccata. (5) Porro byblum (_sive
papyrum_), quæ quotannis in paludibus nascitur, postquam extraxerunt,
superiora abscindunt in aliosque usus convertunt; quod vero inferius
relinquitur ad cubiti longitudinem, id partim manducant, partim
vendunt. (6) Qui vero delicata admodum byblo volunt uti, hi eam in
ardente furno torrefactam manducant. Nonnulli vero nonnisi piscibus
vitam sustentant: hi postquam captos exenterarunt, ad solem eos
siccant, et ita siccatos comedunt.
XCIII. Gregales pisces in fluminibus non fere gignuntur, sed, postquam
in stagnis enutriti sunt, faciunt hæc quæ dicam. Ubi incessit eos
gignendi libido, gregatim enatant in mare. Gregem ducunt mares,
genituram spargentes: sequuntur feminæ, quæ illam deglutiunt, atque inde
concipiunt. Postquam gravidæ factæ sunt in mari, retro natant in suos
quodque genus sedes. (2) Tum vero non jam mares præeunt, sed feminæ
ducunt gregem: quæ dum præeunt, similiter faciunt atque antea mares
fecerant; spargunt paulatim ovorum grana, sequunturque mares illa
deglutientes. (3) Sunt autem grana ista, pisces: et ex reliquis granis,
quæ non sunt deglutita, existunt pisces qui deinde enutriuntur. Qui ex
gregibus illis, quum in mare enatant, capiuntur pisces, horum capita a
lævo latere atrita reperiuntur; qui in renatando capiuntur, dextrum
latus attritum habent. (4) Accidit hoc autem illis hac de caussa. Quum
in mare enatant, presse legunt terram a parte sinistra: ubi retro
natant, rursus ad eamdem sese adplicant, illamque attingunt quam proxime
possunt, ne a via aberrent propter fluminis cursum. (5) Quando vero
augeri incipit Nilus, tum cava terræ loca et lacunæ fluvio vicinæ
primum incipiunt repleri, percolante aqua ex flumine: et prout illa
loca implentur, continuo minutis pisciculis plena sunt omnia. (6) Hi
pisciculi si unde oriantur quæris, videor mihi equidem verisimillimam
hanc caussam intellexisse. Superiore anno, postquam deficere cœpit
Nilus, pisces ova in limum deposuerunt, et simul cum postrema aqua
abierunt: nunc, quando tempore circumacto redit aqua, ex ovis istis
protinus hi pisciculi nascuntur. Et circa pisces quidem ita se res
habet.
XCIV. Oleo utuntur hi ex Ægyptiis qui circa paludes habitant, ex fructu
sillicypriorum, quod _kiki_ vocant Ægyptii, parantque in hunc modum.
(2) Ad fluminum et stagnorum[TR7] ripas serunt hæc sillicypria, quæ
apud Græcos sponte nascuntur. Hæc in Ægypto sata, fructum ferunt magna
copia, sed graveolentem. Hunc illi quum collegerunt, alii contusum
exprimunt; alii etiam tostum excoquunt, et quod ex eo defluit, in usum
suum reponunt. (3) Est autem pingue, et lucernæ non minus commodum quam
nostrum oleum; sed gravem spargit odorem.
XCV. Adversus culices, quorum magna vis est, hoc utuntur invento. Qui
regiones paludibus superiores incolunt, hos juvant turres, in quas
dormituri adscendunt; nam a ventis prohibentur culices altius volare.
(2) Qui vero circa paludes habitant, hi turrium loco hac ratione sese
muniunt: quilibet vir rete possidet, quo per diem pisces venatur, noctu
autem ad hunc illud usum convertit: in quo quiescit cubili, ei
circumponit rete; deinde subrepens, sub illo dormit. (3) Culices enim,
si quis pallio aut sindone involutus cubitum ivit, per hæc vestimenta
eum mordent; per rete vero ne conantur quidem omnino.