His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniam

ventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites

sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quae cum

adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas

subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem

unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae

est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur; quae tamen

ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in

altum provectae continentem petierunt.

Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies a maritimos aestus

maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. Ita

uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandum

curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, et

onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque

ulla nostris facultas aut administrandi ` aut auxiliandi dabatur.

Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris

reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod

necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim

naves erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad

reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia

oportere, frumentum in his locis in hiemem provisum non erat. Quibus

rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem

convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum

Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate

cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sine impedimentis Caesar

legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt rebellione facta

frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod

his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa

in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursus coniuratione facta

paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.

At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu

navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod

accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et

frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime

adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas

utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat.

Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis,

reliquis ut navigari [satis] commode posset effecit.

Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae

appellabatur VII., neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita,

cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii

qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem

maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio

iter fecisset. Caesar---id quod erat---suspicatus aliquid novi a barbaris

initum consilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem

proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et

confestim sese subsequi iussit. Cum paulo longius a castris processisset,

suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex

omnibus partibus tela coici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis

partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc

nostros esse venturos noctu in silvis delituerant; tum dispersos depositis

armis in metendo occupatos Subito adorti paucis interfectis reliquos

incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis

circumdederant.

Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant

et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines

plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex

essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex

proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudine

hostium premantur, expeditum ad quos receptum habeant. Ita mobilitatem

equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu

cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco

incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem

percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere

consuerint.

Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore

oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes

constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum

hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco

continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum

haec geruntur, nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui

discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempeststes, quae et

nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim

barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum

suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui

liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstra;

verunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque

coacta ad castra venerunt.

Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut,

si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus

equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum

transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso

proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac

terga verterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus

efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe

lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.

Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. His

Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in

continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus

hiemi navigationem subiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem

nactus paulo post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad

continentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos

reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.

Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter CCC atque in

castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens

pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero

circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere iusserunt. Cum

illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter

milia VI convenerunt; Qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum

suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt

atque amplius horis IIII fortissime pugnaverunt et paucis vulneribus

acceptis complures ex iis occiderunt. Postea vero quam equitatus noster

in conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum

numerus est occisus.

Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas ex

Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. Qui cum

propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugio

superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni venerunt. At

Q. Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant,

omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis,

quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem

receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae

omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His

rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta

est.

End of Project Gutenberg's Cæsar's Commentaries, Books I-IV, by Julius Cæsar

C. Iuli Caesaris De Bello Gallico, I-IV · 第 6 / 6 段