LXXVIII. Hæc dum secum reputat Crœsus, suburbana omnia serpentibus

impleta sunt: quos equi, ut adparuerunt, omissis pascuis consuetis,

accedentes deglutiebant. Id Crœso cernenti visum est, ut erat, esse

portentum: itaque e vestigio misit qui haruspices consulerent

Telmessenses. (2) Sed consultoribus Telmessum profectis, ibique quid

significaret prodigium edoctis, non contigit, ut Crœso renunciare

responsum possent; nam priusquam Sardes renavigassent, captus Crœsus

erat. (3) Atqui Telmessenses ita censuerant, exercitum peregrinum

ingressurum esse terram Crœsi, et incolas oppressurum: serpentes enim,

aiebant, esse terræ filios; equos autem, hostes et advenas. (4) Et hæc

quidem responderunt Telmessenses Crœso jam capto, sed nescii adhuc ipsi

quid Sardibus ageretur aut quid Crœso accidisset.

LXXIX. At Cyrus certior factus Crœsum, quum continuo post pugnam in

Pteria pugnatam copias suas domum reduceret, decrevisse post reditum

dimittere copias, consilio inito intellexit e re sua esse, quam

celerrime posset adversus Sardes ducere, priusquam Lydorum copiæ rursus

collectæ essent. (2) Atque, ut ei visum erat, ita protinus fecit. Nam

exercitum in Lydiam ducens, ipse nuncius Crœso advenit. (3) Ibi tum

Crœsus in magnam consilii inopiam adductus, quum longe secus atque

exspectaverat res cecidisset, tamen Lydos in prælium eduxit. (4) Erat

autem ea ætate nullus Asiæ populus fortior, nec magis strenuus, quam

Lydius. Pugnandi genus erat ex equis; hastasque gestabant prælongas, et

equitandi inprimis erant periti.

LXXX. Quum in campo esset concursum, ante urbem Sardianam sito, magno

et nudo, quem perfluentes cum alii amnes, tum Hyllus, perrumpunt omnes

in eum qui maximus est, cui nomen Hermus; qui e monte Matri Dindymenæ

sacro ortus, in mare se exonerat juxta Phocæam urbem: hic ubi Lydos ad

pugnandum instructos vidit Cyrus, reformidans equitatum, monitu Harpagi

Medi tale iniit consilium. (2) Coactis omnibus quæ exercitum ipsius

sequebantur camelis, vel frumentum vel vasa portantibus, sarcinas

detraxit, et viros imposuit equestri cultu ornatos: quibus ita

instructis præcepit, ut cæteras copias præirent adversus Crœsi

equitatum; peditatum vero jussit camelorum aciem subsequi; denique post

pedestrem aciem equitatum omnem locavit. (3) His omnibus ita ordinatis,

edixit ne cui parcerent Lydorum cæterorum, sed occiderent cunctos qui

resisterent, Crœsum vero ipsum non occiderent, ne si captus quidem

repugnaret. (4) Hoc imperium dedit. Camelos autem adversus equitatum

instruxit hac de caussa: camelum equus reformidat, adeo quidem ut nec

speciem ejus intueri, nec odorem percipere sustineat. Ob id ipsum

igitur rationem istam inierat, ut Crœso inutiles essent equestres

copiæ, quibus vel maxime se prævaliturum Lydus cogitaverat. (5) Atque

etiam, postquam ad pugnam concursum est, ibi tum equi, simulatque

olfecerunt camelos conspexeruntque, protinus retro se averterunt, et

elusa Crœso spes erat. (6) Nec vero idcirco Lydi continuo abjecere

animos: sed, re cognita, ab equis desilientes, pedibus conflixere cum

Persis. Postremo vero, multis utrimque cæsis, in fugam versi sunt Lydi:

itaque intra murum compulsi, obsidebantur a Persis.

LXXXI. Dum vero obsidionem parant Persæ, Crœsus in longius processuram

obsidionem ratus, alios ex arce nuncios mittit ad socios. Nam qui prius

dimissi erant, hi ad coeundum Sardes quintum mensem edixerant: nunc hos

emisit oratum, ut quam celerrime auxilia sibi mitterentur, quippe ab

hostibus obsesso.

LXXXII. Igitur cum ad alios socios misit, tum ad Lacedæmonios. Per idem

vero illud tempus ipsis etiam Spartanis acciderat ut contentionem

haberent cum Argivis, de loco cui nomen Thyrea. Hasce quippe Thyreas,

quum essent Argolicæ ditionis, Lacedæmonii Argivis ademtas tenebant.

(2) Etenim Argivorum etiam erat ad Maleas usque regio ad occasum sita,

cum in continente, tum insula Cytheria, reliquæque insulæ. (3) Igitur

quum ad opem ferendam ademto suo territorio adcurrissent Argivi, in

colloquium ibi convenerunt cum Lacedæmoniis, pactique sunt ut trecenti

utrimque pugnarent, et, utri superiores excessissent, eorum regio

foret; reliquus autem exercitus utrorumque domum discederet, neque

præsto esset dum illi pugnarent; ea scilicet caussa, ne, si adessent

exercitus, parti quam succumbentem alterutri viderent, auxilium sui

ferrent. (4) His conventis disgressi sunt, selecti vero ex utrisque

relicti, certamen inierunt: qui quum æquo Marte pugnassent, ex

sexcentis tres omnino reliqui fuere; ex Argivis Alcenor et Chromius, ex

Lacedæmoniis Othryades. Hi autem interveniente nocte supererant. (5)

Duo igitur Argivi, ut qui vicissent, cursu Argos repetierunt;

Lacedæmonius vero Othryades, spoliatis Argivorum cadaveribus, armisque

in ipsius castra delatis, in statione mansit. Postridie utrique, re

audita, advenere: (6) ac statim quidem utrique, vicisse se,

contendebant; Argivi, dicentes suorum plures superfuisse; Lacedæmonii

vero, illos profugisse demonstrantes, suum vero perstitisse, et

cadavera spoliasse Argivorum. Ad extremum, ex contentione ad arma

concurrentes, pugnam capessunt; et, multis utrimque cæsis, Lacedæmonii

victores discedunt. (7) Quo ex tempore Argivi, tonsis capitibus, quum

antea necessario comati essent, legem condiderunt, sese devoventes, ne

prius comam aleret quisquam Argivorum, neve mulieres aurum gestarent,

quam Thyreas recepissent. E contrario Lacedæmonii, quum antehac non

comarentur, legem tulerunt, ut ab hoc tempore alerent comam. (8) Unum

autem illum ex trecentis superstitem, Othryadem, aiunt pudore retentum

ne occisis commilitonibus Spartam rediret, illic apud Thyreas mortem

sibi conscivisse.

LXXXIII. Hæc cum apud Spartanos aguntur, advenit Sardianus legatus,

orans ut obsesso Crœso suppetias ferrent. Et illi nihilo minus, audito

legato, ad succurrendum se accinxerunt. Sed quum jam parati essent, et

in promtu starent naves, alius adfertur nuncius, arcem Lydorum

expugnatum esse, Crœsumque vivum ab hostibus captum. Ita quidem

Lacedæmonii, casum regis vehementer dolentes, auxilia mittere

supersederunt.

LXXXIV. Expugnatæ autem sunt Sardes hoc maxime modo. Quartodecimo quam

obsideri cœptæ erant die, Cyrus, dimissis per castra equitibus,

edixerat copiis suis, dona se daturum ei qui murum primus

conscendisset. (2) Mox periculo a militibus facto, postquam conatui non

respondit successus, ibi tum, quiescentibus cæteris, vir Mardus genere,

cui nomen Hyrœades, adscendere conatus est ex parte arcis, qua nulli

locati custodes erant; quia non verendum visum erat, ne ab illa parte

umquam arx caperetur. (3) Est enim ibi abrupta arx et inexpugnabilis:

qua una etiam parte Meles, rex antiquus Sardium, non circumtulerat

leonem, quem ipsi pellex pepererat; quum responsum edidissent

Telmessenses, si leo ille circa murum circumferretur, inexpugnabiles

fore Sardes. (4) Meles igitur circa reliquum murum circumferens, qua

expugnabile munimentum arcis erat, hanc partem spreverat, ut

inexpugnabilem et abruptam: est autem ea Tmolo opposita pars urbis. (5)

Hyrœades igitur hic Mardus, quum pridie vidisset Lydorum aliquem ab

illa parte arcis descendentem, recepturum galeam quæ superne devoluta

erat, eandemque reportantem; advertens animum, deliberaverat secum.

Tunc igitur et ipse adscendit, et ejus vestigia legentes plures

Persarum adscendebant. Quum igitur frequenti numero adscendissent, ita

Sardes captæ sunt, atque urbs omnis direpta.

LXXXV. Ad ipsum autem Crœsum quod spectat, gesta sunt hæcce. Erat ei

filius, cujus etiam supra mentionem feci, cætera quidem non ineptus,

sed mutus. Superiore igitur felici rerum statu omnia pro viribus

fecerat Crœsus hujus pueri caussa, cum aliis initis rationibus, tum

Delphos missis legatis qui super eo oraculum consulerent. (2)

Responderat autem ei Pythia hæc:

Lyde genus, rex multorum, valde inscie Crœse,

ne cura gnati exoptatam audisse loquentis

intra ædes vocem, sine qua melius tibi longe:

ille die quoniam primum infelice loquetur.

Nunc capta arce quum Persarum aliquis, cui ignotus Crœsus erat, illum

peteret occisurus; Crœsus quidem, invadentem se conspiciens, ob

præsentem casum insuper habuit, quum nihil ipsius interesset percussum

oppetere mortem: (3) at puer hic mutus, ubi Persam vidit irruentem, præ

metu doloreque rupit vocem, dixitque: «Homo, ne occide Crœsum!» Sic

igitur hic tum primum vocem edidit: et post hæc jam per omne vitæ

tempus loquela usus est.

LXXXVI. Persæ vero et Sardibus potiti erant, et Crœsum vivum ceperant,

postquam regnaverat quattuordecim annos, totidemque dies erat obsessus;

qui adeo ex oraculi responso finem imposuit magno suo imperio. Captum

vero Persæ ad Cyrum duxerunt: (2) qui ingenti rogo, ad id ipsum

exstructo, compedibus vinctum Crœsum jussit imponi, et circa eum bis

septem Lydorum filios; sive primitias has deo alicui offerre habens in

animo, sive votum aliquod persolvere; sive etiam religiosum esse Crœsum

compererat, et rogo imposuit cupidus sciendi, an deus aliquis eum esset

liberaturus, ne vivus combureretur. (3) Hoc quidem fecisse Cyrum aiunt;

Crœso vero super pyram stanti in mentem venisse, quamquam cum tanta

calamitate colluctanti, illud Solonis, quod sibi divino nutu fuisset

dictum, Neminem viventem esse beatum. (4) Hoc ergo dictum ubi animum

eius subierit, post longum silentium fertur ex imo pectore vocem

edidisse, et ingemiscens ter nominasse Solonem. Tum Cyrum, aiunt, hoc

audito, jussisse interpretes e Crœso quærere, quis ille esset quem

invocaret; illosque accedentes quæsivisse. (5) Sed Crœsum initio nihil

iis respondisse; ad extremum vero, quum urgeretur, dixisse: «Is est qui

ut omnibus regibus in colloquium veniret, ego ingenti pecuniarum copiæ

prætulissem.» Cujus responsi vim quum parum illi intelligerent, denuo

quærebant quid esset quod diceret. (6) Instantibus et operose

urgentibus dixit demum quod res erat, quo pacto olim Solon ad se

venisset Atheniensis, qui postquam omnes suas opes esset contemplatus,

pro nihilo eas duxisset, talia scilicet loquutus, et ut sibi omnia

evenirent prout ille dixisset; nec vero ea illum in se magis dixisse,

quam in universum genus hominum, et in eos maxime qui sibi ipsis

viderentur esse beati. Hæc dum Crœsus referebat, jam incenso rogo

arsisse aiunt extrema circumcirca: (7) Cyrum vero, ubi ex interpretibus

cognovit quæ Crœsus dixisset, pœnitentia ductum, cogitantemque quid

esset quod, quum ipse homo esset, alium hominem, qui sese non inferior

fuisset felicitate, vivum igni traderet, ad hæc veritum deorum

vindictam, reputantemque quam nihil esset in rebus humanis stabile,

ocyus restingui jussisse accensum ignem, Crœsumque et qui cum eo

aderant deduci; verum eos, quibus id mandatum esset, vim flammæ non

amplius potuisse superare.

LXXXVII. Ibi tum Crœsum, aiunt Lydi, cognita Cyri mutatione sententiæ,

quum cerneret omnes homines restinguendo igni dare operam, nec coercere

illum posse, exclamantem invocasse Apollinem, si quod a se donum ei

gratum fuisset oblatum, nunc sibi adesset et ex præsenti malo se

liberaret. (2) Ita inter lacrimas deum invocante Crœso, repente nubes,

quum serenum et tranquillum adhuc fuisset cœlum, esse contractas;

coortaque tempestate, et vehementissimo effuso imbre, ignem esse

exstinctum. (3) Tum Cyrum, qui ita intellexisset et deo acceptum et

bonum virum esse Crœsum, a rogo ad se jussisse eum deduci, atque in

hunc modum interrogasse: «quis tibi hominum, Crœse, persuasit, ut

irruptione meam in ditionem facta hostis mihi quam amicus esse

malueris?» (5) Cui ille respondit: «hæc ego, o rex, feci tuo prospero,

meo infausto fato. Caussa autem incepti fuit Græcorum deus, qui me ad

bellum impulit suscipiendum. Nemo enim ita amens est, ut bellum

præferat paci, quum in hac filii sepeliant patres, in illo autem a

patribus filii sepeliantur. Sed, hæc ut it fierent, diis puto

placuerat.»

LXXXVIII. Hæc postquam Crœsus locutus est, Cyrus vinculis solutum prope

se jussit adsidere, et plurima eum observantia prosequebatur,

intuensque mirabatur eum, cum ipse, tum omnes qui cum eo erant. (2) At

ille, cogitabundus, silentium tenuit. Deinde vero conversus, ubi Persas

vidit Lydorum urbem vastantes, «Utrum eloqui tibi, inquit, o rex, quod

nunc sentio, an tacere hoc in tempore debeo?» Quem ubi Cyrus fidenter

quæ vellet dicere jussit, interrogans ille eum, ait: «Ingens hæc

hominum turba quid tandem tanto studio facere properat?» (3) Tum rex,

«Urbem, inquit, tuam diripit, et opes tuas dissipat.» At Crœsus

respondit: «Neque meam urbem, nec meas opes diripit; nihil enim horum

amplius ad me pertinet: sed tua agunt feruntque.»

LXXXIX. Advertit hoc Crœsi dictum animum Cyri: itaque remotis cæteris

interrogavit Crœsum, quid animadverteret utile ipsi in his, quæ

fierent? Tum ille: «Quoniam dii, inquit, me tibi servum tradiderunt,

æquum censeo ut, si quid melius in rebus video, id tibi indicem. (2)

Persæ natura protervi sunt, iidemque inopes. Quodsi igitur hos passus

fueris raptam ingentem pecuniæ vim sibi retinere, hoc tibi ab his

credibile est eventurum: ut quisque istorum plurimis opibus fuerit

potitus, ita maxime exspectare debebis hunc adversus te insurrecturum.

(3) Nunc igitur ita fac, si tibi placuerit quod ego dico. Adpone ad

omnes portas custodes ex satellitibus, qui exportantibus res auferant,

dicentes, necesse esse ut earum decimæ Jovi offerantur. Sic nec tu in

odium illorum incurres, per vim eis res auferendo; et illi, justa te

facere intelligentes, facient non inviti.»

XC. Hæc audiens Cyrus supra modum gavisus est, ita illi bene monita

videbantur. Igitur valde laudato Crœso, jussisque satellitibus exsequi

quæ ille monuerat, his verbis eum est adlocutus: «Crœse, quoniam hoc

tibi institutum est, ut viri regis bene facta dictaque exsequaris, pete

quidquid muneris a me volueris in præsentia tibi dari.» (2) Et ille:

«Domine, inquit, maxime gratum mihi feceris, si siveris me deum

Græcorum, quem maxime omnium veneratus eram, missis hisce compedibus

interrogare, Numquid illi fas sit bene de ipso meritos decipere?» (3)

Quærenti dein Cyro, quid rei esset, de qua illum accusans hanc a se

gratiam peteret; altius repetens Crœsus, consilia sua omnia exposuit,

et oraculorum responsa, maximeque donaria deo a se dicata, et quo pacto

concitatus oraculi responso bellum adversus Persas suscepisset. Hæc

commemorans eo devenit ut preces suas reperet, nimirum ut sibi liceret

ista exprobrare deo. (4) Cui adridens Cyrus, «Et hoc, inquit, a me

impetrabis, et quidquid alius idemtidem a me rogaveris.» His auditis

Crœsus Lydorum nonnullos Delphos misit, jussos positis ad templi limen

compedibus sciscitari, annon puderet deum, quod oraculi responsis

excitasset Crœsum ad bellum Persis inferendum, injecta spe eversurum

eum esse Cyri potentiam, unde tales ipsi primitiæ evenissent? nempe

compedes ei ostenderent. Hoc igitur sciscitari jussi sunt, et, num fas

sit diis Græcorum, esse ingratis.

XCI. Lydis illuc profectis ac mandata exsecutis, Pythia fertur ita

respondisse: «Sortem fato destinatam effugere etiam deus non potest.

Crœsus autem quinti genitoris peccatum luit; qui quum satelles fuisset

Heraclidarum, mulieris dolo obsecutus, interemit dominum, illiusque

dignitate potitus est, nihil ad ipsum pertinente. (2) Quamvis autem

studuerit Apollo, ut ista Sardium calamitas incideret filiorum Crœsi

ætate, non vivente ipso Crœso, mutare tamen fata non potuit: sed,

quantum illa permiserunt, tantum effecit, eique gratificatus est. Nam

tribus annis distulit Sardium expugnationem: et hoc sciat Crœsus,

tribus post annis, quam fata destinarant, captum se esse. (3) Secundo

loco quum in eo esset ut igne cremaretur, opem ei tulit. Jam quod ad

oraculum spectat, immerito Crœsus deum accusat. Prædixerat enim ei

Apollo, si bellum Persis inferret, fore ut ingens everteret imperium.

Crœsus autem ad hæc, si recte sibi consulere voluisset, debuerat denuo

mittere sciscitatum, suumne, an Cyri imperium dixerit deus? Igitur quum

non intellexerit responsum, nec denuo quæsierit, sibi ipsi tribuat

culpam. (4)[TR12] Eidem vere etiam postremum consulenti respondit

Apollo ea quæ de mulo respondit: at ille ne hoc quidem intellexit. Nam

mulus hic, Cyrus erat: quippe ex duabus diversis gentibus ortus, matre

melioris conditionis, patre vero inferioris. Illa enim Meda erat, et

quidem Astyagis filia, regis Medorum: hic vero Persa fuit, illorum

subjectus imperio, et, quum inferior esset rebus omnibus, dominam suam

in matrimonium duxit.» (5) Hæc Lydis Pythia respondit; quæ illi Sardes

retulerunt, Crœsoque nunciarunt. Quibus auditis, ille suam ipsius

agnovit esse culpam, non dei. Quod igitur ad Crœsi imperium spectat, et

ad primam Ioniæ sub alienum imperium redactionem, eo modo quo

exposuimus res gestæ sunt.

XCII. Donaria autem Crœsi non ea solum, quæ commemoravimus, sed et alia

multa exstant in Græcia. Etenim Thebis Bœotiis tripus est aureus, quem

Apollini dicavit Ismenio: Ephesi vero, boves aureæ, et columnarum

pleræque: tum in Pronæa æde Delphis, clypeus aureus ingens. (2) Et hæc

quidem ad meam usque ætatem superfuerunt; alia vero interciderunt

donaria. Ea autem, quæ apud Branchidas Milesiorum consecraverat,

æqualia erant pondere, ut audio, et similia eis quæ sunt Delphis. (3)

Et quæ quidem Delphis et Amphiarai oraculo donavit, propria ipsius

fuerant et paternarum opum primitiæ: reliqua vero donaria e

facultatibus viri fuerunt inimici, qui Crœso, priusquam regnaret,

fuerat in republica adversarius, Pantaleonti conciliare studens Lydorum

regnum. (4) Erat autem Pantaleon Alyattæ quidem filius, Crœsi frater,

at non ex eadem matre: nam Crœsus ex Carica uxore natus erat Alyattæ,

Pantaleon vero ex Ionica. (5) Postquam autem tradito a patre imperio

potitus erat Crœsus, hominem illum, qui sibi erat adversatus, tribulis

cruciatum necavit; et bona ejus, jam ante a se diis dicata, tunc eo

quod diximus modo locis istis consecravit. Et hæc quidem de donariis

hactenus dicta sunto.

XCIII. Res admirandas, quæ scripto consignentur, terra Lydia nullas

admodum habet, prout aliæ regiones; præter auri ramenta, quæ e Tmolo

deferentur. Unum vero opus hominum exhibet multo maximum, post

Ægyptiorum utique et Babyloniorum opera. (2) Est ibi Alyattæ sepulcrum,

patris Crœsi; cujus basis ex grandibus lapidibus confecta, reliquum

monumentum terræ tumulus est, manibus hominum aggestus. Confecerunt

illud homines forenses, opifices, et puellæ corpore quæstum facientes.

(3) Fuerunt autem ad meam usque ætatem in summo tumulo quinque termini,

in quibus incisa scriptura indicabat quid a singulis confectum fuisset:

adparebatque ex mensura, puellarum partem operis fuisse maximam. (4)

Nam filiæ populi Lydorum meretricantur omnes, dotem sibi colligentes

hoc quæstu, quem faciunt donec nupturæ sunt: se autem ipsæ in

matrimonium elocant. (5) Circuitus monumenti sex stadiorum est et

duorum plethrorum: latitudo, plethrorum tredecim. Monumento contiguus

est lacus ingens, quem Lydi referunt esse perennem; vocatur autem

Gygæus. Atque hæc quidem ita se habent.

XCIV. Legibus autem utuntur Lydi similibus atque Græci, præterquam quod

filias suas vitæ tradant meretriciæ. Primi vero hominum, quos novimus,

aureos et argenteos procuderunt nummos[TR13] eisque usi sunt: primique

etiam fuerunt mercium institores. (2) Narrant porro ipsi Lydi, lusus

etiam hos, qui nunc et apud ipsos et apud Græcos in usu sunt, ipsorum

fuisse inventum: per idem autem tempus, quo lusus isti apud se sint

inventi, Tyrrheniam colonis a Lydis esse frequentatam. Eas res hunc in

modum accidisse referunt. Regnante Atye, Manis filio, gravem annonæ

caritatem per totam fuisse Lydiam: et Lydos quidem aliquamdiu patienter

tolerasse malum; deinde vero, quum non cessaret, quæsisse remedium, et

alium aliud excogitasse. (3) Eo igitur tempore inventos esse et

tesserarum et talorum ludum, et pilæ cæterorumque lusuum omnium genera,

exceptis calculis: horum enim inventionem sibi non vindicant Lydi. (4)

Inventis autem istis adversus famem hunc in modum usos se esse narrant:

duorum quorumque dierum alterum ludendo traduxisse totum, ne scilicet

cibum requirerent: altero vero, intermissis lusibus, cibum cepisse. Hoc

modo per duodeviginti annos traduxisse vitam. (5) Quum vero non

remitteret malum, sed magis atque magis ingravesceret; tum quidem regem

Lydos, bifariam divisos, in sortem misisse; quorum altera pars maneret,

altera e patria terra exiret: et se ipsum quidem ei parti adtribuisse

regem, cui sors eventura esset manendi, filium autem suum, cui nomen

Tyrrheno, ei parti quæ domo esset egressura. (6) Sortitione facta, hos

quibus sors obvenerat patrio solo excedendi, Smyrnam descendisse, et

constructis navibus, impositisque supellectilibus quæcumque ad usum

commoda habuissent, profectos esse, victum et novas sedes quærentes;

donec multos prætervecti populos, in Umbriam pervenissent: ibi oppida

condidisse, atque ad hunc usque diem habitare. (7) Mutato vero Lydorum

nomine, adscita denominatione a regis filio, qui coloniam deduxerat,

Tyrrhenos ab ea se ipsos vocasse. Lydi igitur, ut diximus, a Persis in

servitutem sunt redacti.

XCV. Hinc jam anquirit narratio nostra, Cyrus ille quisnam fuerit, qui

Crœsi evertit imperium, et Persæ qua ratione imperio Asiæ sint potiti.

(2) Igitur, quemadmodum quidam memorant Persarum, qui non extollere res

Cyri, sed prout illæ se habent referre student, ita ego scribam; quum

possim triplices etiam alias de Cyro narrandi vias indicare. (3)

Postquam Assyrii per annos quingentos et viginti superioris Asiæ

tenuerant imperium, primi deficere ab illis Medi cœperunt; qui pro

libertate pugnantes cum Assyriis, strenue se gesserunt, excussoque

servitutis jugo libertatem obtinuerunt. Post quos et reliquæ gentes

idem fecere quod Medi.

XCVI. Cæterum quum jam omnes per continentem populi propriis viverent

legibus, tali modo rursus tyrannidi subjecti sunt. Fuit inter Medos vir

sapiens, cui nomen erat Dejoces, filius Phraortæ; qui quum ad

tyrannidem adspiraret, ita se gessit. (2) Quum per vicos habitarent

Medi, Dejoces jam ante apud suos probatus, tum magis etiam

studiosiusque æquitatem data opera exercebat; idque, quum multa

iniquitas per universam Mediam obtineret, tamen faciebat, quamvis

sciret injustos inimicos esse justis. (3) Cujus mores ubi perspexerunt

cives eumdem vicum incolentes, judicem illum sibi constituerunt. Et

ille, ut qui principatum ambiret, rectum se æquumque præbuit,[TR14]

eaque re laudem apud populares obtinuit haud exiguam; ita quidem ut

reliquorum vicorum incolæ, intelligentes Dejocem unum esse virum qui ex

æquo jus diceret, quum antea iniquis sententiis sæpe succubuissent,

tunc, postquam hoc cognoverunt, libenter et ipsi Dejocem adirent qui

lites suas dirimeret, et postremo nulli alii caussarum suarum judicium

permitterent.

XCVII. Crescente vero in dies numero adcurrentium, utpote qui

intelligerent lites ex vero terminari, animadvertens Dejoces omnia in

se esse sita, jam non amplius pro tribunali sedere, ubi antea jus

dicere consueverat, voluit, negavitque se porro lites judicaturum; nec

enim e re sua esse, neglectis suis rebus totum diem dirimendis aliorum

litibus impendere. (2) Inde quum rapinæ iniquitatesque per vicos multo

etiam magis, quam ante, grassarentur; concilio convocato Medi colloqui

inter se de præsente rerum statu deliberareque instituerunt. (3) Ut

autem ego existimo, amici maxime Dejocis verba fecerunt hujusmodi:

«Profecto, hoc more utentes, non possumus amplius hanc terram incolere.

Agite igitur, regem nobis constituamus: sic terra nostra bonis legibus

administrabitur, et nos ad negotia nostra redibimus, nec ob hominum

iniquitatem solum vertere cogemur.» Talia fere dicentes persuaserunt

Medis, ut a rege gubernari vellent.

Herodoti Historiarum Libri IX · 第 3 / 55 段