Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur,

equos eodem remanere vestigio adsue fecerunt, ad quos se celeriter, cum

usus est, recipiunt: neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius

habetur quam ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum

equitum quamvis pauci adire audent. Vinum omnino ad se importari non

patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque

effeminari arbitrantur.

Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus

vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim

sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum

C agri vacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit

civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum; ii paulo, quamquam

sunt eiusdem generis, sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum

attingunt multum ad eos mercatores ventitant et ipsi propter

propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti. Hos cum Suebi

multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatem civitatis

finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo

humiliores infirmiores redegerunt.

In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui

complures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi

et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas

regiones Menapii incolebant. Hi ad utramque ripam fluminis agros,

aedificia vicosque habebant; sed tantae multitudinis adventu perterriti ex

iis aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum

dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant. Illi omnia experti,

cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter

custodias Menapiorum possent, reverti se in suas sedes regiones

simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni hoc

itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantes Menapios

oppresserunt, qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti

sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. His interfectis

navibus eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum

erat certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis

occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.

His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus,

quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student,

nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis,

uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de

quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus

circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint

pronuntiare cogat. His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe

rebus consula ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum

incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta

respondeant.

Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello, occurreret,

maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset, ea

quas fore suspicatus erat facta cognovit: missas legationes ab non nullis

civitatibus ad Germanos invitatos eos uti ab Rheno discederent: omnia

quae[que] postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti Germani latius

iam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum

clientes, pervenerant. Principibus Gallice evocatis Caesar ea quae

cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et

confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere constituit.

Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere

coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum paucorum

dierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio:

Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare,

si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo [haec]

sit a maioribus tradita, Quicumque bellum inferant, resistere neque

deprecari. Haec tamen dicere venisse invitos, eiectos domo; si suam

gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros

attribuant vel patiantur eos tenere quos armis possederint: sese unis

Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse possint;

reliquum quidem in terris esse neminem quem non superare possint.

Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit orationis:

sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; neque

verum esse, qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare; neque

ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae praesertim multitudini sine

iniuria possint; sed licere, si velint, in Ubiorum finibus considere,

quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis querantur et a se

auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.

Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem

tertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra moveret

petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognoverat

enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi

frumentandi causa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos expectari

equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur.

[Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte

quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit

Batavorum, in Oceanum influit neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX

in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt,

et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum,

Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur et, ubi Oceano

adpropinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibus insulis

effectis, quarum pars magna a feris barbaris nationibus incolitur, ex

quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multis

capitibus in Oceanum influit.]

Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII: milibus abesset, ut erat

constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere

ne longius progrederetur orabant. Cum id non impetrassent, petebant uti

ad eos [equites] qui agmen antecessissent praemitteret eos pugna

prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi;

quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea

condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res

conficiendas sibi tridui spatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo

pertinere arbitrabatur ut tridui mora interposita equites eorum qui

abessent reverterentur; tamen sese non longius milibus passuum IIII

aquationis causa processurum eo die dixit: huc postero die quam

frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. Interim

ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent

ne hostes proelio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent quoad

ipse cum exercitu propius accessisset.

At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V

milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui

frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil

timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant

atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros

perturbaverunt; rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes

desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam

coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent

quam in conspectum agminis nostri venissent. In eo proelio ex equitibus

nostris interficiuntur IIII et LXX, in his vir fortissimus Piso Aquitanus,

amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat

amicus a senatu nostro appellatus. Hic cum fratri intercluso ab hostibus

auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus,

quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus multis vulneribus

acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul

animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.

Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque

condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias

petita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dum hostium copiae

augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat, et

cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio

auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil

spatii dandum existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis

et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret,

oportunissima res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia

et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque

natu adhibitis, ad eum in castra venerunt, simul, ut dicebatur, sui

purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium

pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo

impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit; ipse

omnes copias castris D eduxit equitatumque, quod recenti proelio

perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.

Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto,

prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentire

possent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventus

nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi

spatio dato perturbantur, copiasne adversus hostem ducere an castra

defendere an fuga salutem petere praestaret. Quorum timor cum fremitu et

concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in

castra inruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper

nostris restiterunt atque inter carros impedimenta proelium commiserunt;

at reliqua multitudo puerorum mulierum (nam eum omnibus suis domo

excesserant Rhenum transierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos

Caesar equitatum misit.

Germani post tergum clamore audito, eum suos interfiei viderent, armis

abiectis signis militaribus relictis se ex castris eiecerunt, et eum ad

confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno

numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore,

lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes

incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium

numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra receperunt. Caesar

iis quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit. Illi

supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere

se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.

Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum

esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret Germanos

tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere

voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum

Rhenum transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et

Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandi causa Mosam

transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in

fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat. Ad quos cum Caesar

nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi Galliae bellum intulissent

sibi dederent, responderunt: populi Romani imperium Rhenum finire; si se

invito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui

quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem,

qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant,

obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter

ab Suebis premerentur; vel, si id facere occupationibus rei publicae

prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi [ad] auxilium

spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem

eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad

ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti

esse possint. Navium magnam copiam ad transportandum exercitum

pollicebantur.

Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decrevat; sed

navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque

populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas

faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem

altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non

traducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tigna

bina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem

fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat. Haec cum

machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non

sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut

secundum naturam fluminis procumberent, iis item contraria duo ad eundem

modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim

atque impetu fluminis conversa statuebat. Haec utraque insuper

bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat,

binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur; quibus disclusis

atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea

rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata

tenerentur. Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis

cratibusque consternebantur; ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem

partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni

opere coniunctae vim fluminis exciperent, et aliae item supra pontem

mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa

essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu

ponti nocerent.

Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto

exercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio

relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim a compluribus civitatibus

ad eum legati veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter

respondet obsidesque ad se adduci iubet. At Sugambri, ex eo tempore quo

pons institui coeptus est fuga comparata, hortantibus iis quos ex

Tencteris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant

suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.

Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis

aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit

atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis

cognovit: Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent,

more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis

demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes

qui arma ferre possent unum in locum convenirent. Hunc esse delectum

medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorum adventum

expectare atque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit,

omnibus iis rebus confectis, quarum rerum causa exercitum traducere

constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut

Ubios obsidione liberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis,

satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam

recepit pontemque rescidit.

Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis

Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam

proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris

inde subministrata auxilia intellegebat, et si tempus anni ad bellum

gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo

insulam adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus

cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere

praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quicquam praeter

oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Galliam notum est.

Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae

magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum

belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad

maiorem navium multitudinem idonei portus reperire poterat.

Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum esse

arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat ut

exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus

copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam

traiectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et quam superiore

aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet convenire.

Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos,

a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur

obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis,

liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos

domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis

regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem

sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni

habebatur, mittit. Huic imperat quas possit adeat civitates horteturque

ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet.

Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit,

qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem

revertitur quaeque ibi perspexisset renuntiat.

Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna

parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis

consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis

imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos

pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod

neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter

anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes

Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat.

Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus circiter LXXX onerariis

coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones

existimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis

praefectisque distribuit. Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex

eo loco a milibus passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portum

venire possent: has equitibus tribuit. Reliquum exercitum Q. Titurio

Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos

Morinorum a quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit.

P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur

portum tenere iussit.

His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III.

fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves

conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset

administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus

Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias

armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita montibus

angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi

posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum

reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris expectavit.

Interim legatis tribunisque militum convocatis et quae ex Voluseno

cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque, ut rei militaris

ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut, cum celerem atque

instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus D omnes res ab iis

administrarentur. His dimissis, et VII ab eo loco progressus aperto ac

plano litore naves constituit.

At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et

essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis

copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas

summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui

non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et

gravi onere armorum oppressis simul et de navibus desiliendum et in

auctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex

arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis

locis, audacter tela coicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus

rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non

eadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant

utebantur.

Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat

barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab

onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui

atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri

iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum

motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac

paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus,

maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat,

obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, ' desilite',

inquit, ' milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum

rei publicae atque imperatori officium praestitero.' Hoc cum voce magna

dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum

nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex

navi desiluerunt. Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent,

subsecuti hostibus adpropinquaverunt.

Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines

servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius

alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere

perturbabantur; hostes vero, notis omnibus vadii, ubi ex litore aliquos

singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos

adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in

universos tela coiciebant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas

longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et

quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri, simul in

arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt

atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod

equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad

pristinam fortunam Caesari defuit.

Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga: receperunt, statim

ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos quaeque

imperasset facturos polliciti sunt. Una cum his legatis Commius Atrebas

venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. Hunc

illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret,

comprehenderant atque in vincula coniecerant; tum proelio facto remiserunt

et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propter

imprudentiam ut ignosceretur petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro

in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa

intulissent, ignoscere [se] imprudentiae dixit obsidesque imperavit;

quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis

arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos in agros

remigrare iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque

suas Caesari commendare coeperunt.

C. Iuli Caesaris De Bello Gallico, I-IV · 第 5 / 6 段