Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis

duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem

Suessiones accipit exercitumque in Bellovacos ducit. Qui cum se suaque

omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum

exercitu circiter milia passuum V abesset, omnes maiores natu ex oppido

egressi manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in

eius fidem ac potestatem venire neque contra populum Romanum armis

contendere. Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri

mulieresque ex muro passis mallibus suo more pacem ab Romanis petierunt.

Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum

copiis ad Cum reverterat) facit verba: Bellovacos omni tempore in fide

atque amicitia civitatis Haeduae fuisse; impulsos ab suis principibus, qui

dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redacto. omnes indignitates

contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum

intulisse. Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent

quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse.

Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia

ac mansuetudine in eos utatur. Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem

apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua

bella inciderint, sustentare consuerint.

Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem

recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna inter Belgas

auctoritate atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit.

His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis, ab eo loco in fines

Ambianorum pervenit; qui se suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum

fines Nervii attingebant. Quorum de natura moribusque Caesar cum

quaereret, sic reperiebat: nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil

pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his

rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent; esse

homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos

Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent;

confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis

accepturos.

Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex captivis

Sabim flumen a castris suis non amplius milibus passuum X abesse; trans id

flumen omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum expectare una

cum Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis (nam his utrisque

persuaserant uti eandem belli fortunam experirentur); expectari etiam ab

iis Atuatucorum copias atque esse in itinere; mulieres quique per aetatem

ad pugnam inutiles viderentur in eum locum coniecisse quo propter paludes

exercitui aditus non esset.

His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit qui locum

castris idoneum deligant. Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis

complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex

captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus

perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter

singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse

quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones

magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri; qua pulsa

impedimentisque direptis, futurum ut reliquae contra consistere non

auderent. Adiuvabat etiam eorum collsilium qui rem deferebant quod Nervii

antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei

student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis), quo facilius

finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent,

teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis

enatis [et] rubis sentibusque interiectis effecerant ut instar muri hae

saepes munimentum praeberent, quo non modo non intrari sed ne perspici

quidem posset. His rebus cum iter agminis nostri impediretur, non

omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.

Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis

ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus,

vergebat. Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic

et contrarius, passus circiter CC infimus apertus, ab superiore parte

silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. Intra eas silvas

hostes in occulto sese continebant; in aperto loco secundum flumen paucae

stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter

trium.

Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed ratio

ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant. Nam

quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones

expeditas ducebat; post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde

duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant

praesidioque impedimentis erant. Equites nostri cum funditoribus

sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium

commiserunt. Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus

ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad

finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent,

interim legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire

coeperunt. Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis

abditi latebant visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii

convenerat, ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese

confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros

equites fecerunt. His facile pulsis ac proturbatis, incredibili

celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et

in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur. Eadem autem

celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos qui in opere occupati

erant contenderunt.

Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod

erat insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; ab opere

revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant

arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum. Quarum

rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat. His

difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod

superioribus proeliis exercitati quid fieri oporteret non minus commode

ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere

singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi munitis

castris vetuerat. Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil

iam Caesaris imperium expectabant, sed per se quae videbantur

administrabant.

Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam [in]

partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam devenit. Milites

non longiore oratione cohortatus quam uti suae pristinae virtutis memoriam

retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter

sustinerent, quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi posset,

proelii committendi signum dedit. Atque in alteram item cohortandi causa

profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque

tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed

etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.

Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa

conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus

dimitteret.

Instructo exercitu magis ut loci natura [delectusque collis] et

necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum

diversae legiones aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque

densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis prospectus impediretur,

neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset

provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in

tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.

Legionis VIIII. et X. milites, ut in sinistra parte aciei

constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque

confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat) celeriter ex loco

superiore in flumen compulerunt et transire conantes insecuti gladiis

magnam partem eorum impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non

dubitaverunt et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes

redintegrato proelio in fugam coniecerunt. Item alia in parte diversae

duae legiones, XI. et VIII., profligatis Viromanduis, quibuscum erant

congressae, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur. At

totis fere castris a fronte et a sinistra parte nudatis, cum in dextro

cornu legio XII. et non magno ab ea intervallo VII. constitisset, omnes

Nervii confertissimo agmine duce Boduognato, qui summam imperii tenebat,

ad eum locum contenderunt; quorum pars [ab] aperto latere legiones

circumvenire, pars summum castrorum locum petere coepit.

Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui cum iis

una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra

reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam

petebant; et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros

victores flumen transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum

respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites

fugae sese mandabant. Simul eorum qui cum impedimentis veniebant clamor

fremitusque oriebatur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur.

Quibus omnibus rebus permoti equites Treveri, quorum inter Gallos virtutis

opinio est singularis, qui auxilii causa a civitate missi ad Caesarem

venerant, cum multitudine hostium castra [nostra] compleri, legiones premi

et paene circumventas teneri, calones, equites, tunditores, Numidas

diversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis

nostris rebus domum contenderunt: Romanos pulsos superatosque, castris

impedimentisque eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt.

Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum cornu prolectus, ubi

suos urgeri signisque in unum locum conlatis XII. legionis confertos

milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis

omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo amisso,

reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut

occisis, in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis

gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos

esse tardiores et non nullos ab novissimis deserto [loco] proelio excedere

ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes

intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in angusto vidit,

neque ullum esse subsidium quod submitti posset, scuto ab novissimis [uni]

militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem

processit centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus

milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti

possent. Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum

pro se quisque in conspectu imperatoris etiam in extremis suis rebus

operam navare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.

Caesar, cum VII. legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri ab

hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones

coniungerent et conversa signa in hostes inferrent. Quo facto cum aliis

alii subsidium ferrent neque timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur,

audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt. Interim milites legionum

duarum quae in novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio

nuntiato, cursu incitato in summo colle ab hostibus conspiciebantur, et

T. Labienus castris hostium potitus et ex loco superiore quae res in

nostris castris gererentur conspicatus X. legionem subsidio nostris misit.

Qui cum ex equitum et calonum fuga quo in loco res esset quantoque in

periculo et castra et legiones et imperator versaretur cognovissent, nihil

ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.

Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri, etiam qui

vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent,

calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,

equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis

pugnae se legionariis militibus praeferrent. At hostes, etiam in extrema

spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut, cum primi eorum

cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus

pugnarent, his deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex

tumulo tela in nostros coicerent et pila intercepta remitterent: ut non

nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire

latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum;

quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.

Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum

redacto, maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac

paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum victoribus nihil

impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur, omnium qui supererant

consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et in

commemoranda civitatis calamitate ex DC ad tres senatores, ex hominum

milibus LX vix ad D, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt.

Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur,

diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et

finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.

Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis

venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt; cunctis oppidis

castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum

contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes

deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem

non amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro

munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro

conlocabant. Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in

provinciam nostram atque Italiam; facerent, iis impedimentis quae secum

agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiae [ex

suis] ac praesidio VI milia hominum una reliquerant. Hi post eorum obitum

multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias

inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio

locum delegerant.

Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones

faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant; postea vallo

pedum XII in circuitu %XV% milium crebrisque castellis circummuniti oppido

sese continebant. Ubi vineis actis aggere extructo turrim procul

constitui viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus,

quod tanta machinatio a tanto spatio institueretur: quibusnam mallibus

aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque

omnibus Gallis prae magnitudine corporum quorum brevitas nostra contemptui

est) tanti oneris turrim in muro sese [posse] conlocare confiderent?

Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova atque inusitata

specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum

locuti, non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui

tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent, se

suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. Unum petere ac

deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis

audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.

Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere; a

quibus se defelldere traditis armis non possent. Sibi praestare, si in

eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab his

per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.

Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorum

civitatem conservaturum, si prius quam murum aries attigisset se

dedidissent; sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis.

Se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam

dediticiis populi Romani iniuriam inferrent. Re renuntiata ad suos illi

se quae imperarentur facere dixerunt. Armorum magna multitudine de muro

in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri

aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte

tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis

patefactis eo die pace sunt usi.

Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit,

ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Illi ante inito,

ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia

deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum

iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis

aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat,

pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras

munitiones accensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem

fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperaverat, ignibus significatione

facta, ex proximis castellis eo concursum est, pugnatumque ab hostibus ita

acriter est ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra

eos qui ex vallo turribusque tela iacerent pugnari debuit, cum in una

virtute omnis spes consisteret. Occisis ad hominum milibus IIII reliqui

in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei refractis portis, cum iam

defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius

oppidi universa Caesar vendidit. Ab iis qui emerant capitum numerus ad

eum relatus est milium LIII.

Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos,

Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones, quae sunt

maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas

civitates in dicionem potestatemque populi Romani esse redactas.

His rebus gestis omni Gallia pacata, tanta huius belli ad barbaros

opinio perlata est uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerent

legationes ad Caesarem mitterentur, quae se obsides daturas, imperata

facturas pollicerentur. Quas legationes Caesar, quod in Italiam

Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad se reverti iussit. Ipse

in Carnutes, Andes, Turonos quaeque civitates propinquae iis locis erant

ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in Italiam profectus

est. Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XV supplicatio decreta

est, quod ante id tempus accidit nulli.

C. IULI CAESARIS DE BELLO GALLICO COMMENTARIUS TERTIUS

CVM in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII.

et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus

Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.

Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque

cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat. Huic

permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi

causa conlocaret. Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque

compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque

datis et pace facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et

ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui

appellatur Octodurus hiemare; qui vicus positus in valle non magna adiecta

planitie altissimis montibus undique continetur. Cum hic in duas partes

flumine divideretur, alteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum]

concessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit. Eum locum

vallo fossaque munivit.

Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo comportari

iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea parte vici,

quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque qui impenderent

a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Id aliquot de causis

acciderat, ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae

consilium caperent: primum, quod legionem neque eam plenissimam detractis

cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causa

missi erant, absentibus propter paucitatem despiciebant; tum etiam, quod

propter iniquitatem loci, cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et

tela coicerent, ne primum quidem impetum suum posse sustineri

existimabant. Accedebat quod suos ab se liberos abstraetos obsidum nomine

dolebant, et Romanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae

possessionis culmina Alpium oceupare conari et ea loca finitimae

provinciae adiungere sibi persuasum habebant.

His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum munitionesque

plene essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis esset

provisum quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello

timendum existimaverat, consilio celeriter convocato sententias exquirere

coepit. Quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem

accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa

conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari

interclusis itineribus possent, prope iam desperata salute non nullae eius

modi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem

itineribus quibus eo pervenissent ad salutem contenderent. Maiori tamen

parti placuit, hoc reservato ad extremum [casum] consilio interim rei

eventum experiri et castra defendere.

Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas constituissent

conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus

partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere. Nostri

primo integris viribus fortiter propugnare neque ullum flustra telum ex

loco superiore mittere, et quaecumque pars castrorum nudata defensoribus

premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, sed hoc superari quod

diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris

viribus succedebant; quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil

poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius

loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.

Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur, ac non solum vires

sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius instarent

languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complere coepissent,

resque esset iam ad extremum perducta casum, P. Sextius Baculus, primi

pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus

diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et

virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si

eruptione facta extremum auxilium experirentur. Itaque convocatis

centurionibus celeriter milites certiores facit, paulisper intermitterent

proelium ac tantum modo tela missa exciperent seque ex labore reficerent,

post dato signo ex castris erumperent, atque omnem spem salutis in virtute

ponerent.

C. Iuli Caesaris De Bello Gallico, I-IV · 第 3 / 6 段