quo de hujus terræ natura possit judicari: scilicet regnante Mœride,
quando fluvius ad octo minimum cubitos auctus erat, irrigabat Ægyptum
quæ infra Memphin est: a Mœridis autem obitu usque ad id tempus, quo
ego hoc e sacerdotibus audivi, nondum effluxerant anni nongenti. (2)
Nunc vero, nisi ad sedecim, aut ad quindecim minimum, cubitos augeatur
fluvius, in terram non exundat. (3) Videnturque mihi ex Ægyptiis hi qui
infra Mœridem lacum quum alia loca, tum Delta quod vocatur, incolunt,
si pro eadem portione paulatim exaltabitur, ea terra, et magis proinde
magisque augebitur; videntur, inquam, mihi Ægyptii, quum terram eorum
non amplius inundare Nilus potuerit, tunc per omne reliquum ævum idem
passuri esse, quod ipsi aiebant Græcos aliquando passuros. (4) Nam quum
audissent, universam Græcorum terram pluvia irrigari, non fluviis,
quemadmodum Ægyptus; dixerunt, fore ut Græci aliquando, magna spe
frustrati, misere esuriant. Quod verbum eo valebat, si quando ipsis
deus noluerit pluere, sed siccitatem immittere, fame pressum iri
Græcos; nec enim aliud illis esse refugium unde aquam petant, nisi a
solo Jove.
XIV. Et hoc quidem, ad Græcos spectans, recte dixere Ægyptii. Age vero,
ipsorum etiam Ægyptiorum quænam conditio sit, dicam. Si acciderit, quod
paulo ante dixi, ut regio infra Memphin sita (hæc est enim quæ augetur)
eadem ratione, qua præterito tempore, in altitudinem augeatur, quid
aliud eveniet, nisi ut fame premantur Ægyptii regionem illam
incolentes, quandoquidem nec pluvia irrigabitur illorum terra, nec
fluvius poterit arva inundare? (2) Nam profecto nunc quidem hi, præ
aliis hominibus cunctis, et præ reliquis Ægpytiis, minimo labore
fructum e terra percipiunt: qui neque aratro sulcos findendo, nec
terram fodiendo molestiam habent, nec opus ullum faciunt eorum, quibus
alii omnes homines circa segetem multo cum labore occupantur: sed,
postquam fluvius sponte accedens arva inundavit, et irrigata rursus
reliquit, semen quisque in arvum suum spargit, tum sues in illud
immittit; deinde, conculcato a suibus semine, messis tempus exspectat:
denique, postquam per sues [_ni potius,_ per boves] frumentum extrivit,
ita illud domum comportat.
XV. Quodsi igitur Ionum de Ægypto sequi vellemus sententiam, qui Delta
solum aiunt esse Ægyptum, quam secundum mare a Persei quæ vocatur
specula usque ad Pelusiacas Taricheas porrigi dicunt, qua sunt
quadraginta schœni; a mari vero versus mediterranea pertinere Ægyptum
aiunt usque ad Cercasorum oppidum, ad quod scinditur Nilus, partim
Pelusium versus fluens, partim Canobum; reliquos autem omnes Ægypti
tractus, alios Libyæ esse aiunt, alios Arabiæ: hac, inquam, ratione
utendo demonstrare possemus, nullam olim terram habuisse Ægyptios; (2)
quandoquidem Delta hoc, ut ipsi adfirmant Ægyptii, utque mihi videtur,
adluta terra est, et, verbo ut dicam, nuper enata. Quodsi igitur nulla
olim fuit Ægyptiorum terra, quas tandem nugas egerunt, primos se
hominum fuisse existimantes? Nec vero oportebat eos experimentum facere
in puerulis, quemnam sermonem primum essent emissuri. (3) Ego vero
existimo, Ægyptios non simul cum Delta, quod Iones vocant, originem
cepisse, quin potius semper exstitisse, ex quo hominum exstitit genus;
postquam vero proluvione aucta fuit eorum terra, multos quidem eorum in
pristinis sedibus mansisse, alios vero paulatim versus inferiora
descendisse. Olim igitur Thebæ (Thebais) Ægyptus nominabatur; cujus est
circuitus sexies mille centum et viginti stadiorum.
XVI. Quodsi igitur nos recte de his statuimus, Iones non recte de
Ægypto sentiunt: Sin vera est Ionum sententia, demonstrabo equidem,
Græcos et ipsos Ionas nescire computare numeros. Nam quum tres esse
dicant universæ terræ partes, Europam, Asiam, et Libyam; oportebat sane
his quartam adnumerare, Delta Ægyptiacum; si quidem (ut iidem hi aiunt)
nec Asiæ illud est, nec Libyæ. (2) Nam, secundum hanc utique rationem,
non Nilus est qui Asiam a Libya disterminat: sed, quum circa apicem
hujus Delta in duas partes frangatur Nilus, consequens est ut inter
Asiam et Libyam medium Delta sit interjectum.
XVII. Sed Ionum omittamus opinionem; nos vero de his ita statuimus:
Ægyptum dicimus esse universam hanc regionem ab Ægyptiis habitatam,
quemadmodum Ciliciam quæ a Cilicibus, et Assyriam quæ ab Assyriis.
Limitem vero qui Asiam a Libya disterminet, rectam si sequamur
rationem, nullum alium novimus nisi Ægyptiorum fines. (2) Sin ea
ratione utamur, quam Græci sequuntur, statuemus Ægyptum universam,
initium sumentem a Catadupis [_Catarrhacte minore_] et Elephantine
oppido, in duas secari partes, et utrumque nomen participare; alteram
enim ejus partem Africæ esse, alteram Asiæ. (3) Nilus enim postquam ad
Catadupa Ægyptum primum intravit, mediam illam dividens fluit in mare.
Usque ad Cercasorum igitur oppidum nonnisi uno alveo fluit: ab hoc vero
oppido tres in vias scinditur, (4) quarum una orientem versus tendit,
quod Pelusium ostium vocatur; altera via occidentem versus tendens,
Canobicum nominatur ostium. Quæ autem Nili via recta progreditur, hæc
est: postquam e superiore regione delatus ad apicem illius Delta
pervenit, inde medium Delta scindens in mare undas suas exonerat, nec
minimam aquarum portionem, nec minime notabilem, huic viæ tribuens: quæ
Sebennyticum ostium vocatur. (5) Sunt vero etiam duo alia ostia a
Sebennytico diremta et per se in mare exeuntia: quorum alterum
Saiticum, alterum nominatur Mendesium. Bolbitinum vero ostium et
Bucolicum, non nativa sunt ostia, sed manu effossa.
XVIII. Confirmatur autem mea sententia, tantam esse Ægyptum quantam ego
ratione demonstravi, effato etiam quod Ammonis oraculum edidit; quod
effatum ego tum demum cognovi, postquam meam de Ægypto sententiam mecum
jam constitutam habueram. (2) Scilicet Mareæ oppidi et Apidis incolæ,
quorum ager Libyæ est confinis, ipsi sese Libyes existimantes esse, non
Ægyptios; quum ægre ferrent cærimonias sacrorum quæ in Ægypto
observantur, cuperentque non prohiberi esu boum feminarum; ad Ammonem
miserunt, dicentes, sibi nihil cum Ægyptiis esse commune; habitare enim
extra Delta, nec sibi cum illis convenire, [_sive,_ nec eadem, qua
illos, lingua uti], postulareque ut sibi liceat omni genere carnium
vesci. (3) Hoc vero eos deus vetuit facere, dicens, Ægyptum esse hanc
terram quam Nilus affluens irriget; et Ægyptios esse hos, qui infra
Elephantinen urbem habitantes, ex hoc fluvio bibant. Hoc illis oraculum
editum est.
XIX. Inundat autem Nilus, ubi justum augmentum cepit, non modo Delta,
verum etiam eas regiones, quæ vel Libyæ dicuntur esse, vel Arabiæ, et
quidem alicubi ad bidui utrimque viam, alibi etiam amplius, alibi
minus. (2) De natura autem hujus fluvii nec a sacerdotibus, nec ab alio
quoquam discere quidquam potui. Cupidus autem eram ex illis cognoscere,
cur Nilus descendat augmentum capiens inde a solstitio æstivo ad centum
dies, dein, expleto fere hoc numero dierum, retro cedat, diminuta
paulatim aquæ copia ita ut constanter per totam hiemem brevis sit,
donec redeat æstivum solstitium. (3) De his igitur nihil quidquam potui
comperire ab Ægyptiis, quum ex eis quærerem, quamnam vim habeat Nilus,
quod natura contraria esset atque[TR1] reliqui fluvii. Hæc igitur, quæ
dixi, cognoscere cupiens, sciscitatus sum, tum vero etiam, cur unus
omnium fluviorum nullas efflantes auras præberet.
XX. Græcorum vero nonnulli, insignes esse cupientes sapientiæ nomine,
triplices vias explicandæ fluvii hujus naturæ inierunt: quarum viarum
duas ne commemorare quidem operæ pretium duco, nisi quod nude
significare eas volo. (2) Nempe earum altera [_quæ Thaletem auctorem
habet_] ait, ventos etesias efficere ut augeatur flumen, prohibentes
Nilum quominus in mare influat. At sæpius accidisse novimus, ut non
flarent etesiæ, et idem tamen fecerit Nilus. Ad hæc, si etesiæ in
caussa essent, oporteret ut aliis etiam fluviis, qui adversus etesias
fluunt, idem quod Nilo et eodem modo accideret; atque eo etiam magis,
quo minores sunt illi, adeoque cursum habent debiliorem. (3) Sunt autem
in Syria multi fluvii, sunt item in Libya, quibus nihil tale accidit
quale Nilo.
XXI. Altera via [_Hecatæi_] inscitior est quidem, quam prædicta, sed
(ut ita dicam) mirabilior: ait enim, eo id facere Nilum, quod ab Oceano
fluat; Oceanum autem totam circumfluere terram.
XXII. Jam tertia illarum viarum, [_Anaxagoræ_)] quum maxime speciosa
sit, maxime omnium a vero aberrat. Nam et hæc nihil dicit, quum ait, e
liquefacta nive fluere Nilum; qui quidem ex Libya per mediam fluit
Æthiopiam, ac tum demum Ægyptum intrat. (2) Quo igitur pacto e nive
fluat, qui e calidissimis locis fluit in frigidiora? Quarum rerum
pleræque sunt ejusmodi, ut homini, qui quidem judicare de talibus rebus
valet, nullo modo probabile videatur Nilum fluere ex nive. (3) Primum
quidem et maximum documentum exhibent venti, qui ex illis locis calidi
perflant. Deinde hoc, quod constanter illa regio absque imbribus et
absque glacie est: postquam autem nix decidit, omnino necesse est ut
intra quinque dies pluat; quare, si ningeret in illis regionibus,
plueret etiam. (4) Tertium documentum sunt homines, ab æstu nigri: tum
quod milvi et hirundines non desinunt istic perennes esse; grues vero,
hiemem Scythicæ terræ fugientes, in hæc loca tamquam in hiberna
confugiunt. (5) Quodsi ergo ningeret, vel quantulumcumque, in hac
regione per quam fluit et ubi initium capit Nilus, nihil horum esset
futurum, quemadmodum necessitas arguit.
XXIII. Qui vero de Oceano dixit, is quum rem, de qua quæritur, in
obscurum rejecerit, refutari non meretur. Ego enim fluvium Oceanum
nullum novi: Homerum vero, aut alium ex antiquioribus poetis, puto
invenisse nomen, et in poesin introduxisse.
XXIV. Jam si, improbatis sententiis quæ ab aliis sunt propositæ, nunc
meam de rebus tam occultis debeo declarare, dicam qua de caussa fieri
mihi videatur, ut æstate Nilus augeatur. Hiberno tempore sol, a priore
cursu per hiemes depulsus, per superiora Libyæ transit. (2) Ita
brevissimis verbis res tota declarata est: cui enim regioni proximus
est hic deus, et supra quam ille transit, eam consentaneum est maxime
sitire et aquæ inopiam pati, adeoque maxime exsiccari fluviorum
scaturigines quæ sunt in ea regione.
XXV. Ut vero pluribus verbis rem declarem, ita se habet. Sol, per
superiora Libyæ transiens, facit hocce: quum in illis locis constanter
serenus sit aer, quumque calida sit ipsa regio, nec venti frigidi; per
ea loca transiens sol facit idem, quod æstate facere consuevit, quando
per medium cœlum transit. (2) Scilicet attrahit ad se aquam,
attractamque in superiora loca dispellit, quam suscipientes venti
dissipantesque liquefaciunt; ex quo consequitur ut venti ex illa
regione flantes, Notus et Africus, omnium ventorum maxime sint pluvii.
(3) Videtur autem mihi sol ne omnem quidem Nili aquam, quam quotannis
attrahit, semper demittere, sed partem etiam circum se retinere.
Mitescente vero hieme, redit sol in medium cœlum, et ab eo inde tempore
pariter ex omnibus fluminibus aquam attrahit. (4) Ante id tempus
igitur, quum multa de cœlo aqua fluviis misceatur, quippe imbribus
perfusa terra, torrentibusque excavata, grandes illi fluunt: æstate
vero, quum imbres eos deficiunt et sol aquam fluviorum attrahit, fluunt
tenues. (5) Quare consentaneum est ut Nilus, quum imbribus non
augeatur, aqua vero ejus a sole attrahatur, solus fluviorum per hiemem
multo tenuior fluat quam æstate: æstate enim pariter atque aliæ omnes
aquæ attrahitur, hieme vero solus hoc patitur. Ita equidem mihi
persuasi, solem esse hujus rei caussam.
XXVI. Est autem, ut mea fert opinio, idem sol etiam caussa, quæ ut aer
ibi siccus sit efficit, omnia qua transit exurens: unde fit, ut
superiora Libyæ perpetuo æstu premantur. (2) Quodsi permutaretur statio
plagarum; si in ea cœli parte, qua nunc stat Boreas et hiems, foret
Notus et meridies; contra, ubi nunc Notus, ibi Boreas staret: hæc si
ita haberent, sol ab hieme et Borea e medio cœlo depulsus, transiturus
esset superiora Europæ, quemadmodum nunc transit superiora Libyæ.
Quodsi ergo per Europam omnem transiret, existimo eum Istro flumini
idem esse facturum quod nunc Nilo facit.
XXVII. De aura vero, quod ex Nilo non perflat, hæc est mea sententia:
nullo modo esse consentaneum ut e calidis locis aura perflet: aura enim
e frigido aliquo spirat.
XXVIII. Sed sint hæc uti sunt, utque a principio fuerunt. Fontes vero
Nili nemo neque Ægyptiorum, nec Libyum, nec Græcorum, quibuscum ego
sermones miscui, se scire professus est, nisi in Ægypto, in Sai oppido,
scriba rerum pretiosarum quæ Minervæ consecratæ sunt. (2) At is ludere
mihi visus est, dicens adcurate se nosse. Dixit autem hoc modo: esse
duos montes, cacuminibus in acutum desinentibus, inter Syenen Thebaidis
oppidum et inter Elephantinen sitos; quorum alter Crophi, alter Mophi
nominetur. (3) E medio horum montium fluere Nili fontes, fundum nullum
habentes; et dimidium quidem aquarum versus Ægyptum et septemtrionem
fluere, alterum dimidium versus Æthiopiam et meridiem. (4) Quod autem
fundo careant hi fontes, id experimento cognovisse, aiebat,
Psammitichum Ægypti regem; etenim funem eo loci demisisse, multa millia
orgyiarum continentem, neque ad fundum pervenisse. (5) Ita scriba ille,
si modo vera sunt quæ dixit, declaravit, ut equidem intelligo, propter
validos quosdam gurgites et aquarum repercussionem, quippe quæ montibus
illidantur, descendere in fundum non potuisse demissam bolidem.
XXIX. Ex alio vero nemine nihil quidquam potui comperire. Sed hæc certe
alia, quæ ad superiorem Ægyptum spectant, quoad longissime potui,
exquirendo cognovi; quum usque ad Elephantinen oppidum ipse spectator
accesserim, ulteriora vero auditu acceperim. (2) Ab Elephantine oppido
superiora petenti acclivis locus est. Eo igitur loco navi utrimque,
veluti bove, alligata oportet iter facere: quodsi rumpatur funis,
retrogreditur navigium, vi fluminis abreptum. Est autem ille locus
quattuor dierum navigatio; et tortuosus ibi Nilus est, quemadmodum
Mæander: schœni autem sunt duodecim, per quos isto modo navigare
oportet. (3) Inde in planum pervenis campum, in quo insulam Nilus
circumfluit, cui nomen est Tachompso. Jam regionem supra Elephantinen
sitam, et insulæ, quam dixi, dimidiam partem, Æthiopes incolunt;
alteram insulæ partem Ægyptii. (4) Insulæ contiguus est lacus ingens,
circum quem nomades incolunt Æthiopes: hunc lacum ubi pernavigaveris,
rursus in alveum Nili pervenies, qui in hunc lacum perfluit. Inde
progrediens, secundum flumen iter facies quadraginta dierum: eminent
enim ex Nilo scopuli acuti, frequentiaque saxa sunt, per quæ navigare
non licet. (5) Hoc tractu intra quadraginta dies peragrato, rursus
aliud navigium conscendes, et post dierum duodecim navigationem ad
magnum pervenies oppidum, cui nomen Meroe; quod oppidum dicitur esse
metropolis reliquorum Æthiopum. (6) In hoc ex diis omnibus unum Jovem
colunt et Bacchum; hos vero magnis honoribus venerantur: estque ibi
Jovis oraculum constitutum. Bellum hi Æthiopes faciunt, quando hic deus
illos per oraculum jussit; et quo ille jubet, eo bellum inferunt.
XXX. Ab hoc oppido navi profectus, eodem temporis spatio, quo ex
Elephantine ad metropolin pervenisti Æthiopum, ad Automolos [_id est,_
Transfugas] pervenies. Automolis his nomen est Asmach; quod vocabulum
nostro sermone significat Regi a sinistra manu stantes. (2) Erant autem
hi Ægyptii, ex bellatorum ordine, numero ducenta quadraginta millia,
qui ad Æthiopes defecerant hac de caussa. Regnante Psammiticho præsidia
constituta erant Ægyptiorum, adversus Æthiopas, in Elephantine oppido;
adversus Arabes vero et Syros aliud præsidium Daphnis Pelusiacis;
rursusque aliud Mareæ, adversus Libyam. (3) Et mea etiam ætate adhuc
eodem modo se habent Persarum præsidia atque olim sub Psammiticho
erant: nam et Elephantinæ in præsidio sunt Persæ, et Daphnis. Jam
Ægyptiis, qui tunc Elephantinen tribus continuis annis præsidio
tenuerant, nemo advenit qui eis in præsidium succederet: itaque hi, re
deliberata, communi consilio omnes a Psammiticho desciscentes, ad
Æthiopas transierunt. (4) Qua re cognita, Psammitichus illos
persecutus est: adsecutusque multis verbis oravit dehortatusque est,
patrios ne desererent deos, et liberos atque uxores. Cui unum ex his,
pudenda ostendentem, respondisse ferunt, ubi hæc essent, ibi non defore
ipsis liberos, nec uxores. (5) Hi postquam in Æthiopiam pervenere,
tradiderunt se regi Æthiopiæ; qui illos ita remuneratus est: erat illi
cum nonnullis Æthiopum contentio; jussit igitur hos sedibus suis
expellere et eorum terram habitare. Ita, Ægyptiis intra Æthiopum fines
receptis, mitiores facti sunt Æthiopes, mores Ægyptiacos edocti.
XXXI. Ad quattuor igitur mensium navigationem viamque cognitus est
Nilus, ultra eum cursum quem per Ægyptum conficit. Etenim dierum summam
colligendo, reperies tot insumendos esse menses, si quis ab Elephantine
ad hos Automolos voluerit proficisci. Fluit autem Nilus a vespera et
solis occasu. Quæ vero ultra sunt, nemo novit: est enim deserta terra
ob solis fervorem.
XXXII. Verumtamen hæcce audivi ex hominibus nonnullis Cyrenæis, qui se
dicebant ad Ammonis venisse oraculum, ibique sermones miscuisse cum
Etearcho, rege Ammoniorum. Tum forte, ex aliis sermonibus incidisse se,
aiebant, in confabulationem de Nilo, cujus fontes nemini sint cogniti:
et dixisse Etearchum, venisse ad se olim homines Nasamonas: (2) est
autem hic Libycus populus, Syrtin incolens et terræ tractum a Syrti
orientem versus haud ita magnum; hos Nasamonas, ubi ex eis quæsisset an
aliquid amplius haberent quæ de desertis dicerent Libyæ, narrasse:
fuisse apud se dynastarum quorumdam filios petulantes; qui, postquam
virilem attigissent ætatem, quum alia curiosius machinati sint, tum
vero quinque e suo numero sorte designaverint, solitudines Africæ
lustraturos, operamque daturos, ut aliquid amplius viderent quam hi qui
eas quam longissime inspexissent. (3) (Nam Libyæ totum tractum secundum
mare boreale porrectum, ab Ægypto inde usque ad Soloentem promontorium,
ubi desinit Libyca, Libyes incolunt, et multi quidem Libyci populi,
præter eas partes quas Græci atque Phœnices obtinent. Quæ vero supra
oram maritimam sita sunt, et supra eorum hominum ditionem quorum sedes
usque ad mare pertinent; superiora ista Libyæ a feris habitantur: supra
vero tractum feris refertum, arena est, arida prorsus et aqua carens
terra, denique omnino deserta.) (4) Juvenes igitur illos, ab æqualibus
suis emissos, aqua et cibariis bene instructos, primum terram
peragrasse habitatam: eaque trajecta, pervenisse in eam quæ feris est
referta; tum ex hac transisse in desertam, iter Zephyrum ventum versus
per eam facientes. Postquam multum terræ arenosæ permeassent, post
multos dies conspexisse tandem aliquando arbores, quæ in planitie
creverant; accessisseque et fructum arborum gustasse. Gustantibus vero
supervenisse homines parvos, minores modica statura, qui eos prehensos
abduxissent: sermonem vero illorum non intellexisse Nasamonas, nec
illos sermonem ipsorum. (5) Ab his igitur abductos esse per maximas
paludes, easque prætergressos pervenisse in oppidum, in quo cunctos
fuisse his, qui illos abduxerant, statura æquales, nigros autem colore.
Ad oppidum illud fluere flumen ingens: fluere autem ab occidente versus
orientem solem, in eoque reperiri crocodilos.
XXXIII. Hactenus igitur a me exposita sit Ammonii Etearchi narratio:
hoc unum adjiciam, dixisse eum, rediisse hos Nasamonas, ut quidem
narraverint Cyrenæi; et homines illos, ad quos pervenissent,
præstigiatores esse omnes. Jam vero fluvium illum præterfluentem et
Etearchus conjectabat esse Nilum, atque etiam ratio ita suadet. (2)
Fluit enim ex Libya Nilus, mediam illam secans; et, ut ego conjicio, ex
manifestis de his quæ minus cognita sunt conjecturam capiens, similum
Istro cursus rationem habet. Nam Ister fluvius, a Celtis et Pyrene
oppido initium sumens, mediam perfluit scinditque Europam. (3) Habitant
autem Celtæ extra Herculis columnas, finitimique sunt Cynesiorum, qui
sunt extremus populus versus occidentem eorum qui Europam incolunt.
Desinit autem Ister, in mare influens Ponti Euxini, ubi Istram habitant
coloni Milesiorum.
XXXIV. Ister igitur, quum per habitatam fluat terram, multis hominibus
notus est. Nili autem fontes docere nemo non potest, quoniam non
habitata desertaque est Libya, quam perfluit. De ejus cursu vero, quoad
longissime eum cognoscere percunctando potui, dictum est. Exit autem
Nilus in Ægyptum. (2) Sita est autem Ægyptus ex adverso maxime montanæ
Ciliciæ, unde ad Sinopen oppidum ad Pontum Euxinum via recta est
expedito homini quinque dierum: Sinope autem est ex adverso Istri, qua
is in mare influit. Ita Nilum quidem, qui totam Libyam percurrit,
æqualem censeo Istro. Sed de Nilo hæc dicta sufficiant.
XXXV. Progredior nunc, longiorem de Ægypto narrationem exordiens,
quoniam et plures res mirabiles habet, quam alia quælibet regio, et
narrationem omnem superantia opera exhibet præ quavis alia: qua de
caussa copiosius de ea exponam. (2) Ægyptii, quemadmodum apud eos cœlum
diversum est, et fluvii natura longe differt ceterorum natura
fluviorum, sic et ipsi plerisque omnibus in rebus mores sequuntur et
instituta ceteris hominibus contraria. Apud eos mulieres forum
frequentant et mercantur; viri autem, domi sedentes, telam texunt. (3)
Texunt autem alii homines tramam sursum adigentes, Ægyptii deorsum.
Onera viri in capitibus ferunt; feminæ in humeris. (4) Mingunt feminæ,
rectæ stantes; viri, se deprimentes. Alvum exonerant intra domos; cibum
vero capiunt extra, in viis publicis: dicentes, quæ turpia quidem sint,
sed necessaria, ea in occulto facienda; quæ vero non turpia, in aperto.
(5) Femina nulla sacerdotio fungitur, nec dei ullius, nec deæ: viri
sacerdotes sunt tam dearum omnium, quam deorum. Nutrire parentes non
tenentur filii, nisi ultro id faciant; filiæ vero, etiam si nolint,
lege tenentur.
XXXVI. Deorum sacerdotes aliis in terris comam alunt; in Ægypto
tondentur. Apud alios homines institutum est, ut in propinquorum
funeribus tondeant caput: Ægyptii, mortuo aliquo suorum, capillos et
barbam augeri sinunt, antea tonsi. (2) Alii homines seorsum ab
animalibus vitam agunt: Ægyptii una cum animalibus degunt. Alii tritico
et hordeo vescuntur: apud Ægyptios, qui hisce vitam sustentat, ei id
maximo probro est; ex olyra vero panem et alia farinacea parant, quam
nonnulli zeam vocant. (3) Farinam Ægyptii pedibus subigunt, lutum vero
manibus; manibus item stercus tollunt. Pudenda alii homines sinunt uti
natura sunt, nisi qui ab his didicere, Ægyptii ea circumcidunt. (4)
Vestes vir quilibet binas habet; femina unam. Velorum annulos et funes
alii extrinsecus adligant, Ægyptii intrinsecus. (5) Literarum elementa
scribunt et calculis computant Græci a sinistra parte ad dextram
promoventes manum: Ægyptii a dextra ad sinistram; atque id facientes,
dextrorsum se scribere dicunt, Græcos autem ad sinistram. Utuntur autem
duplici genere scripturæ, quorum alterum sacrum vocatur, alterum
populare.