ritibus utuntur hujusmodi. Ex æneis bibunt poculis, eaque quotidie
operose eluunt exterguntque; non hic, nec vero ille; sed ad unum omnes.
(2) Vestimenta gestant linea, semper recens lota; hoc enim quam maxime
curant. Pudenda autem circumcidunt munditiei caussa; maluntque mundi
esse, quam decori. (3) Sacerdotes tertio quoque die totum radunt
corpus, ne aut pediculus aut aliud quid sordidum illis insit, dum diis
officia præstant. (4) Vestem sacerdotes nonnisi lineam gestant, et
calceamenta ex papyro; aliam vestem, aut alia calceamenta gestare, non
est illis licitum. Bis quotidie lavantur frigida, et bis unaquaque
nocte. Denique alias observant cærimonias, verbo ut dicam, infinitas.
(5) Fruuntur vero etiam commodis haud paucis. Nihil enim suarum rerum
vel usu deterunt vel consumunt: sed adponuntur illis quotidie sacri
cibi cocti, et carnis bovinæ et anserinæ copia quædam haud exigua:
etiam vinum viteum eisdem præbetur. (6) Piscibus autem vesci nefas
illis est. Fabas nullas utique serunt Ægyptii, et, si quæ nascuntur,
has nec crudas manducant, nec coctis vescuntur: sacerdotes vero ne
adspicere quidem eas sustinent, immundum esse lugem existimantes. (7)
Non est autem cuique deo sacerdos unus; sed plures, quorum unus est
princeps sacerdos: qui si moritur, ei succedit filius.
XXXVIII. Boves mares Epapho sacros esse æstimant; et hac de caussa in
hunc modum eos explorant. Si vel unum pilum nigrum in bove conspicit is
qui explorat, hunc non censet esse mundum. (2) Est autem sacerdos ad id
constitutus, qui et recto stante bove, et resupinato, et lingua ejus
exserta, inquirat an mundus sit respectu præscriptorum signorum, quæ
ego alibi exponam. Inspicitque ille etiam caudæ pilos, an habeat illos
bos secundum naturam constitutos. (3) Quodsi his omnibus rebus mundus
bos est, tum notat illum sacerdos papyro cornibus circumvoluto, deinde
inlita terra signatoria annulum imprimit; atque ita bos abducitur: non
signatum autem immolanti, capitis pœna dicta est. Hic est ritus, quo
exploratur victima.
XXXIX. Sacrificium autem tali modo instituitur. Postquam justa nota
signatus bos ad aram adductus est, ad quam peragere volunt sacrificium,
pyram accendunt. Deinde super ara vinum adversus victimam libant,
invocatoque deo illam mactant, mactatæque caput abscindunt. (2) Tum
corpus quidem pecudis excoriant; capiti vero illi multa mala
imprecantur, eo facto, qui forum venale habent, et quorum in oppido
Græci mercatores cum ipsis habitant, hi caput illud in forum ferunt
venduntque; quibus vero non adsunt Græci, hi illud in fluvium
abjiciunt. (3) Imprecantur autem capitibus, hæc verba pronunciantes: Si
quid mali aut nobis sacrificantibus aut universæ imminet Ægypto, illud
in hoc caput vertito! Quod igitur ad capita mactatarum victimarum
attinet, et ad vinum super eas effusum, Ægyptii omnes, omnibus in
sacrificiis, eisdem ritibus perinde utuntur: atque inde fit ut nullius
etiam alius animantis capite quisquam Ægyptius vescatur.
XL. Exenteratio autem victimæ et crematio, pro diversis sacris, diversa
est. Quam igitur maximam deam censent esse, cui item maximum agunt
festum, huic quo ritu fiat exenteratio et crematio dicam. (2) Postquam
excoriarunt bovem, peractis precibus, totam inferiorem alvum
exenterant, viscera vero et adipem in corpore relinquunt: pedes autem
amputant, et extremam coxam, armosque, et cervicem. (3) His factis,
reliquum bovis corpus implent panibus mundis, melle, uva passa, ficis,
thure, myrrha, aliisque aromatibus: tum ita repletum incendunt, oleum
largiter infundentes. Priusquam autem id sacrum faciant, jejunium
agunt. Dum ardet victima, plangunt omnes: denique, plangendi fine
facto, epulum adponunt ex victimarum reliquiis.
XLI. Mundos igitur boves mares et vitulos immolant Ægyptii omnes:
feminas[TR2] vero immolare nefas est, sed sacræ illæ sunt Isidi. Est
enim Isidis imago muliebris, bubulis instructa cornibus, quemadmodum Io
pingitur a Græcis: et boves feminas cuncti perinde colunt Ægyptii
pecudum omnium longe maxime. (2) Quapropter nec vir Ægyptius, neque
mulier, Græcum virum osculabitur, aut cultro hominis Græci aut veru aut
olla utetur; et ne mundi quidem bovis carnem, quæ græco cultro dissecta
fuerit, gustabit. (3) Mortuos vero boves hoc modo sepeliunt. Feminas
quidem in fluvium conjiciunt: mares autem defodiunt quique in suis
suburbiis, ita ut alterum cornu aut etiam utrumque emineat e terra
signi caussa. Putrefacto cadavere, quando statutum adest tempus, venit
in unumquodque oppidum navis ex Prosopitide quæ vocatur insula, quæ in
Delta est, novem schœnos in circuitu habens. (4) In hac igitur
Prosopitide insula quum alia insunt oppida multa, tum illud e quo naves
circummittuntur boum ossa ablaturæ, cui nomen Atarbechis; in qua est
templum Veneri sacrum. (5) Ex hoc igitur oppido multi homines, alii in
alia oppida, circumvehuntur, qui ossa illa effodiunt, et abducta
sepeliunt unum in locum cuncta. Eodem vero modo, atque boves, sepeliunt
etiam alia pecora mortua: est enim etiam de his ita lege cautum; nam ne
hæc quidem mactant.
XLII. Jam quicumque templum habent Jovi Thebano sacrum, aut qui
præfecturam incolunt Thebanam, hi omnes ovibus abstinent, capras vero
immolant. (Nec enim omnes Ægyptii eosdem perinde deos colunt, exceptis
Iside et Osiride, quem esse Bacchum aiunt: hos enim pariter colunt
omnes.) Qui vero templum habent Mendeti sacrum, aut qui ex Mendesia
sunt præfectura, hi capris abstinent, oves vero immolant. (2) Thebani
igitur, et quicumque alii, horum sacra sequentes, ovibus abstinent, hac
de caussa legem illam sibi constitutam dicunt: cupivisse Herculem
utique conspicere Jovem, hunc autem ab illo conspici noluisse; ad
extremum, quum assidue rogaret Hercules, hoc invento usum esse Jovem:
excoriasse arietem, tum abscissum arietis caput sibi prætendentem, et
vellere ejus indutum, ita se ei ostendisse. (3) Inde Jovis imaginem
faciunt Ægyptii arietina facie; et ab Ægyptiis hoc accepere Ammonii,
qui sunt Ægyptiorum Æthiopumque colonia, et sermone utuntur ex utrisque
mixto. (4) Videturque mihi ipsum etiam nomen Ammoniorum indidem
originem cepisse; nam Jovem Ægyptii Ammoun vocant. Thebani igitur
arietes non mactant: sed sacros eos istam ob caussam habent. (5)
Verumtamen uno die quotannis, in Jovis festo,[TR3] unum arietem cædunt;
cujus detracto vellere similiter induunt Jovis simulacrum, deinde aliud
simulacrum Herculis ad illud adducunt: eoque facto omnes, qui circa
templum sunt, plangunt hircum, et deinde sacro in loculo eum sepeliunt.
XLIII. Ad Herculem vero quod spectet, hunc sermonem audivi, esse eum ex
duodecim deorum numero. De altero vero Hercule, quem Græci norunt,
nusquam in Ægypto comperire quidquam potuit. Ac sane, nomen Herculis
non a Græcis accepisse Ægyptios, sed Græcos potius ab Ægyptiis, et
Græcorum eos ipsos qui Amphitryonis filio nomen Herculis imposuerunt;
hoc, inquam, ita esse, quum alia multa documenta habeo, (2) tum vero et
hoc, quod hujus Herculis parentes ambo, Amphitryo et Alcmena, origine
Ægyptii fuere, et quod Ægyptii nec Neptuni nomen, nec Dioscurorum, se
nosse aiunt, neque hi dii ab illis in reliquorum deorum numerum sunt
relati. (3) Atqui si a Græcis ullius dei nomen accepissent, horum haud
minime, immo vel maxime, memoriam erant conservaturi (quandoquidem jam
tunc navigationibus utebantur, atque etiam Græcorum nonnulli mare
exercebant), ut existimo equidem, et non temere persuasum habeo: quare
horum deorum nomina magis etiam, quam Herculis, ad Ægyptiorum notitiam
erant perventura. (4) At est Ægyptiis antiquus aliquis deus
Hercules:[TR4] nam, ut ipsi dicunt, septemdecim millia annorum usque ad
Amasidis regnum effluxerant, postquam ex primis octo diis exstiterunt
illi duodecim, quorum in numero Herculem ponunt.
XLIV. Qua de re cupiens certius aliquid, undecumque possem, cognoscere,
Tyrum etiam navigavi in Phœnice, quum audivissem esse ibi Herculis
templum præcipua religione cultum: (2) conspexique id templum, quum
aliis multis donariis largiter instructum, tum duæ in eo columnæ erant,
altera purissimo ex auro, altera ex smaragdo lapide, quæ noctu eximie
splendebat. Sermones autem miscens cum illis dei sacerdotibus, quæsivi
ex eis quantum temporis esset ex quo id templum esset statutum. (3)
Reperi autem, ne his quidem convenire cum Græcis: dixerunt enim, simul
cum Tyro condita templum etiam illud esse constitutum; esse autem, ex
quo condita Tyrus sit, annos bis mille et trecentos. (4) Vidi vero Tyri
aliud etiam Herculis templum, cognomine Thasii. (5) Adii autem etiam
Thasum, ibique templum reperi a Phœnicibus illis exstructum, qui, quum
ad quærendam Europam navibus essent profecti, Thasum condiderunt: quod
quidem quinque hominum generationibus prius accidit, quam in Græcia
natus est Hercules, Amphitryonis filius. (6) Ex hactenus igitur
narratis clare patet, antiquum deum Herculem esse. Quare rectissime
mihi videntur illi ex Græcis facere, qui bina Herculis templa
constituta habent; et alteri Herculi ut immortali, cognomine Olympio,
sacra faciunt; alterum heroicis honoribus prosquuntur.
XLV. Narrant autem Græci quum alia multa inconsiderate, tum et hæc
fatua eorum fabula est, quam de Hercule memorant; dicentes, quum in
Ægyptum venisset, coronatum ab Ægyptiis veluti victimam fuisse, et cum
pompa eductum, ut Jovi immolaretur: illumque initio quidem quietem
egisse, deinde vero quum ad altare auspicarentur sacrificium, exserto
robore cunctos interfecisse. (2) Mihi vero hæc dicentes Græci prorsus
ignari videntur esse naturæ Ægyptiorum, institutorumque quibus illi
utuntur. Quibus enim nefas est vel pecudes mactare, exceptis ovibus et
bobus maribus vitulisque, si mundi fuerint, et anseribus; hi quo pacto
hominem mactarent? (3) Præterea, quum unus fuerit Hercules, atque etiam
tum homo, ut ipsi aiunt; quo pacto fieri potuit ut multas hominum
myriades occideret? Sed hæc a me hactenus hisce de rebus dicta dii et
heroes, quæso, in bonam partem accipiant!
XLVI. Capras autem et hircos hac de caussa non mactant ii ex Ægyptiis,
quos supra dixi. Pan in octo deorum numero habetur apud Mendesios: quos
octo deos priores aiunt fuisse duodecim diis. (2) Pingunt autem et
exsculpunt pictores et sculptores simulacrum Panis prorsus ut Græci,
facie caprina, et pedibus hirci: non quod eum talem esse arbitrentur;
sed similem illum ceteris diis existimant. Cur autem ita pingant eum,
non mihi lubet exponere. (2) Religiose autem colunt Mendesii caprarum
omne genus, sed magis etiam mares quam feminas; et horum eos majore in
honore habent qui cornua non emittunt. Ex his autem unus est maxime,
qui quando moritur, universa Mendesia præfectura ingenti in luctu
versatur. (4) Nominatur vero et hircus et Pan sermone Ægyptiorum
Mendes. Accidit autem in hac præfectura mea ætate hoc prodigium: hircus
cum muliere coiit propalam: eaque res ad omnium hominum notitiam
pervenit.
XLVII. Suem vero sordidum animal esse censent Ægyptii; ita quidem, ut,
si quis inter transeundum vel solis vestimentis suem tetigerit, ad
flumen abeat, et immergens sese abluat. Itaque etiam subulci, quamvis
sint indigenæ Ægyptii, soli ex omnibus Ægyptiis nullum templum
ingrediuntur: neque quisquam illis filiam vult elocare, nec illorum
filiam ducere uxorem: sed inter se subulci filias elocant, et
matrimonia ineunt. (2) Aliis igitur diis sues immolare nefas ducunt
Ægyptii: Lunæ vero et Baccho solis, eodem tempore, eodem plenilunio,
sues immolant, et carne eorum vescuntur. (3) Cur autem ceteris in
festis a suibus abhorreant, in hoc vero eas immolent, caussam hujus rei
adferunt Ægyptii; quam licet noverim, non valde me decet referre. (4)
Sacrificantur autem sues Lunæ in hunc modum: qui sacrum facit, is
mactata sue extremam ejus caudam, splenem, et omentum, in unum
componit, omnique adipe, qui in pecudis abdomine est, obtegit, tum
accenso igne adolet. Deinde reliqua carne vescuntur eodem plenilunii
die, quo sacra fecerunt: alio vero die nemo amplius gustaverit.
Pauperes vero, ob victus tenuitatem, farinaceas fingunt sues, eisque
coctis sacrificium peragunt.
XLVIII. Baccho vero, vespera quæ festum antecedit, unusquisque suem
ante januam ædium suarum mactat; mactatam vero eidem subulco, qui illi
eam vendiderat, tradit auferendam. (2) Reliquum vero festum Baccho,
choros si excipias, Ægyptii eodem prorsus modo agunt atque Græci. Loco
phallorum autem alio invento utuntur; imaginibus fere cubitalibus,
nervo mobilibus, quas per vicos circumferunt mulieres, nutante veretro,
haud multo minori quam reliquum totum corpus. (3) Præcedit tibia,
sequunturque mulieres, Baccho carmina canentes. Cur autem veretrum sit
majus, et hoc unum in corpore moveatur, ejus rei sacra quædam redditur
ratio.
XLIX. Jam igitur hujus sacri videtur mihi Melampus, Amythaonis filius,
non fuisse ignarus, sed cognitum illud habuisse. Qui enim Græcos et
nomen et sacra Bacchi et phalli pompam docuit, is Melampus est. (2) Sed
non totam rem recte perceptam aperuit: alii autem post eum docti viri
amplius illam patefecerunt. Phallum certe, qui in Bacchi pompa
circumfertur, Melampus instituit, et ab illo edocti faciunt Græci quæ
faciunt. (3) Ego itaque adfirmo, Melampodem, quum esset vir doctrina et
ingenio præstans, et divinandi artem sibi comparasse, et quum alia
multa, quæ ex Ægypto cognoverat, tum ea quæ ad Bacchum spectant, Græcos
docuisse, pauca ex illis immutantem. (4) Nec enim dicam equidem,
fortuito congruere ea quæ in Ægypto peraguntur huic deo, et quæ apud
Græcos: forent enim reliquis Græcorum moribus institutisque conformia,
nec recens introducta: nec vero rursus dicam, a Græcis accepisse
Ægyptios sive hoc, sive aliud ullum institutum. (5) Accepisse autem
Melampus hæc quæ ad Bacchi cultum spectant, maxime a Cadmo Tyrio mihi
videtur et ab his qui cum eo ex Phœnice in hanc terram, quæ nunc Bœotia
vocatur, advenerat.
L. Enimvero omnia propemodum deorum nomina ex Ægypto in Græciam
pervenerunt. Nam, a barbaris advenisse, perquirendo compertum habeo:
puto autem, ex Ægypto maxime fuisse adlata. (2) Etenim si Neptunum et
Dioscuros excipias, ut jam ante dixi, tum Junonem, Vestam, Themidem,
Charitas et Nereidas; reliquorum deorum omnium nomina ab omni retro
tempore in Ægypto exstitere. Dico autem quæ dicunt ipsi Ægyptii. (3)
Quorum vero deorum ignorare se nomina aiunt, his mihi videntur Pelasgi
nomina imposuisse, excepto Neptuno: hujus autem dei notitia ex Libya ad
Græcos pervenit: nullus enim populus, præter Libyes, Neptuni olim nomen
habuit: Libyes vero deum hunc perpetuo coluerunt. Porro nec heroas ullo
cultu prosequuntur Ægpytii.
LI. Ista igitur, quæ dixi, et præterea alia, de quibus dicturus sum, ab
Ægyptiis receperunt Græci. Quod vero Mercurii imagines faciunt erecta
pudenda habentes, id non ab Ægyptiis didicerunt; sed a Pelasgis
acceperunt primi Græcorum omnium Athenienses, ac deinde ab his ceteri.
(2) Nam cum Atheniensibus, qui jam tum Hellenibus accensebantur, simul
in eadem regione habitabant Pelasgi; unde etiam ipsi cœperunt in
Hellenum numero haberi. Quisquis mysteriis Cabirorum initiatus est, quæ
Samothraces celebrant, is novit quid sit quod dico. (3) Samothraciam
enim prius incoluerant hi Pelasgi, qui cum Atheniensibus habitaverunt:
et ab his Samothraces mysteria acceperunt. Igitur Mercurii imagines
pudendis erectis primi Græcorum Athenienses fecerunt, a Pelasgis
edocti. Pelasgi vero ejus rei sacram quamdam rationem adferebant, quæ
in Samothracicis mysteriis explicatur.
LII. Sacrificia autem omnia olim peragebant Pelasgi deos precantes, ut
ego Dodonæ mihi adfirmatum cognovi: sed cognomento aut nomine nullum
eorum compellabant; necdum enim audiverant. (2) Simpliciter deos,
θεούς, adpellabant, eo quod illi omnes res ordine posuissent, θέντες
(_a_ θεῖναι, _ponere_), et distributionem earum omnem in manu haberent.
(3) Deinde vero, multo interjecto tempore, didicerunt ex Ægypto adlata
deorum nomina ceterorum præter Bacchum, cujus nomen multo post
cognoverunt.[TR5] Aliquanto post, Dodonam miserunt, horum nominum
caussa oraculum consulentes: est enim antiquissimum Græcis oraculum hoc
constitutum, et tunc temporis nullum aliud præter hoc erat. (4)
Consulentibus igitur Dodonæ oraculum Pelasgis, an nomina susciperent
deorum a barbaris adlata, datum est responsum, Uterentur illis. Ab hoc
igitur tempore in sacris faciendis usi sunt Pelasgi nominibus deorum: a
Pelasgis vero postmodum acceperunt ea Hellenes.
LIII. Unde autem exstiterit unusquisque deorum, an vero semper fuerint
omnes, tum qua sint specie, ignorarunt Græci, usque ad nuperrimum diem,
ut verbo dicam. (2) Hesiodum enim et Homerum quadringentis annis me
antiquiores esse existimo, non amplius. Hi sunt autem qui deorum
generationem Græcis condiderunt, et cognomina ac nomina diis
imposuerunt, et honores artesque distribuerunt, et eorum formas
delinearunt. (3) Qui vero dicuntur his antiquiores fuisse poetæ, hi
post illos, ut equidem puto, exstiterunt. Jam quæ prius dixi, ea ex ore
Dodonidarum sacerdotum retuli: quæ vero deinde, ad Hesiodum et Homerum
spectantia, ea meis verbis dico.
LIV. De oraculis autem, quum de illo quod apud Græcos (_Dodonæ_) est,
tum eo quod in Libya, hancce historiam narrant Ægyptii. Dixerunt mihi
Jovis Thebani sacerdotes duas mulieres, templi ministras, Thebis olim
abductas fuisse a Phœnicibus; compertumque esse, alteram earum venditam
fuisse in Libyam, alteram in Græciam: hasque esse mulieres, quæ oracula
illa apud prædictos populos primum instituissent. (2) Quum vero ex
illis quæsissem, unde hæc, quæ adfirment, tam adcurate nossent,
responderunt ad hæc: magnam curam fuisse adhibitam ad investigandas
mulieres, sed reperiri eas non potuisse: deinde vero compertum ipsis
esse id quod dixissent.
LV. Ista igitur ex Thebanis audivi sacerdotibus; Dodonæorum vero
prophetissæ hæc narrant: duas nigras columbas Thebis Ægyptiis avolasse,
earum alteram in Libyam, alteram ad se venisse. Et hanc quidem in fago
residentem, humana lingua locutam dixisse, instituendum ibi esse Jovis
oraculum. Dodonæos igitur existimasse, divinitus id sibi præcipi, et
continuo mandata fecisse. (2) Illam autem columbam quæ in Libyam
abierat, dicunt, jussisse Libyas, ut Ammonis instituerent oraculum. Est
autem et hoc, Jovis oraculum. (3) Hæc mihi dixerunt mulieres quæ apud
Dodonæos sacerdotio funguntur; quarum natu maximæ nomen est Promeneæ;
alteri, Timaretæ; natu minimæ, Nicandræ. Atque his constentiebant
ceteri Dodonæi, qui circa id templum ministrant.
LVI. Quibus de rebus hæc est mea sententia. Quodsi revera Phœnices
sacras mulieres abduxerunt, earumque alteram in Libyam vendiderunt,
alteram in Græciam; videtur mihi hæc altera in hujus terræ, quæ nunc
Græcia, olim vero Pelasgia vocabatur, eam regionem vendita fuisse, quam
Thesproti incolunt; deinde vero, quum ibi serviret, sub fago arbore
ædem Jovi statuisse: quemadmodum consentaneum est, eam quæ Thebis in
Jovis templo famulata esset, eo in loco, quo nunc delata esset,
memoriam illius servasse. (2) Deinde, postquam Græcum addidicit
sermonem, oraculum ibidem instituit. Probabile est etiam, dixisse eam,
sororem suam in Libyam esse venditam ab eisdem Phœnicibus, a quibus et
ipsa vendita fuisset.
LVII. Quod autem columbæ nominatæ sint a Dodonæis istæ mulieres, id ea
re factum mihi videtur, quod barbaræ fuissent: eo enim visæ illis erant
vocem edere similem avibus. (2) Post aliquod tempus autem humana voce
aiunt locutam esse columbam; scilicet postquam eo sermone, quem ipsi
intelligebant, loqui cœpit: quoad vero barbare loquebatur, avium more
sonum edere illis visa erat. Nam quo pacto columba humana lingua
loqueretur? Quod vero nigram fuisse dicunt columbam, significant
Ægyptiam fuisse mulierem.
LVIII. Est autem modus quo oracula redduntur similis Thebis Ægyptiacis
atque Dodonæ. Est vero etiam divinatio in templis ab Ægyptiis profecta.
(2) Jam panegyres (_sacros conventus_) et pompas et adductiones
_victimarum ad aras_ primi utique Ægyptii instituerunt; et ab his Græci
acceperunt. Cujus rei documentum mihi hoc est, quod apud illos ab longo
inde tempore instituti sunt hi ritus; apud Græcos autem nuper
introducti.
LIX. Celebrant autem panegyres Ægyptii non semel quotannis, sed
frequentius. Maxime quidem et præcipuo cum studio panegyrin agunt
Bubastin oppidum, in Dianæ honorem: deinde Busirin, Isidi; est enim in
hoc oppido maximum Isidis templum. Situm est autem id oppidum in medio
Delta Ægyptiaco; Isis vero Græco sermone Demeter (_Ceres_) est. Tertiam
panegyrin in Sain oppidum agunt Minervæ: quartam, Heliopolin, Soli:
quintam, in oppidum cui Buto nomen, Latonæ: sextam, Papremin oppidum,
Marti.
LX. Quæ Bubastin agitur panegyris, tali modo instituitur. Navigant una
viri et mulieres, et equidem magna utrorumque multitudo in quaque navi.
Per totum navigationis cursum, mulierum aliæ crotala pulsant, viri vero
tibiis canunt: reliquæ mulieres virique canunt et manibus plaudunt. (2)
Quoties inter navigandum prope aliud oppidum accedunt, navi ad terram
adpulsa, talia agunt: ex mulieribus aliquæ pergunt ea facere quæ dixi;
aliæ clamantes dicteriis incessunt oppidi illius mulieres; aliæ
tripudiant; aliæ stantes attracta veste corpora nudant. (3) Hæc ad
quodlibet oppidum juxta fluvium situm faciunt. Ubi vero Bubastin
venerunt, festum celebrant, magna sacrificia offerentes: et vini vitei
in festo illo plus absumitur, quam reliquo toto anno. (4) Conveniunt
autem, viri et mulieres, non comprehensis in eo numero pueris
puellisque, ad septingenta utique millia, ut aiunt indigenæ. Hæc igitur
ita peragunt.
LXI. In Busiride vero oppido qua ratione Isidi festum agant, supra
dixi. Plangunt ibi, post peractum sacrificium, viri omnes mulieresque,
multæ admodum myriades hominum: quis sit vero quem plangunt, nefas mihi
est declarare. (2) Qui vero Cares natione in Ægypto habitant, hi tanto
etiam amplius faciunt quam ceteri, ut frontes quoque cultris concidant;
et ea re produnt se peregrinos esse, non Ægyptios.
LXII. Quum in Sain oppidum solennis sacrificii caussa conveniunt, certa
quadam nocte lucernas accendunt omnes sub dio circum domos suas. Sunt
autem hæ lucernæ vascula sale repleta et oleo; superne est ellychnium,
quod per totam noctem ardet; adpellantque festum illud, Accensionem
lucernarum. (2) Alii autem Ægyptii, qui conventui non intersunt,
observantes noctem sacrificii, lucernas et ipsi accendunt omnes: ita
fit ut non solum in Sai oppido, sed per totam Ægyptum lucernæ ardeant.
Qua vero de caussa nox hæc lumine ita honoretur, ea de re sacra quædam
ratio adfertur.
LXIII. Heliopolin et in Buto oppidum quum conveniunt, nonnisi
sacrificia peragunt: Papremi vero et sacrificia et alios sacros ritus
celebrant, sicut ceteris in locis. Ibi vero, quando sol occasui vicinus
est, pauci nonnulli ex sacerdotibus circa dei simulacrum occupantur;
plerique vero eorum, ligneis clavis instructi, stant in templi
introitu; alii vero, susceptum votum exsequentes, plures quam mille
homines, ex adverso stant, fuste quisque instructus. (2) Simulacrum
autem dei, quod in parva ædicula inest lignea deaurata, pridie ejus
diei in aliam sacram ædem transportant. Jam pauci illi, qui apud
simulacrum relicti sunt, trahunt plaustrum quattuor rotarum, cui
imposita est ædicula et quod ei inest simulacrum: isti vero, qui in
propylæo stant, hos non sinunt intrare. Atque hi, qui vota susceperunt,
deo opem ferentes, pugnam ineunt, illosque fustibus cædunt: (3) fitque
ibi acre prælium, multisque contunduntur capita; nec pauci, ut equidem
arbitror, moriuntur etiam ex vulneribus; quamquam adfirmant Ægyptii
neminem interire.
LXIV. Hanc autem panegyrin hac caussa institutam esse aiunt indigenæ:
habitasse in illo templo matrem Martis: Martem autem, alibi educatum,
postquam ad virilem pervenit ætatem, voluisse matri in commercium
venire: ministros autem matris, ut qui illum numquam ante vidissent,
non sivisse eum accedere, sed prohibuisse: tum illum, adductis secum ex
alio oppido hominibus, male mulcasse ministros et ad matrem
introivisse. In ejus rei memoriam verberationem hanc in festo Marti
sacro a se aiunt esse institutam. (2) Etiam hanc religionem primi
coluerunt Ægyptii, ut nefas ducant in templo coire cum mulieribus, aut
a concubitu intrare in templa illotum. Ceteri enim fere omnes homines,
exceptis Ægyptiis et Græcis, coeunt in locis sacris, et ab uxoribus
surgentes, templum intrant illoti: existimantes nihil inter homines et
alias pecudes differre. Videre se enim alias pecudes et avium varia
genera coire in ipsis deorum ædibus et in locis deo alicui consecratis:
id si ingratum esset deo, pecudes non esse facturas. Talia illi
prætexentes faciunt ista, mihi quidem minime probata.