COROLL.

Si ad lunam referatur hæc determinatio, habebuntur _b_ = 1, _l_ = 60,

_m_ = sinui anguli 23° 28´ ½, et si fuerit _c_ = ¹⁄₂₂₉, erit _e_ =

¹⁄₁₈₀₃₂₀₃, atque motus apogæi lunæ spatio centum annorum æqualis 16´

proximé in consequentia; si fuerit _c_ = ¹⁄₁₇₇, erit _e_ = ¹⁄₁₃₉₃₇₄₂,

et motus apogæi æqualis 20´, 7. Hac igitur quantitate minuendus est

motus medius apogæi lunæ prout observationibus determinatur, ut

habeatur motus ille quem generat vis solis.

Pro quarto autem Jovis satellite, erunt _b_ = 1, _l_ = 25,299, _c_ =

¹⁄₁₃, _m_ = sinui anguli 3°, _e_ = ¹⁄₁₃₉₂₄,₇; hincque motus apsidis

spatio unius anni solaris prodit 33´, 95 vel ferè 34´ in consequentia,

qui tempore annorum decem fit 5° 40´. Insuper autem notandum est vi

solis perturbari motum satellitis simili modo quo perturbatur motus

lunæ; ideoque, quoniam vis solis, quâ perturbatur motus lunæ est ad

lunæ gravitatem in terram in duplicatâ ratione temporis periodici lunæ

circa terram ad tempus periodicum terræ circa solem, hoc est, ut 1 ad

178,725; pariter vis solis, qua perturbatur motus satellitis Jovialis,

est ad ipsius satellitis gravitatem in Jovem in duplicatâ ratione

temporum periodicorum satellitis circa Jovem et Jovis circa solem, hoc

est, ut 1 ad 67394,6: vires igitur, quibus perturbantur motus lunæ

et satellitis, sunt ad se invicem, relativé ad eorum gravitates in

planetas suos primarios ut ¹⁄₁₇₈,₇₂₅ ad ¹⁄₆₇₃₉₄,₆ sive ut 37,708 ad

1. Unde cum viribus similibus proportionales sunt motus his viribus

dato tempore geniti, si vis prior vel ejusdem vis pars quælibet

motum apsidis generat æqualem 40° 40´ ½ in orbe lunari annuatìm, vis

posterior vel ejusdem pars similis et proportionalis motum apsidis

eodem tempore generabit æqualem 6´ ½ in orbe satellitis, atque decem

annorum spatio 1° 5´ in consequentia. Addatur 1° 5´ ad 5° 40´, et motus

apsidum totus in orbe satellitis extimi Jovialis ex duabus prædictis

causis oriundus spatio decem annorum erit 6° 45´ in consequentia.

Observationibus Astronomicis collegit Ill. _Bradleius_ hunc motum

tempore prædicto esse quasi 6°; differentia illa qualiscumque 45´ inter

motum observatum et computatum actionibus satellitum interiorum debebit

ascribi.

Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758. Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world. · 第 105 / 119 题