PROBLEMA.

_Motum apsidum in orbe satellitis quamproximé circulari, quatenùs ex

figurâ planetæ primarii sphæroidicâ oritur, investigare._

Per propositionem primam vis perturbatrix, quâ trahitur satelles

ad centrum planetæ primarii, est ad satellitis gravitatem in ipsum

primarium, ut (3_bc_ ⁄ 5_l_²) - (9_kkbc_ ⁄ 5_l_⁴) ad 1, sive, quia

per Prop. 2. est (_k ⁄ l_) = _m_ × SH (_Fig._ 4.) ponendo scilicet

_m_ pro sinu inclinationis orbitæ satellitis ad æquatorem primarii,

et scribendo _y_ pro SH, ut (3_bc_ ⁄ 5_l_²) × (1 - 3_m_²_y_²) ad 1;

et summa harum virium in totâ circumferentiâ cujus radius est 1, est

ad gravitatem satellitis toties sumptam ut (3_bc_ ⁄ 5_l_²) × (1 -

(3_m_² ⁄ 2)) ad 1. Vis igitur mediocris, quæ uniformiter agere in

satellitem supponi potest, dum revolutionem suam in orbitâ propemodùm

circulari absolvit, est ad ejus gravitatem in primarium ut (3_bc_ ⁄

5_l_²) × (1 - (3_m_² ⁄ 2)) ad 1; atque hac vi movebuntur apsides, si

nulla habeatur ratio vis alterius quæ orbis radio est perpendicularis

et per medietatem revolutionis satellitis in unum sensum tendit, per

alteram medietatem in contrarium. Jam quia ex demonstratis in hac et

primâ propositione sequitur gravitatem satellitis circa planetam, cujus

figura est sphærois oblata, revolventis in distantiâ _l_ generaliter

esse ad ejusdem gravitatem in majori distantiâ L, ut (1 ⁄ _l_²) + (B ⁄

_l_⁴) × (1 - (3_m_² ⁄ 2)) ad (1 ⁄ L²) + (B ⁄ L⁴) × (1 - (3_m_² ⁄ 2)),

existente B quantitate datâ exigui valoris, sive ut (1 ⁄ _l_²) ad (1

⁄ L²) - (B ⁄ _l_²L²) × (1 - (3_m_² ⁄ 2)) + (B ⁄ L⁴) × (1 - (3_m_² ⁄

2)) quamproximé, ideò gravitas satellitis diminuitur in majori quam

duplicatâ ratione distantiæ auctæ quoties _m_ minor est quantitate

√⅔ id est, ubi inclinatio orbitæ satellitis ad planetæ æquatorem non

attingit 54° 44´; diminuitur autem in minori ratione, quoties est _m_

major quàm √⅔, id est, ubi illa inclinatio superat 54° 44´; adeoque

in priore casu progrediuntur apsides orbis satellitis, in posteriori

regrediuntur. Quantitas autem hujus progressûs vel regressûs sic

innotescet.

Per exemplum tertium prop. 45 lib. 1. _Princ. Math. Newt._ si vi

centripetæ, quæ est ut 1 ⁄ _l_², addatur vis altera ut _e ⁄ l_⁴, hoc

est, quæ sit ad vim centripetam 1 ⁄ _l_² ut _e ⁄ l_² ad 1, angulus

revolutionis ab apside unâ ad eamdem erit 360° √((1 + _e_) ⁄ (1 -

_e_)) vel 360° ⁄ (1 - _e_) quamproximé, existente _e_ quantitate valdé

minutâ. Porrò cum sit motus satellitis in orbitâ suâ revolventis ad

motum apsidis ut 360° ⁄ (1 - _e_) ad 360° ⁄ (1 - _e_) - 360°, hoc est,

ut 1 ad _e_, erit motus apsidis tempore revolutionis satellitis ad

fidera æqualis 360° × _e_, et hic motus apsidis erit ad ejusdem motum

tempore alio quovis dato ut tempus periodicum satellitis ad tempus

datum. Est autem in hac nostrâ propositione _e_ = (3_bc_ ⁄ 5_l_²) × (1

- (3_m_² ⁄ 2)); unde datur motus apsidum quæsitus. _Q. E. I._

Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758. Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world. · 第 104 / 119 题