CXXIII. Jam virilem ætatem ingressum Cyrum, quum et fortissimus esset

suorum æqualium et omnibus carissimus, solicitavit Harpagus donis

missis, de Astyage cupiens capere ultionem. Nam a se, privato homine,

intelligebat vindictam adversus Astyagem non posse existere: sed Cyrum

videns subcrescentem, hunc sibi conciliare socium studuit, quæ Cyrus

passus erat cum sua conferens calamitate. (2) Sed jam antea hoc ab illo

præparatum erat: quum acerbus in Medos esset Astyages, Harpagus cum

unoquoque principum Medorum colloquia miscens, persuaserat illis,

necesse esse Cyrum rebus præficere, et finem facere regno Astyagis. (3)

His ita præparatis, sic demum Cyro in Persis versanti aperire consilium

suum cupiens Harpagus, quum aliter id efficere, custoditis itineribus,

non posset, tali usus est commento. (4) Leporem callide instruxit;

cujus ventri, ita rescisso ut nihil pilorum avelleret, prout erat,

indidit libellum, in quo quae voluerat scripta erant: tum, consuto

rursus ventre, leporem atque retia, veluti venatori, tradidit servorum

fidissimo, eumque in Persas misit, ore tenus hoc adjiciens mandatum, ut

Cyro leporem tradens simul diceret, necesse esse ut ille sua manu eum

exenteret, neque quisquam hoc facienti adsit.

CXXIV. His rebus ita perfectis, Cyrus acceptum leporem aperit, et

libellum in eo repertum perlegit, (2) in quo erant perscripta hæc: «O

fili Cambysis! quod te dii respiciunt; hoc enim absque esset, numquam

tam mira usus esses fortuna: tu nunc de Astyage, tuo interfectore,

cape pœnas. Etenim ex hujus consilio tu perieras; deorum autem

beneficio et meo superes. (3) Quæ te omnia pridem puto cognovisse, quum

quæ tecum acta sunt, tum quæ ego ab Astyage passus sum eo, quod te non

occidi, sed pastori tradidi. Tu nunc, si mea volueris consilia sequi,

quibus terris imperat Astyages, earum omnium rex eris. (4) Persuade

Persis ut ab illo desciscant, exercitumque duc in Mediam: et, sive ego

ab Astyage dux adversus te fuero nominatus, sive alius quisquam

nobilium Medorum, habebis quæ voles. Nam primi hi ipsi ab illo

deficient, et tecum facientes, tollere Astyagem studebunt. Quare

persuasus parata tibi hic quidem esse omnia, fac quæ dixi, et fac

celeriter!»

CXXV. His intellectis Cyrus secum deliberavit quo callidissimo modo

Persas ad defectionem permoveret. Re deliberata, commodissimum hoc ei

visum est consilium, quo nimirum etiam usus est. Conscriptis in libello

quæ voluit, concionem convocavit Persarum: tum aperiens libellum

legensque, ait, Astyagem sese ducem constituere Persarum. «Nunc

igitur,» perrexit, dicere, «edico vobis, Persæ, præsto sitis singuli

cum falcibus.» (2) Hæc Cyrus pro concione dixit. Sunt autem Persarum

plura genera; quorum nonnulla in concionem vocavit Cyrus, et ad

deficiendum a Medis solicitavit. (3) Sunt autem ea hæc, e quibus alii

omnes Persæ pendent: Pasargadæ, Maraphii, Maspii. Ex his nobilissimi

sunt Pasargadæ, in quibus est Achæmenidarum familia, ex qua reges

Persidæ sunt prognati. (4) Alii vero Persæ hi sunt: Panthialæi,

Derusiæi, Germanii, qui omnes agrorum culturam exercent; reliqui sunt

nomades, Dai, Mardi, Dropici, Sagartii.

CXXVI. Ut convenerunt omnes cum prædicto instrumento, ibi tum Cyrus,

quum esset tractus Persicæ regionis spinis obsitus, patens quaquaversum

octodecim aut viginti stadia, hunc tractum jussit illos eadem die

eruncare. (2) Proposito labore postquam perfuncti sunt Persæ, iterum

eisdem prædixit, ut in posterum diem adessent loti. Interim vero Cyrus

caprarum oviumque et boum greges patris sui omnes in unum congregatos

mactavit paravitque, quippe Persarum exercitum hisce excepturus, et

vino farinaceisque cibis commodissimis; (3) utque postridie convenerunt

Persæ, recumbere in prato jussos lauto excepit epulo. Dein, postquam a

cœna surrexerunt, quæsivit ex his Cyrus, utra optabiliora ipsis

viderentur: quæ pridie habuerint, an præsentia? (4) Et illi, multum

interesse, dixerunt: pridie enim omnia se mala habuisse, præsente vero

die bona omnia. (5) Id verbum adripiens Cyrus, rem omnem, quam eis

propositurus erat, aperuit dicens: «Viri Persæ! ita vobis se res habet.

Quod si me sequi volueritis, erunt vobis hæc et infinita alia bona,

eritisque omnibus servilibus laboribus expertes: me vero sequi

nolentibus erunt labores hesternis similes innumeri. (6) Nunc ergo,

mihi dicto audientes, estote liberi! Nam et ego divina sorte ad hoc

natus mihi videor, ut hæc bona in manus nostras congeram; et vos judico

viros esse Medis non inferiores, quum aliis rebus, tum militari laude.

Quæ quum ita sint, desciscite quam primum ab Astyage!»

CXXVII. Igitur Persæ, quum jam pridem ægre tulissent Medorum imperium,

ducem nunc patronumque nacti, libenter in libertatem se vindicabant.

Astyages vero, ut intellexit moliri hæc Cyrum, misso nuncio, eum ad se

vocavit. (2) Cui renunciare nuncium jussit Cyrus, prius se adventurum,

quam gratum futurum esset Astyagi. Quo audito Astyages Medos armavit

cunctos, ducemque eis, velut divinitus mente perculsus, præfecit

Harpagum, oblitus quæ adversus illum patraverat. (3) Medi, in bellum

profecti, ubi Persis ad manus venerunt, pars eorum, quicumque consilii

non erant participes, pugnam inibant; alii vero ad Persarum transierunt

partes; sed plerique ultro cessantes a pugna, fugam capessebant.

CXXVIII. Ita turpiter dissoluto Medorum exercitu, ut rem cognovit

Astyages, minitans Cyro, ait: «At ne sic quidem gaudebit Cyrus.» (2)

His dictis, primum magos somniorum interpretes, qui ei ut Cyrum

dimitteret persuaserant, e palis suspendit: deinde Medos, qui in urbe

relicti erant, armavit, juvenes provectioresque ætate viros. (3) Quibus

eductis, prælio cum Persis inito, victus est: et ipse Astyages, amissis

quos eduxerat Medis, vivus in hostium venit potestatem.

CXXIX. Tum captivo Astyagi adstans Harpagus, lætitia ob illius casum

gestiens, insultavit; et quum alia in eum acerba dicteria conjecit, tum

respiciens ad cœnam eam, qua filii carnes comedendas illi Astyages

proposuerat, ex eo quæsivit, ecquid placeret ei servitus, qui modo rex

fuisset? (2) Quem adspiciens Astyages, vicissim interrogavit, an suum

faceret Cyri factum? Et Harpagus, suum merito censerit, ait, factum; se

enim ipsum de eo suscipiendo ad Cyrum scripsisse. (3) Tum Astyages,

longiorem exorsus sermonem, declaravit ineptissimum illum esse hominum

omnium, simulque iniquissimum: ineptissimum quidem, qui, quum ipse

potuisset rex evadere, si quoniam hæ res per ipsum gestæ sint, ad alium

detulerit imperium: iniquissimum vero, quod propter cœnam istam Medos

in servitutem conjecisset. Quodsi enim oportuisset in alium quempiam

transferre imperium, seseque destituere; æquius fuisse Medorum alicui

tribuere hoc bonum, quam cuipiam ex Persis. Nunc vero Medos, culpa

vacantes, servos factos esse pro dominis; Persas autem, quum Medorum

pridem fuissent servi, dominos eorum evasisse.

CXXX. Igitur Astyages, postquam quinque et triginta annos regnaverat,

ita regno exutus est: Medi vero, propter hujus acerbitatem, Persis

succubuerunt; postquam imperium superioris trans Halyn fluvium Asiæ per

annos trecentos et duodetriginta tenuerant, demtis eis annis quibus

penes Scythas fuerat imperium. (2) Postero quidem tempore pœnituit eos

hujus facti, desciveruntque a Dario: sed post defectionem denuo subacti

sunt, prælio superati. Tunc Persæ cum Cyro, postquam regnante Astyage

adversus Medos rebellarant, Asiæ regnum ab eo tempore obtinuere.

Astyagem vero Cyrus, nullo alio malo adficiens, apud se tenuit donec

vitam finivit. (3) Hoc igitur modo et natus et educatus Cyrus regnum

obtinuit, et post hæc Crœsum, qui ipsum adgredi cœperat, devicit,

quemadmodum a me supra expositum est: quo superato, universæ Asiæ

imperavit.

CXXXI. Persas vero hisce uti institutis compertum habeo. Simulacra et

templa et altaria statuere nefas existimant; stultitiamque his, qui hoc

faciunt, imputant: scilicet, ut mihi videtur, quod non humanæ similem

naturam aut formam habere deos arbitrantur, sicuti Græci. (2) Illis

igitur mos est, Jovi in summis montium jugis facere sacra, universum

cœli orbem Jovem nominantibus. Faciunt autem et Soli sacra, et Lunæ, et

Terræ, et Igni, et Aquæ, et Ventis. (3) Et his quidem solis numinibus a

priscis inde temporibus sacra faciunt. Addidicerunt vero etiam Uraniæ

sacrificare, ab Assyriis et Arabibus accepto ritu. Venerem autem

Assyrii Mylitta nominant, Arabes vero Alitta; Persæ Mitran.

CXXXII. Sacrificiorum autem, quæ hisce diis peraguntur a Persis, talis

est ratio. Nec altaria erigunt, nec ignem accendunt sacra facturi:

libatione non utuntur, non tibia, non libis, non mola. (2) Ut cuique

deo sacra quispiam vult facere, in locum mundum adducit victimam,

deumque invocat, tiaram myrto maxime cinctam gestans. Non est autem

licitum, ut sibi soli bona precetur sacrificans: sed cunctis Persis

atque regi ut bene sit, precatur; quippe in cunctorum Persarum numero

et ipse continetur. Postquam in frusta dissecuit victimam, carnesque

elixavit, substernit herbas quam tenerrimas, maxime trifolium, hisque

carnes omnes imponit. (3) Quibus ita dispositis, vir magus adstans

accinit theogoniam quampiam, qualem illi esse incantationem dicunt: nam

absque mago non fas est illis sacra facere. Interjecto brevi tempore,

qui sacra fecit, carnes aufert, eisque utitur prout ei ratio suadet.

CXXXIII. Dierum omnium eum maxime celebrare moris est Persis, quo

quisque natus est. Eo die æquum censent copiosius epulum quam alias

adponere: et fortunatiores quidem eo die bovem, equum, camelum aut

asinum adponunt integrum, in camino assatum; pauperiores vero minores

adponunt pecudes. (2) Farinaceis cibariis paucis utuntur, obsoniis vero

et secundis mensis multis, eisque non simul sed paulatim, inlatis.

Quapropter Persæ dicunt, Græcos, quum cibum capiunt, desinere esurire;

quoniam post cœnam nihil amplius, quod alicujus momenti sit, eis

adponitur: si quid enim porro adponeretur, a comedendo non esse

cessaturos. (3) Vino largiter admodum indulgent: nec vero vomere illis

licet, nec urinam mittere, alio præsente; atque hoc illi ita observant.

Dum autem vino largius indulgent, interim de rebus maxime seriis

deliberare consuerunt: (4) quod vero deliberantibus placuit, id ædium

herus, apud quem habita est deliberatio, postridie ejus diei jejunis

proponit. Quodsi jejunis idem placet, hoc utuntur; sin minus, omittunt.

Contra, quæ jejuni sobriique ante deliberaverunt, ea vino madidi

recognoscunt.

CXXXIV. Si qui in via sibi mutuo obviam veniunt, hac re cognoscere

aliquis potest utrum eadem conditione sint qui sibi occurrunt: nempe

hi, salutationis loco, ora invicem osculantur. Quodsi alteruter paulo

est inferior, osculantur genas; si multo inferior, prostratus adorat

alterum. (2) In honore autem habent, post sese mutuo, illos qui a se

proxime habitant; post hos, qui his finitimi; et sic deinde in honore

habendo pro ratione progrediuntur: minimeque omnium in honore habent

hos, qui ab ipsis longissime remoti vivunt. Scilicet se ipsos hominum

omnium arbitrantur esse longe præstantissimos; alios vero pro prædicta

ratione virtutem colere; denique, qui ab ipsis longissime habitent,

esse ignavissimos. (3) Quoad vero penes Medos fuerat imperium, etiam

populi alter alteri imperabant: cunctis quidem Medi, et præsertim his

qui proxime eis habitabant; hi vero, suis finitimis; et illi rursus his

qui eos proxime attingebant. Et pari quoque ratione Persæ in honore

habent alios populos: nam similiter progrediendo alius populus alii

præest, et in illum imperii partem aliquam sibi commissam exercet.

CXXXV. Peregrina autem instituta admittunt Persæ omnium hominum maxime.

Etenim Medicam vestem, sua esse honestiorem existimantes, gestant; et

ad bella Ægyptiacos adoptarunt thoraces. Atque etiam voluptatum varia

genera, ex aliis cognita, sectantur; et quidem pueris etiam ad venerem

utuntur, a Græcis edocti. (2) Ducunt autem eorum quisque legitimas

uxores multas, multo vero etiam plures habent pellices.

CXXXVI. Strenuitas et boni viri officium apud eos, post bellicam

virtutem, æstimatur, si quis multos progenuit filios: et, qui plurimos

edidit, huic quotannis dona mittuntur a rege. In multitudine enim

existimant robur inesse. (2) Puerorum institutio, a quinto anno

incipiens usque in vicesimum, ad sola hæc tria refertur, equitare, arcu

uti, et verum loqui. Priusquam quinquennis est puer, non venit in

patris conspectum, sed apud mulieres vitam agit: (3) id ea fit caussa,

ne, si dum ita educatur obit, dolorem adferat patri.

CXXXVII. Laudo equidem istud institutum: sed et hoc laudo, quod propter

unam simplicem culpam nec rex ipse quemquam morte plectit, nec

reliquorum Persarum quisquam unius culpæ caussa in aliquem suorum

atrocius quiddam et irreparabile committit: sed, subductis rationibus,

postquam plura et majora esse delicta reperit quam præstita officia,

sic demum iræ indulget. (2) Ut autem patrem aliquis aut matrem

occiderit, id vero numquam aiunt accidisse: sed quæcumque talia adhuc

facta sint, utique necesse esse aiunt, ut caussa curatius cognita

reperiantur commissa ea esse aut a supposititiis aut adulterino

sanguine natis; nec enim veri simile esse, ut, qui vere pater fuerit, a

proprio filio occidatur.

CXXXVIII. Quæcumque vero illis facere non licet, ea nec dicere licitum

est. Turpissimum autem apud eos habetur, mendacium dicere; alterum post

hos, æs alienum habere; et hoc quidem quum aliis de caussis, tum quod

necesse esse aiunt, ut, qui æs alienum habet, etiam subinde mendacium

dicat. (2) Si quis e civibus lepra aut vitiligine est correptus, in

urbem hic non intrat, nec cum aliis Persis consuetudinem habet. Dicunt

autem, eo huic id accidisse, quod in Solem quidpiam deliquerit. (3)

Peregrinum vero quemlibet, qui tali morbo laborat, frequentes terra

ejiciunt: etiam columbas albas exturbant, eodem malo eas laborare

existimantes. In fluvium neque immingunt, neque exspuunt, nec manus in

eo abluunt, nec alium hæc facere patiuntur: sed fluvios præcipue colunt.

CXXXIX. Porro hoc aliud habent Persæ, quod ipsos quidem latet, at nos

non præterit. Scilicet nomina eorum, quæ corporibus vel magnificentiæ

cujusque ipsorum respondent, desinunt omnia in eandem literam, quam

Dores San, Iones Sigma vocant. In hanc literam, si volueris inquirere,

reperies desinere Persarum nomina, non unum et alterum, sed pariter

omnia.

CXL. Hæc habui quæ de Persis citra dubitationem bene gnarus dicerem.

Istudo vero ut occultum refertur, nec satis aperte, quod ad vita

functos spectat; scilicet, non prius sepeliri hominis Persæ cadaver

quam ab ave aut a cane sit discerptum. Et Magis quidem esse hoc

institutum, certo scio: faciunt enim aperte. (2) Cæterum cera obductum

cadaver terra condunt Persæ. Magi vero multum, quum ab aliis hominibus

differunt, tum a sacerdotibus Ægyptiorum. (3) Hi enim nefas existimant,

quidquam vivum necare, præter ea quæ diis immolant: Magi vero omnia

manu sua occidunt, excepto cane atque homine; et in hoc studium etiam

magnum ponunt, necantes perinde et formicas et angues, et alia reptilia

atque volucria. Sed utcumque se habeat instituti genuina ratio, hæc

hactenus: redeo ad superiorem narrationem.

CXLI. Simul atque Lydi subacti a Persis fuere, Iones Æolesque legatos

Sardes miserunt ad Cyrum, volentes eisdem conditionibus imperio ejus

esse subjecti, quibus Crœso paruerant. (2) At ille, auditis eorum

postulatis, fabulam eis narravit hujusmodi: Fuit olim tibicen, inquit,

qui, piscibus conspectis in mari, tibia cecinit, ratus illos in terram

esse egressuros. Is ubi spe frustratum se vidit, capit rete, et

ingentem piscium numerum reti inclusum extraxit. Quos ubi vidit

palpitantes, dixit eis: «Desinite nunc saltare, quum, me tibia canente,

egredi saltareque nolueritis.» (3) Hanc fabulam Ionibus Æolibusque hac

caussa Cyrus proposuit, quoniam ante id tempus Iones, per legatos

invitati a Cyro ut a Crœso desciscerent, non paruerant; et tunc demum,

confectis rebus, ad parendum Cyro erant parati. (4) Ille igitur, ira

commotus, ista eis respondit. Quo responso ad Ionum civitates relato,

muris singuli oppida sua cingebant, et ad Panionium congregabantur

reliqui omnes præter Milesios; cum his enim solis Cyrus fœdus fecerat

eisdem conditionibus quibus olim Lydus. Reliquis vero Ionibus placuit

communi consilio Spartam legatos mittere, qui rogarent Spartanos ut

Ionibus auxilio venirent.

CXLII. Iones hi autem, quorum est etiam Panionium illud, præ omnibus

quos novimus hominibus oppida condita tenebant in terræ tractu temperie

cœli aerisque longe præstantissimo. Etenim neque locorum superius

sitorum eadem ratio est atque Ioniæ, neque inferius sitorum; nec eorum

quæ orientem spectant, nec quæ occidentem: quorum alia frigore aut

humiditate premuntur, alia æstu et siccitate. (2) Lingua autem non

utuntur eadem, sed quatuor modis deflexionum [_dialectis_]. Prima

civitatum Miletus versus meridiem sita est; dein Myus et Priene: et hæ

quidem in Caria sitæ sunt, et dialecto utuntur eadem. Istæ vero in

Lydia: Ephesus, Colophon, Lebedus, Teos, Clazomenæ, Phocæa. (3) Atque

hæ civitates, ad sermonis characterem quod attinet, cum illis, quas

ante nominavi, nihil commune habent, sed inter se conveniunt. Supersunt

tres Ionicæ civitates, quarum duæ insulas incolunt, Samum atque Chium:

tertia in continente sita est, Erythræ. (4) Ex his Chii et Erythræi

eadem utuntur dialecto; Samii vero sua, ab aliis diversa. Hi sunt

quattuor sermonis characteres.

CXLIII. Horum igitur Ionum Milesii tuti a metu erant, utpote fœdus cum

Cyro pacti. Qui autem ex eisdem insulas[TR21] incolebant, ne illi

quidem quidquam metuebant: necdum enim eo tempore Phœnices Persarum

imperio erant subjecti, nec Persæ ipsi mare exercebant. (2)

Separaverant se autem hi Iones (_Milesii_) a ceteris Ionibus, non aliam

ob caussam, nisi quod, quum universa tunc stirps Hellenica infirma

esset, populorum omnium infirmissimus et minimi momenti fuerit Ionicus:

nam, præter Athenas, nulla alia erat eorum civitas notabilis. (3) Quare

et alii Iones et ipsi Athenienses nomen etiam fugiebant, nec Iones

volebant adpellari: immo etiam nunc plerosque eorum pudet hujus

nominis. Sed duodecim illæ civitates gaudebant hoc nomine, et separatim

ab aliis templum sibi statuerunt, cui Panionio imposuere nomen;

decreveruntque nullos alios Ionas participes illius facere: nec vero

etiam alii, ut in consortium reciperentur, petivere, præter Smyrnæos.

CXLIV. Simili ratione Dorienses, Pentapolin quæ nunc vocatur

incolentes, quæ olim eadem Hexapolis nominata erat, cavent ne alios

ullos ex finitimis Doriensibus in Triopici templi communionem

recipiant; verum etiam suo de numero eos, qui adversus id templum

scelus admiserant, communione excluserunt. (2) Nam quum in ludis

Triopii Apollinis ex prisco instituto aurei tripodes donarentur

victoribus; quos tripodas qui acceperant, his non licebat eos extra

templum exportare, sed ibidem deo dedicare oportebat; civis quidam

Halicarnassensis, cui nomen erat Agasicles, victoriam quum reportasset,

spreta lege domum suam detulit tripodem et clavis ibi adfixit. (3) Hanc

ob culpam quinque civitates, Lindus, Ialysus, Camirus, Cos et Cnidus,

sextam civitatem Halicarnassum communione excluserunt. Talem illi his

pœnam inflixere.

CXLV. Quod autem duodecim civitates confecerunt Iones, nec plures

voluerunt recipere, id ea caussa fecisse mihi videntur, quod etiam, quo

tempore in Peloponneso habitaverant, totidem eorum fuerant regiones;

quemadmodum nunc Achæorum, qui Ionas expulerunt, duodecim regiones

sunt: (2) prima Pellene, haud procul Sicyone; dein Ægira, et Ægæ, in

qua est Crathis amnis perennis, a quo et ille in Italia nomen accepit;

tum Bura, et Helice, in quam confugerant Iones ab Achæis prælio

superati; et Ægium, et Rhypes, et Patrenses, et Pharenses, et Olenus,

in qua Pirus est amnis ingens; et Dyme et Tritæenses, qui soli ex istis

omnibus mediterranea habitant.

CXLVI. Hæ sunt nunc duodecim Achæorum regiones, quæ olim ibi Ionum

fuerant: qua nimirum de caussa etiam in Asia duodecim civitates

confecerunt: nam, esse hos magis Ionas quam reliqui Iones, aut

nobiliori quadam stirpe oriundos, id vero dicere magna foret stultitia.

Sunt enim horum quidem haud minima pars Abantes ex Eubœa, quibus nihil

cum Ionia aut cum nomine isto commune est: admixti porro eis sunt Minyæ

Orchomenii, et Cadmei, et Dryopes, et Phocenses, qui a popularibus suis

se sejunxerunt, et Molossi, et Arcades Pelasgi, et Dorienses Epidaurii;

denique multæ aliæ gentes illis immixtæ sunt. (2) qui vero eorum ex

Athenarum prytaneo sunt profecti, nobilissimique censentur esse Ionum,

hi vero uxores secum in coloniam non adduxerant, sed Caricas habebant

uxores, quarum parentes occiderant. (3) Quam ob cædem mulieres hæ legem

sibi, juramento firmatam, imposuerunt, filiabusque suis tradiderunt, ne

umquam cum maritis caperent cibum, nec maritum suum ulla nomine

compellaret; hanc ob caussam, quod ipsarum parentes maritosque et

liberos illi occidissent, et dein patrato hoc facinore ipsas duxissent

uxores. Hæc autem Mileti facta erant.

CXLVII. Reges vero sibi constituerant, alii Lycios, a Glauco Hippolochi

filio oriundos; alii Cauconas Pylios, a Codro Melanthi filio; alii ex

utroque genere. Enimvero nomen hi tuentur aliquanto acrius quam reliqui

Iones. Sint vero etiam ipsi maxime genuini Iones: sunt tamen Iones

omnes, quicumque ex Attica oriundi sunt, et Apaturia celebrant: (2)

celebrant autem hoc festum omnes, exceptis Ephesiis et Colophoniis; hi

enim soli ex Ionibus Apaturia non celebrant, idque ob cædis quandam

quam afferunt caussam.

CXLVIII. Est autem Panionium sacer locus Mycalæ, septentrionem

spectans, communi Ionum consilio Neptuno Heliconio dedicatus. (2)

Mycale autem promontorium est continentis, ab occidente Samum versus

porrectum. Huc convenientes e civitatibus omnibus Iones festum

celebrabant, quod Panionia nominabant. (3) Habent hoc autem non solum

Ionum festa, sed etiam Græcorum omnium: ut eorum nomina in eandem

desinant literam, quemadmodum etiam Persarum nomina.

CXLIX. Hæ igitur, quas dixi, Ionum sunt civitates. Æolides vero

civitates hæ sunt: Cyme, Phriconis cognominata,[TR22] Larissæ,

Neotichos, Temnus, Cilla, Notium, Ægiroessa, Pitane, Ægææ, Myrina,

Grynea. (3) Hæ sunt undecim Æolensium civitates antiquæ: una enim eis

ademta est ab Ionibus, Smyrna. Fuerant enim et hæ civitates duodecim,

in continente omnes sitæ. Colebant autem hi Æolenses regionem, cui

solum præstantius quam Ionum, cæterum cœli temperie Ionum regioni erat

inferior.

CL. Smyrnam vero tali modo amiserant Æolenses. Cives Colophonios, qui

in popularium seditione inferiores discesserant, patriaque fuerant

pulsi, intra urbem suam receperunt. Post hæc iidem exsules Colophonii,

observato die quo Smyrnæi Baccho extra muros sacra faciebant, occlusis

portis urbem tenuere. (2) Dein succurrentibus Æolensibus cunctis, fit

pactum hac conditione, ut Iones omnia quæ moveri possent Æolensibus

redderent, Æolenses Smyrnam relinquerent. Quo facto, reliquæ undecim

civitates Smyrnæos inter se dispertitæ, in civium numerum receperunt.

CLI. Hæ sunt igitur Æolensium civitates in continente sitæ, præter eas

quæ Idam incolunt; hæ enim ab illis sejunctæ sunt. Qui vero insulas

obtinent, eorum quinque civitates Lesbum incolunt: nam sextam, quam in

Lesbo condiderant, Arisbam, Methymnæi in servitutem redegerunt, quum

essent consanguinei. In Tenedo vero una habitatur civitas; et in Centum-

insulis quæ vocantur, itidem una. (2) Lesbii igitur et Tenedii,

quemadmodum Iones insulas incolentes, nihil metuebant: reliquis vero

civitatibus communi consilio placuit Ionas sequi, quocumque hi ducerent.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 5 / 55 段