Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta

neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem

relinquunt. Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum

venerant undique circumventos intercipiunt, et ex hominum milibus amplius

XXX, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia

parte interfecta reliquos perterritos in fugam coiciunt ac ne in locis

quidem superioribus consistere patiuntur. Sic omnibus hostium copiis

fusis armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt. Quo proelio

facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in

hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime

frumenti [commeatusque] inopia permotus postero die omnibus eius vici

aedificiis incensis in provinciam reverti contendit, ac nullo hoste

prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in

Allobroges perduxit ibique hiemavit.

His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam

existimaret, [superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus

Sedunis,] atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas

quoque nationes adire et regiones cognoseere volebat, subitum bellum in

Gallia eoortum est. Eius belli haec fuit causa. P. Crassus adulescens

eum legione VII. proximus mare Oeeanum in Andibus hiemabat. Is, quod in

his loeis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum eomplures

in finitimas civitates frumenti causa dimisit; quo in numero est

T. Terrasidius missus in Esuvios, M. Trebius Gallus in Coriosolites,

Q. Velanius eum T. Silio in Venetos.

Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae

regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam

navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros

antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus

interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt

habent vectigales. Ab his fit initium retinendi Silii atque Velanii, quod

per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos

existimabant. Horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita

et repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et

celeriter missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi

communi consilio acturos eundemque omnes fortunae exitum esse laturos,

reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate quam a maioribus

acceperint permanere quam Romanorum servitutem perferre malint. Omni ora

maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad

P. Crassum mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.

Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat

longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit

in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque

comparari iubet. His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per

anni tempus potuit, ad exercitum contendit. Veneti reliquaeque item

civitates cognito Caesaris adventu [certiores facti], simul quod quantum

in se facinus admisissent intellegebant, [legatos, quod nomen ad omnes

nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in

vincula coniectos,] pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea

quae ad usum navium pertinent providere instituunt, boc maiore spe quod

multum natura loci confidebant. Pedestria esse itinera concisa

aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam locorum

paucitatemque portuum sciebant, neque nostros exercitus propter inopiam

frumenti diutius apud se morari posse confidebant; ac iam ut omnia contra

opinionem acciderent, tamen sc plurimum navibus posse, [quam] Romanos

neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi bellum

gesturi essent vada, portus, insulas novisse; ac longe aliam esse

navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano

perspiciebant. His initis consiliis oppida muniunt, frumenta ex agris in

oppida comportant, naves in Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum

constabat, quam plurimas possunt cogunt. Socios sibi ad id bellum

Osismos, Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios

adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est,

arcessunt.

Erant hae difficultates belli gerendi quas supra ostendiIrIus, sed

tamen multa Caesarem ad id bellum incitabant: iniuria retentorum equitum

Romanorum, rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, tot

civitatum coniuratio, in primis ne hac parte neglecta reliquae nationes

sibi idem licere arbitrarentur. Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos

novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes

autem homines natura libertati studere et condicionem servitutis odisse,

prius quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius

distribuendum exercitum putavit.

Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini Rheno

sunt, cum equitatu mittit. Huic imandat, Remos reliquosque Belgas adeat

atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio a Belgis arcessiti

dicebantur, si per vim navibus flumen transire conentur, prohibeat.

P. Crassum cum cohortibus legionariis XII et magno numero equitatus in

Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam

mittantur ac tantae nationes coniungantur. Q. Titurium Sabinum legatum

cum legionibus tribus in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui

eam manum distinendam curet. D. Brutum adulescentem classi Gallicisque

navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus

convenirel iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos

proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.

Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis

promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se acstus

incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque navibus,

quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur. Ita utraque re

oppidorum oppugnatio impediebatur. Ac si quando magnitudine operis forte

superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus

adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium

adpulso, cuius rei summam facultatem habebant, omnia sua deportabant seque

in proxima oppida recipiebant: ibi se rursus isdem oportunitatibus loci

defendebant. Haec eo facilius Inagnaln partem aestatis faciebant quod

nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto

mari, rnagnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas

navigandi.

Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinae

aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum

aestus excipere possent; prorae admodum erectae atque item puppes, ad

magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; naves totae factae ex

robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam; transtra ex pedalibus in

altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine;

ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae; pelles pro velis alutaeque

tenuiter confectae, [hae] sive propter inopiam lini atque eius usus

inscientiam, sive eo, quod est magis veri simile, quod tantas tempestates

Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi

velis non satis commode posse arbitrabantur. Cum his navibus nostrae

classi eius modi congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum

praestaret, reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis essent

aptiora et accommodatiora. Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant

(tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum

adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebautur.

Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et

tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu

relictae nihil saxa et cotes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus

casus erat extimescendus.

Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit frustra tantum

laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri

posse, statuit expectandam classem. Quae ubi convenit ac primum ab

hostibus visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni

genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostris adversae

constiterunt; neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum

centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat quid

agerent aut quam rationem pugnae insisterent. Rostro enim noceri non

posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex

barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela

adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent. Una erat magno usui

res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis,

non absimili forma muralium falcium. His cum funes qui antemnas ad malos

destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato

praerumpebantur. Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum

omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his

ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur. Reliquum erat certamen

positum in virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis

quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum

paulo fortius factum latere posset; omnes enim colles ac loca superiora,

unde erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.

Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves

circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves

contendebant. Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis

compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem

petere contenderunt. Ac iam conversis in eam partem navibus quo ventus

ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas extitit ut se ex loco

movere non possent. Quae quidem res ad negotium conficiendum maximae fuit

oportunitati: nam singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae

ex omni numero noctis interventu ad terram per venirent, cum ab hora fere

IIII. usque ad solis occasum pugnaretur.

Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est.

Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid

consilii aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat

in unum locum coegerant; quibus amissis reliqui neque quo se reciperent

neque quem ad modum oppida defenderent habebant. Itaque se suaque omnia

Caesari dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo

diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur.

Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit.

Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas

a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit. His praeerat Viridovix

ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex

quibus exercitum [magnasque scopias] coegerat; atque his paucis diebus

Aulerci Eburovices Lexoviique, senatu suo interfecto quod auctores belli

esse nolebant, portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt;

magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum

latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri

cultura et cotidiano labore revocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco

castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio

consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut

iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam

nostrorum militum vocibus non nihil carperetur; tantamque opinionem

timoris praebuit ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent. Id

ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo

absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut oportunitate

aliqua data legato dimicandum non existimabat.

Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum

deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum habebat. Huic magnis

praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid

fieri velit edocet. Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum

proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet, eque

longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat

et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. Quod ubi auditum est,

conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse: ad

castra iri oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur:

superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia

cibariorum, cui rei paum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici

belli, et quod fere libenter. homines id quod volunt credunt. His rebus

adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam

ab iis sit concessum arma uti capiant et ad castra contendant. Qua re

concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis,

quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.

Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis circiter

passus mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spatii ad se

colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatique pervenerunt.

Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter

ea quae ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet.

Factum est oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute

militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum

impetum ferrent ac statim terga verterent. Quos impeditos integris

viribus milites nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos

equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt. Sic uno

tempore et de navali pugna Sabinus et de Sabini victoria Caesar est

certior factus, civitatesque omnes se statim Titurio dediderunt. Nam ut

ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac

minime resistens ad calamitates ferendas mens eorum est.

Eodem fere tempore P. Crassus., cum in Aquitaniam pervenisset, quae

[pars], ut ante dictum est, [et regionum latitudine et multitudine

hominum] tertia pars Galliae est [aestimanda], cum intellegeret in iis

locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus

legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul

impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam

adhibendam intellegebat. Itaque re frumentaria provisa, auxiliis

equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone

et Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae, ex his

regionibus nominatim evocatis, in Sotiatium fines exercitum introduxit.

Cuius adventu cognito Sotiates magnis copiis coactis, equitatuque, quo

plurimum valebant, in itinere agmen nostrum adorti primum equestre

proelium commiserunt, deinde equitatu suo pulso atque insequentibus

nostris subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis

conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium

renovarunt.

Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus victoriis

freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri

autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce

efficere possent perspici cuperent; tandem confecti vulneribus hostes

terga verterunt. Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere

oppidum Sotiatium oppugnare coepit. Quibus fortiter resistentibus vineas

turresque egit. Illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem

vineasque actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod

multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum

nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt

seque in deditionem ut recipiat petunt. Qua re impetrata arma tradere

iussi faciunt.

Atque in eam rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi

Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi

soldurios appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in vita commodis

una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim

accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant; neque

adhuc hominum memoria repertus est quisquam qui, eo interfecto cuius se

amicitiae devovisset, mortem recusaret---cum his Adiatunnus eruptionem

facere conatus clamore ab ea parte munitionis sublato cum ad arma milites

concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum tamen

uti eadem deditionis condicione uteretur a Crasso impetravit.

Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium

profectus est. Tum vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et

manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant,

legatos quoque versus dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias

parare coeperunt. Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt

citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia ducesque

arcessuntur. Quorum adventu magna cum auctoritate et magna [cum] hominum

multitudine bellum gerere conantur. Duces vero ii deliguntur qui una cum

Q. Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere

existimabantur. Hi consuetudine populi Romani loca capere, castra munire,

commeatibus nostros intercludere instituunt. Quod ubi Crassus

animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et

vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam

causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies

hostium numcrum augeri, non cunctandum existimavit quin pugna decertaret.

Hac re ad consilium delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum

diem pugnae constituit.

Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta, auxiliis

in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent expectabat.

Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque

nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse

arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine vulnere victoria

potiri, et si propter inopiam rei frumentariae Romani se recipere

coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiores animo adoriri

cogitabant. Hoc consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis,

sese castris tenebant. Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione

atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnaudum

effecissent atque omnium voces audirentur expectari diutius non oportere

quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium

castra contendit.

Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis coniectis defensores

vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non

multum Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad

aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium

praeberent, cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur

telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent, equites circumitis

hostium castris Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab

decumana porta castra munita facilemque aditum habere.

Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis

pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit. Illi,

ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae

intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium

castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis

celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt atque his prorutis

prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid

rei gereretur cognosci posset. Tum vero clamore ab ea parte audito nostri

redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit,

acrius impugnare coeperunt. Hostes undique circumventi desperatis omnibus

rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt. Quos

equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex

Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta,

multa nocte se in castra recepit.

Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit obsidesque

ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii,

Vocates, Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garumni, Sibusates, Cocosates:

paucae ultimae nationes anni tempore confisae, quod hiems suberat, id

facere neglexerunt.

Eodem fere tempore Caesar, etsi pmpe exacta iam aestas erat, tamen,

quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis essent

neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum

celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia ratione ac

reliqui Galli bellum gerere coeperunt. Nam quod intellegebant maximas

nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse,

continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt.

Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire

instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris

subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum

fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et

compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis

deperdiderunt.

Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis

inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem

eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo

ad utrumque latus extruebat. Incredibili celeritate magno spatio paucis

diebus confecto, cum iam pecus atque extrema impedimenta a nostris

tenerentur, ipsi densiores silvas peterent, eius modi sunt tempestates

consecutae uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium

diutius sub pellibus milites contineri non possent. Itaque vastatis

omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar exercitum

reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus quae proxime

bellum fecerant, in hibernis conlocavit.

C. IULI CAESARIS DE BELLO GALLICO COMMENTARIUS QUARTUS

EA quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso

consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudine

hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit.

Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello

premebantur et agri cultura prohibebantur.

Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium.

Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia

armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt,

se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi

domi remanent. Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli

intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque

longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum

frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in

venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et

libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti

nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum

magnitudine homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut

locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum

propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in

fluminibus.

Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant

habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam

iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio,

Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque

deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt.

C. Iuli Caesaris De Bello Gallico, I-IV · 第 4 / 6 段