hæc conficiebantur), oratorem qui nomine omnium verba faceret
delegerunt civem Phocæensem, cui nomen erat Pythermus. Et ille purpureo
amictus pallio, quo major Spartanorum numerus, adventu eorum cognito,
conveniret, in medium progressus, multa fecit verba, orans ut ipsis
succurrerent. (2) At Lacedæmonii neutiquam audiebant, nec placebat eis
opem ferre Ionibus. Itaque illi discesserunt: Lacedæmonii vero,
rejectis Ionum legatis, tamen quinquaginta remorum navi viros
emiserunt, res Cyri Ioniæque ut mihi quidem videtur, exploraturos. (3)
Qui quum Phocæam adpulissent, Sardes miserunt e suis virum
probatissimum, Lacrinen nomine, qui Lacedæmoniorum verbis ediceret
Cyro, ne ulli civitati terræ Græciæ damnum inferret; se enim eam rem
non neglecturos.
CLIII. Hæc quum dixisset legatus, fertur Cyrus ex præsentibus Græcis
quæsisse, quinam homines essent Lacedæmonii, quantaque illorum
multitudo, qui hæc ei edicerent. (2) Quæ postquam ex his cognovit,
legato Spartiatæ respondit: «Numquam timui tales viros, qui in medio
oppido locum habent designatum, in quo congregati, interposito
juramento, sese invicem decipiunt: quibus, si ego valebo, accidet ut
non de his quæ Ionibus, sed quæ sibi impendent, sint confabulaturi.»
(3) Hæc Cyrus in universos conjecit Græcos, eo quod fora publica
habent, in quibus emtioni et venditioni dant operam: Persæ autem foris
non utuntur, nec est omnino apud illos forum rerum venalium. (4) Post
hæc vero, Sardium custodia Tabalo tradita, homini Persæ, et auri
transferendi cura, quod Crœsi aliorumque Lydorum fuerat, Pactyæ
commissa, Lydo homini, ipse Ecbatana proficiscitur, Crœsum secum
ducens, Ionum autem, in præsentia certe, rationem nullam habens. (5)
Obstabat enim Babylon, et Bactriana gens, et Sacæ atque Ægyptii, in
quos ipse expeditionem cogitabat suscipere, adversus Ionas vero alium
mittere ducem.
CLIV. Ut vero Sardibus discesserat Cyrus, Lydos Pactyas ad desciscendum
a Tabalo et Cyro permovit: et ad mare profectus, quum aurum omne ex
Sardibus in potestate haberet, auxilia mercede conduxit, maritimisque
hominibus ut secum militarent persuasit. Tum exercitu adversus Sardes
ducto, Tabalum oppugnavit, in arce conclusum.
CLV. Ea re in itinere cognita, Cyrus his verbus Crœsum compellavit:
«Crœse, quis mihi erit harum rerum finis? Non desinent Lydi, uti
videtur, et molestiam creare mihi, et ipsi sibi exhibere. Subit animum
cogitatio, optimum fore, ut prorsus in servitutem eos redigam. (2)
Similiter enim nunc mihi videor fecisse, atque si quis, quorum patrem
occidisset, filiis pepercerit. Sic nempe et ego, quum te in potestate
habens mecum ducam, qui amplius etiam aliquid quam pater illis fuisti,
ipsis Lydis urbem tradidi: ac dein miror, a me eos descivisse!» (3) Sic
ille quæ sentiebat dixit. Cui Crœsus, veritus ne funditus everteret
Sardes, his verbis respondit. «Æqua sunt, inquit, o rex, quæ dixisti.
At tu tamen ne prorsus indulgeas iræ, nec penitus evertas antiquam
urbem, quæ et ante actorum insons est, et eorum quæ nunc aguntur. (4)
Nam, quæ ante acta sunt, ea ego feci, et meo capite culpam luo: quæ
vero nunc aguntur, eorum reus Pactyas est, cujus tu fidei Sardes
commisisti; hic igitur tibi det pœnas. Lydis vero dans veniam, hæc
illis impone, ne posthac a te deficiant, aut ullo modo metuendi sint.
(5) Missis nunciis interdicito illis, ne arma possideant bellica; et
tunicas jube eos sub palliis gestare, cothurnosque pro calceis induere:
denique edic ut pueros suos instituant citharam pulsare, et canere, et
mercaturam exercere: et mox videbis eos, o rex, feminas ex viris
factos, ut porro non sit quod verearis ne a te deficiant.»
CLVI. Hæc Cyro Crœsus suasit, optabiliora Lydis ratus, quam in
servitutem redigi et pro mancipiis vendi: pulcre quippe intelligebat,
nisi probabilem adferret rationem, non persuasurum se esse Cyro, ut
mutaret consilium; simul vero timebat, ne in posterum aliquando Lydi,
si præsens periculum evasissent, desciscerent a Persis seseque perditum
irent. (2) Cyrus admonitione Crœsi gavisus, et de ira remittens, se ei
pariturum ait: et vocato ad se Mazari, homini Medo, dat mandatum, ut,
quæ ipsi Crœsus suaserat, illis imperaret; cæterum ceteros omnes, qui
cum Lydis contra Sardes militassent, sub hasta venderet, ipsum autem
Pactyam utique vivum ad se adduceret.
CLVII. His ille mandatis ex itinere datis, Persarum in sedes
properavit. Pactyas autem, ubi rescivit in propinquo esse exercitum
adversus se proficiscentem, timens sibi fugam capessivit, et Cymen
pervenit. (2) Mazares, Medus, cum aliqua parte copiarum Cyri adversus
Sardes ducens, ubi Pactyam non amplius Sardibus invenit, primum Lydos
coegit Cyri mandata exsequi: cujus mandati consequens erat, ut omnem
vitæ rationem Lydi mutarent. (3) Dein nuncios Cymen misit Mazares,
tradi Pactyam jubens. Cymæi vero statuerunt de consilio in hac re
capiendo ad deum referre qui in Branchidis oracula edit. Erat enim ibi
oraculum ab antiquis temporibus constitutum, quo et Iones omnes et
Æolenses uti consueverant. Est autem locus ille in Milesiorum ditione,
supra Panormum portum.
CLVIII. Missis igitur ad Branchidas legatis Cymæi quæsiverunt de
Pactya, quidnam facientes gratum maxime diis essent facturi. Et
interrogantibus respondit oraculum, dederent Pactyam Persis. Quod
responsum ubi ad se relatum audivere Cymæi, tradere illum pararunt. (2)
Quam in partem quum ferretur multitudo, Aristodicus Heraclidæ filius,
probatus vir inter cives, inhibuit eos ne id facerent, fidem non
adhibens effato oraculi, existimansque vera non retulisse consultores.
Denique alii denuo mittuntur legati, qui de Pactya iterum consultarent,
quorum in numero Aristodicus erat.
CLIX. Hi ubi ad Branchidas venerunt, unus ex omnibus Aristodicus
oraculum consuluit, interrogavitque his verbis: «O rex, venit ad nos
supplex Pactyas Lydus mortem effugiens violentam, a Persis sibi
imminentem. Hunc illi repetunt, Cymæos illum sibi tradere jubentes. Nos
vero, Persarum metuentes potentiam, tradere illum adhuc non
sustinuimus, priusquam a te liquido nobis, utrum facere debeamus,
declaretur.» (2) Hic postquam ita interrogavit, rursus idem responsum
deus dedit, tradere jubens Pactyam Persis. Tum Aristodicus hoc, a se
præmeditatum, instituit facere: circa templum circummeans, passeres
disturbavit aliaque avium genera, quæ in templo nidificaverant. (3) Dum
ille hoc facit, aiunt ex adyto prodiisse vocem, ad Aristodicum
conversam, hæc dicentem: «Scelestissime mortalium, quid est quod hic
facere audes? Supplices meos ex meo templo evertis!» (4) Et
Aristodicus, nil dubitans, respondisse ad hæc fertur: «O rex, tu tuos
supplices ipse ita tueris: Cymæos vero jubes tradere supplicem!» Cui
rursus deus regessit: «Aio et jubeo, quo vos impii ocyus pereatis; ne
dehinc de prodendis supplicibus adeatis oraculum.»
CLX. Hæc relata ubi audierunt Cymæi, quum nec prodendo hominem vellent
ipsi perire, nec apud se servando oppugnari, Mytilenen eum emiserunt.
(2) Mytilenæi vero, quum missis nunciis Mazares Pactyam repetiisset,
parati erant eum tradere, pacti mercedem nescio quam; nec enim hoc
perspicue traditum est; nec res effectum habuit: nam Cymæi, ut
intellexerunt id agere Mytilenæos, navi Lesbum missa, in Chium Pactyam
transportarunt. (3) Inde vero, ex Minervæ templo urbis Præsidis vi
extractus a Chiis, Persis traditus est: tradiderunt eum autem Chii,
mercedem pacti Atarneum; est autem Atarnensis hic ager in Mysia, ex
adverso Lesbi. (4) Pactyam igitur sibi deditum Persæ in custodia
habuerunt, Cyri in conspectum volentes eum producere. Exinde vero
multum effluxit temporis, quo nemo Chiorum mola ex hordeo Atarnensis
illius agri deorum ulli litavit, aut ex frumento illinc allato libum
coxit; quidquid ille progenuit ager, id ab omnibus sacrificiis procul
habitum est.
CLXI. Postquam Pactyam Chii tradiderant, bello adgressus est Mazares
eos qui cum illo Tabalum oppugnaverant. Et Prienenses quidem devictos
sub corona vendidit; Mæandri vero campum universum incursans, itemque
Magnesiam, exercitum præda ditavit. His autem rebus gestis, paulo post
morbo vitam finiit.
CLXII. Mortuo Mazare, advenit imperii in inferiore Asia successor
Harpagus, natione itidem Medus; is qui a rege Medorum Astyage nefario
epulo erat acceptus, quique Cyro in comparando regno sociam præstiterat
operam. (2) Hic vir tunc a Cyro dux copiarum nominatus, ut in Ioniam
pervenit, oppida aggeribus jactis capere instituit: scilicet oppidanos
intra muros statim compulit, deinde adgestis ad muros aggeribus
oppugnavit. Et primum quidem Ioniæ oppidum, quod adgressus est, Phocæa
fuit.
CLXIII. Phocæenses hi longinquis navigationibus primi Græcorum usi
erant: et Adriaticum mare et Tyrrheniam et Iberiam et Tartessum Græcis
ostenderunt. Vehebantur autem non rotundis navibus, sed penteconteris
[_quæ quinquaginta remis uno ordine instructæ_]. (2) Ac Tartessum
quidem postquam venerunt, cari fuerunt regi Tartessiorum, cui erat
nomen Arganthonius, qui octoginta annos Tartessiorum regno præfuit,
vixit autem in universum annos centum et viginti. (3) Huic viro ita
cari fuerunt Phocæenses, ut primum quidem eos hortaretur, Ioniam
relinquerent, et qua parte suæ ditionis vellent, habitatum concederent;
dein, ut hoc eis non persuasit, ex eisdem vero cognovit de ingruente
Medorum potentia, pecuniam illis dedit ex qua murum urbi circumdarent;
et largiter quidem dedit: nam circuitus muri haud pauca sunt stadia, et
totus hic murus ex magnis lapidibus, eisque bene coaptatis, est
exstructus.
CLXIV. Tali igitur modo perfectus erat Phocæensium murus. Harpagus vero
admoto exercitu urbem obsidens, conditionem proposuit, satis sibi fore,
dicens, si unum modo propugnaculum muri dejicere Phocæenses vellent, et
unam habitationem dedicare (_regi, in obedientiæ ipsi argumentum_). (2)
Phocæenses vero, ægerrime ferentes servitutem, unum diem se
deliberaturos aiebant, ac deinde responsuros: interim vero dum
deliberarent, postulabant ut exercitum a muro abduceret. (3) Quibus
Harpagus, probe quidem se nosse, ait, quid essent facturi. Igitur dum a
muro exercitum abducit Harpagus, Phocæenses interim deductis quas
habebant penteconteris navibus, liberos, et uxores, et quæ moveri
poterant omnia, eis imponunt; ad hæc signis deorum templis, aliisque
donariis, præterquam quidquid æs aut lapis aut pictura esset, reliquis
omnibus in naves impositis, ipsi eas conscendunt, et Chium versus
navigant. Phocæam autem hominibus vacuam Persæ tenuerunt.
CLXV. Constituerant Phocæenses a Chiis dato pretio Œnussas quæ vocantur
insulas emere. Sed quum vendere eas nollent Chii, metuentes ne emporium
fierent hæ insulæ, eaque re ipsorum insulæ mercatu excluderentur, super
hæc in Corsicam (Cyrnum Græci vocant) Phocæenses sunt profecti. In
Corsica enim vicesimo ante anno, oraculi monitu, oppidum condiderant,
cui nomen Alalia. (2) Arganthonius vero illo tempore e vita jam
discesserat. In Corsicam vero profecturi, prius ad Phocæam adpulsis
navibus, Persarum præsidium, cui ab Harpago custodia urbis mandata
erat, interficiunt; (3) dein, hoc patrato, atroces diras imprecantur si
quis ipsorum classem desereret. Ad hæc ingentem ferri massam mari
demergunt, jurantes non prius Phocæam se redituros, quam massa illa e
mari emersisset. (4) Sed dum in Corsicam abire parant, ultra dimidium
civium desiderium cepit et misericordia urbis et consuetarum in patria
terra sedium. Igitur hi, violato juramento, retro navigant Phocæam.
Cæteri vero, jusjurandum servantes, sublatis ancoris ex Œnussis insulis
sunt profecti.
CLXVI. Hi postquam in Corsicam pervenere, quinque annos una cum eis qui
antea eo migraverant habitarunt, et templa ibi constituerunt. Cæterum
quum vicinos omnes incursionibus prædationibusque molestarent, bellum
eis communi consilio intulerunt Tyrrheni et Carthaginienses, utrique
navibus sexaginta. (2) Quibus Phocæenses, impletis suis navigiis, quæ
erant numero sexaginta, obviam ivere in Sardonium quod vocature mare.
(3) Tum commisso prælio navali, Cadmea quædam victoria obtigit
Phocæensibus: nam quadraginta ex eorum navibus perierunt; viginti autem
reliquæ, detortis rostris, inutiles sunt factæ. (4) Inde Alaliam
revecti, adsumtis liberis et uxoribus, et quidquid ex eorum
facultatibus ferre naves possent, relicta Corsica, Rhegium navigarunt.
CLXVII. Homines vero, qui navibus depressis vecti erant,
Carthaginienses et Tyrrheni, *** sortitique sunt eorum partem longe
maximam: quos, in terram eductos, lapidibus obruêre. (2) Deinde
Agyllæis (_sive Cæritibus_), quidquid præter eum locum, in quo lapidati
Phocæenses jacebant, præteribat, id omne distortum, mutilum, aut
membris captum reddebatur, perinde pecudes, jumenta, homines. (3)
Itaque Delphos Agyllæi mittebant quæsituros quo pacto delictum possent
expiare. Quos Pythia id facere jussit, quod etiam nunc Agyllæi faciunt:
nempe magnifice illis parentant, et in eorum honorem ludos agunt
gymnicos et equestres. (4) Igitur hi quidem ex Phocæensium numero fato
tali functi sunt. Qui vero eorum Rhegium se receperunt, ii illinc
profecti oppidum in terra Œnotria condiderunt hoc quod nunc Hyela
(_sive Velia_) nominatur. (5) Condiderunt illud autem, ab homine
Posidoniata edocti jussos se esse Pythiæ oraculo Cyrnum heroem colere,
non insulam. Et hæc quidem hactenus de rebus Phocæensium, Ionicæ
civitatis.
CLXVIII. Similiter vero, atque hi, Teii etiam fecerunt. Nam postquam
murum illorum, aggere jacto, cepit Harpagus, cuncti navibus conscensis
abierunt, in Thraciamque navigarunt, et ibi Abderam condiderunt
coloniam: quam quum ante eos Clazomenius Timesius condidisset, operæ
fructum non perceperat, sed a Thracibus erat ejectus: cui nunc honorem,
ut heroi, habent Teii Abderam habitantes.
CLXIX. Isti igitur soli ex Ionibus fuere, qui servitutem non
sustinentes, patrias sedes reliquerunt. Cæteri Iones, exceptis
Milesiis, armis cum Harpago dimicarunt, quemadmodum hi qui terra
excessere, fortesque viri fuerunt quique pro sua patria pugnantes; sed
victi expugnatique, in sua quique patria manentes imperata fecerunt.
(2) Milesii vero, qui, ut prædictum est, cum ipso Cyro fœdus
pepigerant, quietem habuerunt. Atque ita quidem Ionia iterum in
servitutem redacta est. Postquam vero Ionas continentem incolentes
subegit Harpagus, insulani Iones, horum exemplo perterriti, ultro se
Cyro tradiderunt.
CLXX. His malis adflicti Iones quum nihilo minus ad Panionium
convenirent, Biantem civem Prienensem audio saluberrimam illis
aperuisse sententiam: quam si essent secuti, potuerant Græcorum omnium
esse opulentissimi. (2) Hortabatur ille, ut sociata classe Iones vela
darent ventis, et in Sardiniam navigarent, ibique unam Ionum omnium
conderent civitatem: ita servitute liberatos, opulentos fore, insulam
omnium maximam obtinentes, aliisque imperantes: qui si in Ionia
manerent, non videre se, ait, quo pacto libertatem umquam sint
recuperaturi. (3) Hæc fuit Biantis sententia, quum jam perditæ essent
res Ionum. Sed etiam, priusquam pessum iret Ionia, salutaris fuerat
Thaletis sententia, civis Milesii, qui generis originem e Phœnicia
repetebat. Is Ionas erat hortatus, ut unam communem curiam haberent,
quæ esset Tei: Teum enim meditullium esse Ioniæ: reliquæ autem
civitates, ab Ionibus habitatæ nihilo minus suis uterentur institutis,
perinde ac si singuli essent populi. Tales illis sententias duo hi viri
in medium proposuerunt.
CLXXI. Ionica subacta Harpagus bellum intulit Caribus, Cauniis, atque
Lyciis, simul et Ionas et Æolenses secum ducens. (2) Cares, quos dixi,
ex insulis in continentem advenerant. Olim enim Minois imperio
subjecti, Lelegesque nominati, insulas incoluerant: et tributum quidem,
quoad ego auditu, ultima tempora repetens, potui cognoscere, nullum
pependerant; sed, quoties Minos eorum opera indigebat, naves ejus
compleverant. (3) Quandoquidem igitur multos terræ tractus Minos sibi
subjecerat, et felicitate utebatur in bello, Carica gens omnium gentium
per id tempus longe fuerat clarissima. (4) Ac tria illis inventa
debentur, quibus Græci usi sunt: nam et galeis cristas imponere primi
Cares docuere, et signa clypeis insculpere; denique, qui clypeis ansas
adjungerent, hi primi fuere, quum antea clypeos abseque ansis
gestassent quicumque clypeis consueverant uti, coriaceis loris illos
regentes, quæ cervicibus et dexteris humeris circumligata habebant. (5)
Deinde, multo tempore interjecto, Cares a Doriensibus et Ionibus ex
insulis sunt ejecti, atque ita in continentem pervenerunt. (6) Hæc
quidem de Caribus Cretenses memorant; at Cares ipsi his non
adsentiuntur, sed a prima gentis origine continentem se autumant
incoluisse, eodemque nomine semper fuisse adpellatos, quo nunc[TR23]
utuntur. (7) Ostenduntque in oppido, cui Mylasa nomen, priscum Jovis
Carii templum, quod quidem cum Mysis atque Lydis commune habent, ut qui
consanguinei sint Carum; Lydum enim et Mysum fratres Caris aiunt
fuisse.[TR24] Cum his igitur templum illud commune habent; sed
quicumque ex alia gente sunt, quamvis eadem cum Caribus lingua utentes,
ad hos communio illa nihil pertinet.
CLXXII. Caunii vero ex eadem, quam incolunt, terra oriundi mihi
videntur; quamquam ipsi se Cretenses esse affirmant. Linguam vero aut
ipsi ad Caricum populum adcommodarunt, aut Cares ad Caunium; nec enim
hoc dijudicare liquido possum. Institutis autem utuntur longe et ab
aliis populis et a Caribus discrepantibus; (2) habetur enim apud illos
honestissimum, ut secundum ætatem atque amicitiam catervatim ad
compotationes conveniant viri et mulieres et pueri. Iidem, quum prius
templa constituta habuissent peregrinorum deorum, deinde mutata
sententia, postquam eis placuit nonnisi patriis uti diis, arma
capessiverunt cuncti puberes, et hastis aerem ferientes usque ad
Calyndicos fines progressi sunt, dicentes se peregrinos ejicere deos.
Talibus institutis Caunii utuntur.
CLXXIII. Lycii vero antiquitus ex Creta erant oriundi. Cretam enim
omnem olim barbari tenebant. Quum vero de regno in Creta dissiderent
Europæ filii, Sarpedon et Minos, superior ex contentione discedens
Minos, Sarpedonem ejusque asseclas ejecit. Tum hi, insula expulsi, in
Asiam pervenerunt, in terram Milyadem: nam, quam regionem nunc Lycii
incolunt, hæc olim Milyas erat: Milyæ vero Solymi tum nominabantur. (2)
Aliquantum igitur temporis regnum in eos obtinuit Sarpedon: ipsi vero
nominabantur, quod et olim nomen obtinuerant, et quo etiam nunc Lycii a
finitimis adpellantur, Termilæ. Ut vero Athenis Lycus, Pandionis
filius, et ipse a fratres expulsus Ægeo, in Termilas ad Sarpedonem
pervenit, inde demum, a Lyci nomine, successu temporis, Lycii sunt
adpellati. (3) Institutis autem utuntur partim Creticis, partim
Caricis. Unum autem hocce proprium habent, nec cum ullis aliis hominum
commune: sese ipsi a matribus nominant, non a patribus. Si quis ex
altero, quis sit, quærit; respondebit illi hic, esse se hujus vel
illius matris filium, et matris suæ matres a superioribus temporibus
repetet. (4) Porro, si mulier, quæ civis sit, servo nupserit, honesto
loco nati censentur liberi: sin vir civis, atque etiam princeps civium,
peregrinam aut uxorem aut pellicem habet, ignobiles erunt liberi.
CLXXIV. Jam Cares quidem, nullo claro edito facinore, subjugati sunt ab
Harpago; nec vel Cares ipsi memorabile quidquam tunc gesserunt, nec
quicumque natione Græci illam regionem incolunt. (2) Incolunt autem
quum alii, tum Lacedæmoniorum coloni Cnidii, quorum ager mari est
obversus, Triopiumque vocatur. Initium capit Cnidiorum ditio a Bybassia
peninsula, et est tota, exiguo excepto spatio, mari circumflua: nam quæ
pars ejus ad septemtrionem[TR25] spectat, eam Ceramius sinus includit;
quæ vero ad meridiem, mare quod ad Symen et Rhodum est. Istud igitur
exiguum spatium, quod quinque fere stadiorum est, perfodere
instituerunt Cnidii per id tempus quo Ioniam Harpagus subegit,
cupientes ex agro suo insulam facere. (3) Erat autem universa eorum
ditio intra isthmum; nam ubi illa versus continentem desinit, ibi is
isthmus est, quem perfodiebant. Multorum igitur hominum manibus in
opere occupatis, quum magis quam consentaneum erat laborarent et alia
corporis membra et maxime oculi eorum qui opus faciebant et petram
perfringebant, ita ut adpareret non sine deorum numine id fieri;
miserunt Delphos qui consulerent oraculum quidnam esset quod ipsis
adversaretur. (4) Quibus Pythia, ut ipsi fatentur Cnidii, trimetro
tenore hæcce respondit:
Nec aggerate vos nec isthmum fodite:
nam, si placuisset, insulam dederat deus.
Quo accepto responso, Cnidii a fodiendo destitere; et Harpago cum
exercitu advenienti ultro sese, nulla inita pugna, dediderunt.
CLXXV. Fuere autem Pedasenses, mediterranea super Halicarnassum
habitantes: quibus quoties publice imminet aliquod incommodum, tam
ipsis quam accolis, sacerdos femina Minervæ ingentem emittit barbam;
quæ res illis ter accidit. (2) Hi soli ex omnibus Cariam habitantibus
Harpago aliquamdiu resistere, et plurimam illi molestiam crearunt; quum
montem, cui Lida nomen, muro muniissent.
CLXXVI. Et Pedasenses quidem haud multo post sunt expugnati. Lycii
vero, ut in Xanthium campum Harpagus promovit exercitum, eductis copiis
pugnam inierunt, pauci adversus multos, et egregia virtutis specimina
edidere. Sed prælio superati, et in oppidum compulsi, congregatis in
arcem uxoribus liberisque et rebus pretiosis et servis, ignem
subjecerunt arci, ut tota concremaretur. (2) His factis, diris
juramentis invicem adstricti, egressi sunt, et fortiter pugnantes
Xanthii omnes obierunt. Eorum autem Lyciorum, qui nostra ætate Xanthios
se esse prædicant, advenæ sunt plerique, exceptis octoginta familiis;
quæ familiæ octoginta tunc temporis forte domo aberant, atque ita
superfuerunt. (3) Xantho igitur tali modo potitus Harpagus est. Simili
vero ratione etiam Cauno est potitus; nam et Caunii majori ex parte
Lycios sunt imitati.
CLXXVII. Inferiorem igitur Asiam subegit Harpagus, superiora autem Asiæ
Cyrus ipse, singulos populos in potestatem suam redigens, nullumque
prætermittens. Quorum pleraque silentio nos præteribimus: quæ vero
plurimo cum labore gessit et quæ præ cæteris maxime sunt memorabilia,
eorum faciam mentionem.
CLXXVIII. Universo continente inferioris Asiæ potestati suæ subjecto,
Assyrios Cyros adgressus est. Sunt autem Assyriæ quum aliæ urbes
insignes multæ, tum clarissima omnium et munitissima, quæ post Ninum
eversam regia sedes erat, Babylon; cujus hæc erat conditio. (2) Sita in
ampla planitie, formam habet quadratam, cujus quodque latus centum et
viginti stadia metitur: ita totius urbis circuitus conficitur
quadringentorum octoginta stadiorum. Hæc amplitudo est urbis Babyloniæ.
Exornata vero instructaque erat ita, ut nulla alia cujus ad nos notitia
pervenit. (3) Statim fossa eam circumdat alta lataque, et aqua numquam
non repleta: dein murus, cujus latitudo quinquaginta cubitorum regiorum
est, altitudo ducentorum cubitorum. Est autem cubitus regius major
vulgari tribus digitis.