SCHOLIUM.

Ex præcedentibus colligere licet motuum lunarium inæqualitates originem

suam omnem non ducere ex vi solis, sed earum partem aliquam deberi

actioni Telluris quatenùs induitur figurâ sphæroidicâ. Sufficiat hîc

illarum computasse valorem, et legem, quâ generantur, demonstrasse:

utrum autem hujusmodi correctiones tales sint ut tabulis Astronomicis

inscribi mereantur, dijudicent Astronomi.

Item manifestum est præter inæqualitates eas, quæ in motibus satellitum

Jovialium ex vi solis et actionibus satellitum in se invicem nascuntur,

oriri alias ex figurâ Jovis sphæroidicâ ita notabiles ut Observationes

Astronomicas continuò afficere debeant.

_De Variatione motûs Terræ diurni._

Si terra globus esset omninò sphæricus quicumque foret revolutionis

axis, manente eâdem in globo motûs quantitate, eadem maneret rotationis

velocitas: secùs autem est, ubi ob vires solis et lunæ terra induit

formam sphæroidis oblongæ per aquarum ascensum. Hîc enim non considero

figuram telluris oblatam ob materiæ in æquatore redundantiam, sed

sphæricam suppono nisi quatenùs per aquarum elevationem et depressionem

in sphæroidicam mutatur. Jam verò in sphæroide hujusmodi, quamvis eadem

maneat motûs quantitas, mutatâ inclinatione axis transversi ad axem

revolutionis, mutabitur revolutionis velocitas, uti satis manifestum

est: cùm autem axis transversus transit semper per solem vel lunam,

singulis momentis mutabit situm suum respectu axis revolutionis ob

motum quo hi duo planetæ recedunt ab æquatore terrestri et ad eum

vicissìm accedunt.

Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758. Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world. · 第 106 / 119 题