COROLL. I.

Exinde liquet nullum esse hunc motum nodi, ubi sin. LG = 0, vel etiam

ubi _pu_ = _qs_, quod contingit ubi orbitæ lunaris arcus GN eclipticam

et æquatorem æqualis est 90°, sive ubi nodi lunares versantur in

punctis declinationis lunaris maximæ, sive ubi arcus AG, cujus cosinus

est _u_, evadit æqualis 78° 5´, id est, ubi nodus ascendens lunæ

versatur in 11° 55´ Cancri, vel 18° 5´ Sagittarii. Eritque progressivus

hic motus, id est, fiet secundum seriem signorum, dum nodus ascendens

lunæ transit retrocedendo ab 18° 5´ Sagittarii ad 11° 55´ Cancri,

regressivus autem in reliquâ parte revolutionis; et maximus evadit

motus regressivus, ubi _u_ = -1, id est, ubi nodus ascendens versatur

in principio Arietis; et maximus progressivus, ubi _u_ = 1, id est,

ubi idem nodus occupat initium Libræ. Itaque cùm motus ille nodorum

annuus, de quo hîc agitur, universaliter sit æqualis (3_bcq_ ⁄ 5_l_²) ×

((_pu_ - _qs_) ⁄ _s_) × (S ⁄ L) × 360°, hoc est, per Coroll. Prop. 2.

æqualis 11´´ ½ × ((_pu_ - _qs_) ⁄ _s_) vel 15´´ × ((_pu_ - _qs_) ⁄ _s_)

prout differentia semiaxium terræ fuerit ¹⁄₂₂₉ vel ¹⁄₁₇₇, existentibus

scilicet _p_ sinu et _q_ cosinu anguli 23° 28´ ½, atque _s_ sinu anguli

5° 8´ ½; eo anno, in cujus medio circiter nodus lunæ ascendens tenuerit

principium Arietis, motus nodorum regressivus, qui et maximus, erit

1´ 2´´ vel 1´ 20´´; ubi verò idem nodus subierit signum Libræ, motus

maximus progressivus erit 41´´ vel 53´´. In aliis nodorum positionibus

eodem modo computabitur.

Philosophical transactions, Vol. L. Part II. For the year 1758. Giving some account of the present undertakings, studies, and labours, of the ingenious, in many considerable parts of the world. · 第 99 / 119 题