CLXXIX. Oportet vero ad hæc me declarare, quem in usum insumta sit

terra e fossa egesta, et murus ille quo pacto fuerit confectus. Ut

fossam fodiebant, ita simul terram e fossa egestam formabant in

lateres: utque laterum probabilem numerum duxerant, ita eos in

fornacibus coquebant. Tum loco calcis asphalto calida utentes, et

tricesimo cuique laterum ordini arundinum texta interstipantes, primum

labia construxerunt fossæ, deinde ipsum murum eodem modo. (2) Super

muro vero in utriusque lateris ora ædificarunt unius conclavis

domunculas, sibi invicem obversas, medium autem spatium tantum

reliquerunt, ut circumagi in eo quadrigæ possent. In muro circumcirca

centum sunt portæ, æneæ omnes; et postes etiam, et superiora limina,

itidem ex ære. (3) Est autem aliud oppidum octo dierum itinere distans

a Babylone, cui nomen Is. Ibi fluvius est, non magnus, cui et ipsi Is

nomen, qui in Euphratem undam suam infundit. Hic igitur Is fluvius

simul cum unda sua multos edit grumos asphalti: unde ad ædificandum

murum Babylonis asphaltus devecta est.

CLXXX. Tali igitur modo munita Babylon est. Sunt autem duæ urbis

regiones. mediam enim perfluit et in duas partes dividit flumen, cui

nomen Euphrates. Is ex Armenia fluit amplus et altus atque rapidus;

exonerat se autem in Erythræum mare. (2) Murus igitur utrimque brachia

ad flumen usque ducta habet: inde inflexa procedit utrimque maceria ex

coctili latere, quæ utrique fluminis labio prætenditur. (3) Urbs ipsa

domibus repleta est trium aut quatuor tabulatorum; per eamque ductæ

sunt viæ ad lineam directæ, quum ceteræ, tum eæ quæ e transverso ad

flumen pertinent. (4) Ad harum viarum quamque apertæ sunt in maceria

juxta flumen decurrente portæ minores, totidem numero quot viæ sunt:

atque etiam hæ portæ ex ære sunt, per quas ad ipsum flumen transitur.

CLXXXI. Murus quem dixi, robur præcipuum munimenti est: circumductus

est autem interius alius murus, haud multo infirmior altero, sed

angustior. In medio autem utriusque regionis, in quas urbs dividitur,

exstructa erat, in altera quidem regia aula, vasto circuito validoque;

in altera, Jovis Beli templum æneis portis instructum, quod nunc etiam

superest, duo stadia quaquaversum metiens, forma quadrata. (2) Hujus in

templi medio turris solida exstructa est, unum stadium tam in

longitudinem quam in latitudinem patens: et super hac turri erecta est

alia, iterumque super hac alia, ad octo turres numero. (3) Hæ turres

conscenduntur extrinsecus, via circum omnes sursum ducente: in medio

vero adscensu diversorium est, et sellæ in quibus residentes

requiescere possint qui adscendunt. (4) Extremæ turri templum

superstructum est amplum: quo in templo stratus lectus magnus, juxtaque

eum adposita mensa aurea. (5) Imago autem aut statua nulla inest, neque

pernoctat ibi quisquam mortalium, præter unam mulierem ex indigenis,

quamcumque ex omnibus selegerit deus, ut Chaldæi aiunt, qui sunt hujus

dei sacerdotes.

CLXXXII. Narrant autem iidem, quod mihi quidem non persuadent,

ventitare ipsum deum in istud templum, et in lecto illo quiescere,

sicut Thebis Ægyptiis fit eodem modo, ut Ægyptii narrant; nam et ibi in

Jovis Thebani templo decumbit mulier: utramque autem harum cum nullo

viro aiunt habere consuetudinem: (2) similiterque Pataris in Lycia

fatidica dei sacerdos, suo quidem tempore; nec enim constanter ibi est

oraculum: quod si est, tunc qualibet nocte cum deo illa in templo

includitur.

CLXXXIII. Est autem in Babylonico templo alia etiam ædes inferne: ubi

magnum est simulacrum Jovis sedentis, aureum, cui mensa magna adposita

aurea, et scabellum et sella ex auro: omnia hæc, ut narraverunt

Chaldæi, ex octingentis auri talentis confecta. (2) Extra templum vero

altare est aureum. Estque præterea alia ara ingens, ubi justæ ætatis

mactantur victimæ; nam ad auream illam aram non nisi lactentes mactare

pecudes fas est. (3) In majore ara vero adolent etiam singulis annis

Chaldæi mille thuris talenta, quo tempore festos dies huic deo agunt.

(4) Erat autem illa adhuc ætate in eodem templo statua solida ex auro,

duodecim cubitorum: quam ego quidem non vidi, refero autem quæ a

Chaldæis narrantur. (5) Huic statuæ insidiatus Darius, Hystaspis

filius, non tamen ausus est eam auferre: Xerxes vero Darii filius

abstulit, occiso sacerdote, qui, ut statum loco moveret, conatus erat

prohibere. Atque ita quidem exornatum illud templum erat: exstant vero

in eodem complura etiam privata donaria.

CLXXXIV. Babylonis hujus quum multi alii fuerant reges, qui et urbem et

templa exornarunt, quorum in Assyriarum rerum historia faciam

mentionem: tum in his etiam duæ mulieres. (2) Harum illa, quæ prior

regnavit, posteriorem quinque generationibus antecessit, eique nomen

fuit Semiramis; quæ aggeres per planitiem excitavit spectatu dignos,

quum antea fluvius per universum campum solitus esset restagnare.

CLXXXV. Altera, quæ post hanc regnavit, nomine Nitocris, quæ priore

regina fuit intelligentior, partim monumenta reliquit, quæ commemorabo;

partim, quum Medorum imperium amplum videret nec agens quietem, quod et

alia multa oppida ab illis capta essent, et in his Ninus, præmunivit se

adversus illos quam maxime potuit. (2) Primum quidem Euphratum fluvium,

qui Babylonem perfluit, quum antea recto cursu fluxisset, hunc illa,

fossis superne ductis, ita tortuosum reddidit, ut ter in suo cursu ad

quempiam Assyriæ vicum perveniat. (3) Ardericca vici nomen est, ad quem

ita Euphrates accedit. Et nunc, qui ab hoc nostro mari Babylonem

proficiscuntur, quum Euphrate fluvio versus illam descendunt, ter ad

eumdem vicum accedunt, quidem tribus deinceps diebus. (4) Hoc tale ab

illa effectum est. Præterea aggerem ad utramque fluvii ripam adgessit

miratu dignum, quum latitudinis caussa, tum altitudinis. (5) Longe vero

supra Babylonem alveum effodit recipiendo lacui, nonnihil deflectens a

flumine; et in altitudinem quidem ubique fodit usque dum aqua

scaturiret, in amplitudinem vero circuitum alvei fecit quadringentorum

et viginti stadiorum: terram autem ex fossa egestam insumsit in aggeres

juxta ripam fluvii jaciendos. (6) Tum, absoluto effodiendi labore,

advectis lapidibus, totum alveum circumcirca crepidine munivit. Duo

autem ista opera fecit, flumen tortuosum, et ex effosso alveo lacunam,

hoc consilio, ut lentius flueret flumen, multis flexibus fracto illius

impetu, utque flexuosa fieret navigatio Babylonem, et post navigationem

exciperet accedentes longus circa lacunam anfractus. (7) Ab ea autem

parte terræ Babyloniæ fecit hæc Nitocris, qua erat ex Media introitus

et iter brevissimum; ne Medi sese ingerentes, res ipsius specularentur.

CLXXXVI. Has igitur munitiones illa ex profundo sibi circumdedit:

quibus tale quoddam corollarium, alteri instituto veluti medium

interponens, adjecit. Quum in duas regiones divisa urbs esset, quarum

medium fluvius obtinebat; superiorum regum ætate, quoties ex una

regione in alteram vellet aliquis transire, navigio erat transeundum.

Quod quum, ut equidem existimo, esset molestum, (2) illa huic quoque

rei providit. Ut enim alveum stagno recipiendo effodit, simul aliud hoc

monumentum ejusdem operæ reliquit. Lapides cædendos curavit permagnos:

qui postquam fuere parati, effosusque locus fuit quem dixi, in hunc

ipsum effossum locum cursum omnem fluminis avertit; qui locus ut

implebatur, ita vetus fluminis alveus exsiccabatur. Igitur per id

tempus partim fluvii labia, qua is per urbem decurrit, ac descensus qui

ex minoribus portis ad flumen ducunt, coctis lateribus eodem modo, quo

murus structus erat, exædificavit: partim, in media fere urbe, ex

lapidibus, quos exscindi jusserat, pontem ædificavit, ferro et plumo

lapides vinciens. (3) Eo super ponte interdiu quotidie tigna quadrata

intendebantur, quibus transirent Babylonii; noctu vero tollebantur hæc

tigna, ea caussa, ne per noctem ex altera urbis regione in alteram

transeuntes furta exercerent. (4) Postquam fossa lacus fuerat factus

aqua fluminis repletus, perfectusque pons fuerat; tum deinde Euphrates

fluvius in pristinum alveum ex lacu iterum est derivatus: atque ita,

quum effossus locus palus fieret, commode hoc recteque factum visum

est, et civibus pons erat exstructus.

CLXXXVII. Eadem regina dolum etiam quempiam machinata est hujusmodi.

Super porta urbis celeberrima sepulcrum exstrui sibi jussit sublime, in

summo ipsius portæ. Ei sepulcro inscriptionem incidi curavit in hanc

sententiam: SI QUIS EORUM, QUI POST ME REGES ERUNT BABYLONIS, PECUNIA

INDIGUERIT, APERIAT HOC SEPULCRUM, ET SUMAT QUANTUM VOLUERIT PECUNIÆ.

AT, NISI ADMODUM INDIGUERIT, UTIQUE NON APERIAT. NEC ENIM ID ILLI

PROFUERIT. (2) Hoc sepulcrum intactum stetit, donec regnum ad Darium

pervenit. Dario vero indigna res esse videbatur, hac porta non uti, et

pecuniam quæ ibi deposita esset, atque etiam ipsa invitaret, non

auferre. Porta hac autem non utebatur eo, quod per illam transeunti

cadaver capiti immineret. (3) Igitur aperuit sepulcrum: at pecuniam

quidem repperit nullam, sed cadaver, et aliam inscriptionem his fere

verbis conceptam: NISI INSATIABILIS ESSES ET TURPI LUCRO INHIANS,

DEFUNCTORUM LOCULOS NON APERUISSES. Hæc sunt quæ de regione hac

memorantur.

CLXXXVIII. Ejusdem hujus reginæ filium, Assyriæ regem, cui nomen erat

Labynetus, idem quod patri, bello petiit Cyrus. Proficiscitur autem in

bellum rex magnus, bene instructus domo farinaceis cibariis et

pecudibus: atque etiam aquam ex Choaspe fluvio secum vehit, qui Susa

præterfluit, ex quo solo rex bibit neque ex ullo alio fluvio. (2) Hoc

ex Choaspe aquam decoctam vehentes in vasis argenteis quam plurimi

currus quattuor rotarum mulis juncti constanter eum sequuntur quocumque

proficiscitur.

CLXXXIX. Cyrus igitur adversus Babylonem proficiscens ubi ad Gynden

amnem pervenit; qui fontes in Matianis montibus habens, postquam per

Dardanenses perfluit, in alium fluvium Tigrin sese exonerat, qui Opin

oppidum præterfluens in Erythræum mare infunditur; hunc Gynden fluvium,

qui navibus poterat trajici, quum transire Cyrus conaretur; ibi tunc

unus e sacris equis candidis, ferox et petulans ut erat, ingressus

flumen, transire conabatur: at fluminis impetus, illum contorquens,

demersum abripuit.[TR26] (2) Cui fluvio vehementer ob hanc contumeliam

iratus Cyrus, minatus est, ita tenuem illum se effecturum, ut posthac

mulieres etiam, ne genu quidem madefacientes, possint transire. (3) Hæc

minatus, omissa adversus Babylonem expeditione, exercitum bifariam

divisit: eoque facto, intentis funibus designavit ab utraque Gyndæ ripa

centum et octoginta fossas, quaquaversum ducendas; distributumque

exercitum has fossas fodere jussit. (4) Igitur, magna hominum

multitudine opus faciente, effectum quidem est opus; verumtamen totam

æstatem in eodem hoc loco opus facientes consumsere.

CXC. Postquam Gyndæ fluvio hanc pœnam inflixit Cyrus, ut in trecentos

sexaginta canales essent diductus, altero demum adpetente vere adversus

Babylonem exercitum duxit. (2) Et Babylonii,[TR27] copiis extra urbem

eductis, eum exspectarunt. Ubi propius urbem accessit, prælio cum eo

conflixerunt Babylonii, quo prælio superati, in urbem sunt compulsi.

Jam pridem vero, bene gnari non quieturum Cyrum, quum vidissent eum

cunctos pariter populos adgredi, permultorum annorum commeatum in urbem

comportaverant. (3) Quare hi quidem non admodum graviter ferebant

obsiditionem: at Cyrus magnis difficultatibus premebatur, quandoquidem

multo jam tempore circumacto nihil admodum promotæ res ejus erant.

CXCI. Igitur, sive quis alius ei dubitanti consilium subgessit, sive

ipse quid faciendum esset intellexit, hoc facere instituit. Universo

exercitu circa flumen disposito, ab ea maxime parte qua urbem influit,

partim vero etiam a tergo ubi ex urbe egreditur, prædixit militibus,

ut, quum viderint vado transiri flumen posse, tunc ea via urbem

ingrediantur. (2) Hoc dato mandato, ipse cum inutili copiarum parte

abiit, et ad lacunam contendit. Quo ut pervenit, quod Babyloniorum

regina circa flumen et circa paludem feceret, idem nunc ipse Cyrus

fecit. (3) Fluvio per fossam in eum locum, qui nunc palus erat,

derivato, pristinum alveum vado pervium reddidit, subsidente aqua. Quo

facto Persæ, qui ad hoc ipsum ibi dispositi erant, per alveum Euphratis

fluvii, cujus aqua in tantum retrogressa erat, ut vix medium femur

hominis attingeret, per hunc alveum Babylonem sunt ingressi. (4) Quodsi

igitur aut ante cognovissent aut animadvertissent Babylonii quæ Cyrus

instituebat, sane non passi essent Persas urbem intrare, sed misere

perdidissent. Quippe si portulas omnes, quæ ad flumen pertinent,

clausissent, ipsique macerias conscendissent secundum utramque fluminis

ripam ductas, veluti in nassa capturi illos fuerant. (5) Nunc ex

inopinato adstiterunt eis Persæ. Propter amplitudinem vero urbis, ut

aiunt ejus incolæ, postquam captæ jam erant extremæ urbis partes, qui

mediam Babylonem incolebant, non animadverterunt captos se esse; sed

quum festus forte tunc ageretur dies, saltabant per id tempus et

voluptatibus indulgebant, donec tandem verum resciverunt. Atque ita

quidem tunc primum capta est Babylon.

CXII. Opes autem quantæ sint Babyloniorum, quum aliis documentis

declarabo, tum hoc. Magno regi, præter tributa quæ ei penduntur,

universa terra cui imperat, ad alendum ipsum et exercitum ejus, in

certas partes est distributa. (2) Jam quum in anno duodecim sint

menses, per quattuor menses alit eum Babylonia terra; per octo reliquos

menses, tota reliqua Asia. Ita Assyria hæc terra tertiam partem

possidet opum totius Asiæ: (3) et præfectura hujus regionis (Satrapias

Persæ vocant) omnium præfecturarum longe est præstantissima;

quandoquidem Tritantæchmæ, Artabazi filio, cui hic districtus a rege

commissus erat, quotidie redibat artaba pecunia repleta: est autem

artaba mensura Persica, capiens medimnum Atticum cum tribus chœnicibus

Atticis. Equos autem ibidem rex suum in usum alebat, exceptis his qui

ad bellum usum erant destinati, admissarios quidem octingentos, equas

autem, quibus illi admittebantur, decies sexies mille; nam singuli

mares vicenis feminis admittebantur. (4) Canum autem Indicorum tanta

alebatur multitudo, ut quattuor essent ampli vici in planitie siti,

aliorum tributorum immunes, quibus hoc injunctum erat, ut canes illos

alerent. Has opes possidebat is, qui Babyloni imperabat.

CXCIII. In agro Assyriaco pluit quidem aliquantulum, et hoc est ex quo

radix frumenti primum capit nutrimentum; dein vero ex fluvio irrigata

seges augetur, et maturescit triticum, non quod fluvius ipse, sicut in

Ægypto, arva inundet, sed manibus hominum et tollenonibus hæc

irrigantur. (2) Est enim tota Babylonia terra fossis discissa: quarum

fossarum maxima, orienti hiberno obversa, navibus trajicitur; influit

autem ex Euphrate in alium fluvium, Tigrin, ad quem Ninus urbs

ædificata erat. (3) Est autem hæc regio omnium, quas quidem novimus,

longe fertilissima ferendo cereali frumento. Nam alias fruges ex

arboribus ne conatur quidem proferre, nec ficum, nec vitem progignens,

nec oleam. Sed cereali frumento progignendo ita opportunum solum est,

ut ducena plerumque reddat: quando vero plurimum, etiam tricena

profert. (4) Folia autem tritici atque hordei quattuor admodum

digitorum latitudinem habent. Ex milio et sesamo quantæ magnitudinis

arbor existat, bene equidem cognitum habens, commemorare nolo; satis

gnarus, eos quis Babyloniam terram non adierunt, ne his quidem, quæ de

aliis frumenti generibus dicta sunt, fidem ullam adhibituros. Oleo non

utuntur, nisi quod e sesamo paratur. (5) Palmas vero arbores habent,

per totam planitiem plantatas; quarum pleræque frugiferæ sunt, e quibus

et cibum et vinum et mel parant. Has arbores colunt ficuum more, quum

aliis rebus, tum quod mascularum quas Græci vocant palmarum fructum

glandiferis palmis circumligant, quo glandem maturet culex sese

insinuans, nec decidat fructus palmæ. Nam culices in suo fructu

generant masculæ palmæ, similiter ut apud nos caprificorum grossi.

CXCIV. Quod vero eorum quæ sunt in illa regione post ipsam quidem

urbem, maxime mihi mirabile visum est, exponere adgredior. Navigia,

quibus utuntur qui secundo flumine Babylonem proficiscuntur, rotunda

sunt, et ex corio confecta cuncta. (2) Scilicet in Armeniis, qui supra

Assyrios incolunt, ex sectis salicibus costas conficiunt: his, fundi

loco, pelles extrinsecus tectorias prætendunt, nec puppim

distinguentes, nec proram in angustius contrahentes, sed clypei instar

rotunda facientes navigia. Tale navigium, mercibus impositis, totum

stramine complent, et flumini permittunt deferendum: maxime vero dolia

palmeo vino onusta devehunt. (3) Regitur autem navis duobus remis, a

duobus viris, quorum alter introrsus trahit remum, alter extrorsus

pellit, uterque stans rectus. Conficiuntur autem hujusmodi navigia

etiam admodum magna, itemque minora: et maxima quidem onus ferunt

quinque millium talentorum. (4) In quoque navigio asinus inest vivus,

in majoribus plures. Postquam igitur navi Babylonem pervenerunt,

mercesque distraxerunt, tum et costas navigii et stramentum venumdant;

pelles vero asinis imponunt, hosque retro agunt in Armeniam. (5) Nam

adverso flumine navigari nullo pacto potest, propter fluminis impetum:

quam ob caussam etiam non ex ligno, sed ex pellibus, conficiunt

navigia. (6) Postquam asinos agitando in Armeniam redierunt, alia

navigia eodem modo conficiunt. Talis igitur illis est navigiorum ratio.

CXCV. Vestimento autem utuntur hujusmodi: tunica ad pedes promissa

linea, cui aliam superinduunt tunicam laneam, tum candidam pænulam

superne circumjiciunt. Calceamenta gestant sui moris, Bœotiis soccis

fere similia. Comam alunt; mitris caput redimiunt: toto corpore

unguntur. (2) Annulum signatorium unusquisque gestat, et baculum arte

factum: in quoque baculo superne vel malum est fabrefactum, vel rosa,

vel lilium, vel aquila, aut aliud quidpiam: nec enim illis mos est

baculum absque insigni gestare. Talis igitur illis est corporis cultus.

CXCVI. Institutis vero utuntur hujusmodi. Uno quidem hoc, ut mea fert

sententia, prudentissimo; quo etiam Venetos uti, Illyricum populum,

fando accepi. In singulis vicis, semel quotannis, hæc faciebant. (2)

Virgines, quotquot viro maturæ essent, congregatas simul omnes, in unum

locum deducebant: ibi eas virorum circulus circumstabat. Tunc præco

singulas deinceps, quamque sigillatim, in medio statuens venum

exponebat; incipiens ab ea quæ omnium pulcerrima esset: deinde, hac

magno auri pretio venum data, aliam proclamabat, quæ huic venustate

formæ proxima erat. Vendebantur autem hac conditione, ut matrimonio

jungerentur. (3) Igitur ex Babyloniis nuptiarum cupidis quicumque erant

locupletes, hi licitando quisque alterum superantes emebant sibi

formosissimas: qui vero de plebe erant, hi formæ speciem nihil

curantes, pecuniam accipiebant et virgines deformiores. (4) Nam præco,

postquam speciosissimarum virginum peregerat venditionem, tum vero

deformissimam excitabat, aut si qua illarum manca esset, et hanc

proclamabat quis vellet, accepto minimo auri pondere, in matrimonium

ducere; et, qui minimo se contentum fore declarasset, ei hæc

tradebatur. Aurum autem conficiebatur a formosioribus virginibus: atque

ita formosiores elocabant deformes et mancas. (5) Nemini autem licitum

erat, filiam suam cui ipse vellet in matrimonium dare: neque emptori

absque fidejussore domum ducere virginem licebat; sed dato præde

spondere quisque tenebatur, in matrimonium se eam utique accepturum, et

sic demum abducere secum licebat: si sibi mutuo non convenissent, lege

cautum erat ut pecuniam acceptam sponsus repræsentaret. Licitum vero

etiam erat homini, qui ex alio vico adfuisset, aliquam ex virginibus,

si quam vellet, sibi emere. (6) Hoc igitur pulcerrimum institutum apud

eos olim valebat. At nunc quidem non amplius est in usu: sed recens

aliud quiddam invenerunt, ne injuria adficerentur filiæ aut in aliam

civitatem abducerentur: ubi capta urbe malis premi cœperunt, resque

eorum perditæ sunt, quilibet homo de plebe, inopia victus laborans,

filias suas ad quæstum corpore faciendum adigit.

CXCVII. Alio, post istud, prudenti instituto utuntur hocce. Ægrotos in

forum publicum exportant; medicis enim non utuntur: ibi accedunt ad

ægrotum, eique de curando morbo consulunt, si quis vel eodem morbo, quo

ille, olim laboravit, aut alium vidit laborantem. Adeuntes igitur

consulunt huic ea suadentque, quibus quisque remediis adhibitis vel

ipse morbum evaserat, vel alium vidit evasisse. Silentio vero præterire

ægrotum nemini licet, quin eum interrogaverit quonam morbo laboret.

CXCVIII. Mortuos melle condunt. Luctus funebres, Ægyptiis similes.

Quoties cum uxore sua concubuit vir Babylonius, incenso thuri adsidet,

et ex alia parte idem facit mulier: tum, ubi illucescit, lavantur ambo;

nullum enim vas tangunt priusquam se abluerint. Idem institutum Arabes

sequuntur.

CXCIX. Est autem institutorum, quibus Babylonii utuntur, turpissimum

hocce. Quamlibet indigenam mulierem oportet, in Veneris templo

sedentem, semel in vita cum peregrino viro consuetudinem habere. (2)

Multæ igitur, dedignantes ceteris se immiscere mulieribus, quippe

divitiis superbientes, plaustris vectæ in camaris stant ad templum, et

ingens illas famularum numerus sequitur. (3) Pleræque autem hoc modo

faciunt. In septo Veneri consecrato sedent corona funiculo modo torta

caput redimitæ mulieres numero multæ; aliæ enim adveniunt, aliæ abeunt.

Sunt autem per medias mulieres transitus viarum ad lineam quaquaversum

directi, quibus transeuntes viri seligunt quas volunt. (4) Ibi postquam

consedit mulier, non prius domum abit, quam peregrinorum quispiam,

pecunia in sinum conjecta, cum ea extra fanum concubuit. (5) Qui

pecuniam ei projicit, is compellare eam his verbis debet: «Mylitta

deam, ut tibi adsit, precor.» Mylitta autem Venerem vocant Assyrii.

Pecunia vero quantulacumque fuerit, mulier eam non rejecerit: nam nefas

hoc ei est; fit enim sacra pecunia. (6) Sequitur igitur eum qui primus

pecuniam projecit, nec enim ullum repudiat. Postquam vero cum illo rem

habuit et religioni deæ satisfecit, domum abit: ab eoque tempore,

quantumcumque sit quod ei offeras, non poteris rem cum ea habere. (7)

Quæ igitur speciosa sunt forma præditæ et statura, eæ cito redeunt: quæ

vero deformes, multum manent temporis, priusquam legi possint

satisfacere; manent enim nonnullæ ad tres et quattuor annos. Obtinet

autem alicubi etiam in Cypro simile institutum.

CC. Sed de institutis Babyloniorum hæc hactenus. Sunt autem inter illos

tres familiæ sive tribus, quæ nulla re alia nisi piscibus vescuntur.

Hos illi postquam ceperunt, siccant ad solem, deinde tali modo parant:

in mortarium conjectos, et pistillis contusos, per sindonem tamquam

cribro incernunt. Tum, qui his vesci cupit, vel tamquam mazam subigit,

vel coquit vel panem.

CCI. Jam Cyrum, hoc etiam subacto populo, incessit cupido Massagetas

sub potestatem suam redigendi. Populus hic et magnus dicitur esse et

validus, habitans versus orientem solem trans Araxen fluvium, ex

adverso Issedonum. Aiuntque etiam nonnulli, esse Scythicum hunc populum.

CCII. Araxes autem ab aliis major, ab aliis minor esse perhibetur

Istro: esse autem in illo aiunt insulas frequentes, Lesbi fere

magnitudine. In his habitare homines, qui æstate radicibus vescantur

cujusque generis, quas e terra effodiant; fruges autem arborum, quas

reperiunt, in cibum seponant maturas, eisque vescantur per hiemem. (2)

Repertas autem ab his etiam esse alias arbores, hujusmodi fructus

ferentes, quos catervatim congressi, accensoque igni circumsedentes, in

ignem conjiciant, tum olfacientes fructum in igne ardentem, odore

inebrientur, perinde atque Græci vino: majore vero copia injecto

fructu, magis inebriari; denique ad saltandum surgere, et ad canendum

progredi. (3) Talem his esse vitæ rationem narrant. Fluit autem Araxes

ex Matianis, indidem atque Gyndes ille quem in trecentos sexaginta

fossas Cyrus diduxit. Erumpit autem ex quadraginta orificiis, quæ

omnia, uno excepto, in paludes et lacunas exeunt, quibus in paludibus

habitare aiunt homines crudis piscibus vescentes, et pro vestimento

pellibus utentes phocarum. (4) Unus ille, quem dixi, alveorum Araxis

nullo obstante impedimento in Caspium mare influit. Exsistit autem

Caspium mare seorsum per se, et cum reliquo mari non miscetur. Nam et

totum quod Græci navigant mare, et quod est extra columnas, quod

Atlanticum vocatur, et Erythræum, hæc omnia unum sunt mare et continuum.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 7 / 55 段