Docebat etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum

Haeduis intercederent, quae senatus consulta quotiens quamque honorifica

in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui

tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani

hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil

deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero

ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset?

Postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis

aut eorum sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem

Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire

pateretur.

Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus

multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et

arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum

propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas,

obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod

victores victis imponere consuerint. Non sese Gallis sed Gallos sibi

bellum intulisse: omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac

contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac

superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse

decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod

sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani sibi

ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, atque se hac spe

petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii

subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam

quam adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se

sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere; eius rei testimonium

esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit sed

defenderit. Se prius in Galliam venisse quam populum Romanum. Numquam

ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus

egressum. Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret?

Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi

non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse

iniquos, quod in suo iure se interpellaremus. Quod fratres a senatu

Haeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse

rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis

auxilium tulisse neque ipsos in iis contentionibus quas Haedui secum et

cum Sequanis habuissent auxilio populi Romani usos esse. Debere se

suspicari simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui

opprimendi causa habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his

regionibus, sese illum non pro amico sed pro hoste habiturum. Quod si eum

interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romani gratum

esse facturum (id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum

omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset. Quod si

decessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se

illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius

labore et periculo confecturum.

Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere

non posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut optime

meritos socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti

quam populi Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio

Maximo, quibus populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset

neque stipendium posuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectari

oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium

senatus observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello

victam suis legibus uti voluisset.

Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites

Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides

telaque in nostros coicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos

recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent. Nam

etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore

videbat, tamen committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici posset

eos ab se per fidem in conloquio circumventos. Postea quam in vulgus

militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia

Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque

res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi

maius exercitui iniectum est.

Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis

rebus quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti

aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis

legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi Caesari causa visa non est,

et eo magis quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant quin tela

in nostros coicerent. Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum

missurum et hominibus feris obiecturum existimabat. Commodissimum visum

est C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et

humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus

erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa

iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi

Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio

Ariovisti utebatur. His mandavit quae diceret Ariovistus cognogcerent et

ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset,

exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi

causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.

Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris castris sub

monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias

traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti

frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem

intercluderet. Ex eo die dies continuos V Caesar pro castris suas copias

produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio

contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus

exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus

hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant: equitum milia erant VI,

totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia

singuli singulos suae salutis causa delegerant: cum his in proeliis

versabantur, ad eos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius,

concurrebant, si qui graviore vulnere accepto equo deciderat,

circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum,

tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis sublevati equorum cursum

adaequarent.

Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu

prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter

passus DC ab his, castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa

ad eum locum venit. Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam

castra munire iussit. [Hic locus ab hoste circiter passus DC, uti dictum

est, aberat.] Eo circiter hominum XVI milia expedita cum omni equitatu

Ariovistus misit, quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent.

Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare,

tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit

et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.

Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas

eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit

hostibusque pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire

intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum

Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit.

Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias

Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit.

Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non

decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset

ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent utrum

proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non esse fas

Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.

Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse

visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris

minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro

hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici

instructa acie usque ad castra hostium accessit. Tum demum necessario

Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus

intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios,

Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes

in fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium

proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant ne se in

servitutem Romanis traderent.

Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit,

uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod

eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit.

Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes

repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non

daretur. Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani

celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt.

Reperti sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus

revellerent et desuper vulnerarent. Cum hostium acies a sinistro cornu

pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine

suorum nostram aciem premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus

adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter

aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.

Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec

prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco

circiter L pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare

contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his fuit

Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos

omnes consecuti equites nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti

uxores, una Sueba natione, quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis

Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea

fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. C.

Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus

traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit. Quae

quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod

hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem,

ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate

de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is se

praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim

necaretur an in aliud tempus reservaretur: sortium beneficio se esse

incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.

Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant,

domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos

senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt. Caesar una aestate

duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat

in hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit;

ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.

C. IULI CAESARIS DE BELLO GALLICO COMMENTARIUS SECUNDUS

CUM esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti supra

demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur litterisque item

Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem

dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare.

Coniurandi has esse causas: primum quod vererentur ne, omni pacata

Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur; deinde quod ab non nullis

Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari

noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in

Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis

imperiis studebant; ab non nullis etiam quod in Gallia a potentioribus

atque iis qui ad conducendos homines facultates habebant vulgo regna

occupabantur; qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.

His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore

Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui

deduceret Q. Pedium legatum misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse

inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis

qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque

de his rebus certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt manus

cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum non

existimavit quin ad eos proficisceretur. Re frumentaria provisa castra

movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.

Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset, Remi, qui

proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andebrogium,

primos civitatis, miserunt, qui dicerent se suaque omnia in fidem atque

potestatem populi Romani permittere, neque se cum reliquis Belgis

consensisse neque contra populum Romanum coniurasse, paratosque esse et

obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque

rebus iuvare; reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis

Rhenum incolant sese cum his coniunxisse, tantumque esse eorum omnium

furorem ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem

iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis

habeant, deterrere potuelint quin cum iis consentirent.

Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in armis essent et quid

in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgos esse ortos a Germanis

Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse

Gallosque qui ea loca incolerent expulisse, solosque esse qui, patrum

nostrorum memoria omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines

ingredi prohibuerint; qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi

auctoritatem Illagnosque spiritus in re militari sumerent. De numero

eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod

propinquitatibus adfinitatibus quo coniuncti quantam quisque multitudinem

in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint.

Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero

valere: hos posse conficere armata milia centum, pollicitos ex eo numero

electa milia LX totiusque belli imperium sibi postulare. Suessiones suos

esse finitimos; fines latissimos teracissimosque agros possidere. Apud

eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae

potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae

imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam

prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri; oppida habere

numero XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios, qui maxime feri

inter ipsos habeantur longissimeque absint; XV milia Atrebates, Ambianos X

milia, Morinos XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Veliocasses

et Viromanduos totidem, Atuatucos XVIIII milia; Condrusos, Eburones,

Caerosos, Paemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL

milia.

Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus omnem

senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit.

Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Diviciacum Haeduum

magnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae comnlunisque salutis

intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore

confligendum sit. Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines

Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint. His [datis]

mandatis eum a se dimittit. Postquam omnes Belgarum copias in unum locum

coactas ad se venire vidit neque iam longe abesse ab iis quos miserat

exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis

Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit.

Quae res et latus ullum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae

erant tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque

civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat. In eo

flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis

Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in

altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.

Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum

VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo

die sustentatum est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec:

ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum

lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine

facta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat. Nam

cum tanta multitudo lapides ac tela %coicerent%, in muro consistendi

potestas erat nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus,

summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praeerat, unus ex

iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit, nisi

subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.

Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio

venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio

oppidanis mittit; quorum adventu et Remis cum spe delensionis studium

propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi

discessit. Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum

depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant incensis, ad

castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus

duobus castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque ignibus

significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.

Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam

opinionem virtutis proelio supersedere statuit; cotidie tamen equestribus

proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent

periclitabatur. Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro

castris ad aciem instruendam natura oportuno atque idoneo, quod is collis

ubi castra posita erant paululum ex planitie editus tantum adversus in

latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare poterat, atque

ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus

paulatim ad planitiem redibat, ab utroque latere eius collis transversam

fossam obduxit circiter passuum CCCC et ad extremas fossas castella

constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes,

quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire

possent. Hoc facto, duabus legionibus quas proxime conscripserat in

castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI

legiones pro castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex

castris eductas instruxerunt.

Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si

nostri transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab illis initium

transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur parati in armis erant.

Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neutri

transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos

in castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam

contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. Ibi vadis

repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si

possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent

pontemque interscinderent, si minus potuissent, agros Remorum

popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque

nostros prohiberent.

[Caesar] certior factus ab Titurio onlnem equitatum et levis armaturae

Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit.

Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine

adgressi magnum eorum numerum occiderunt; per eorum corpora reliquos

audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt primosque,

qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt. Hostes, ubi et de

expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse

intellexerunt neque nostros in locum iniquiorum progredi pugnandi causa

viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato

constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti, et quorum in fines

primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique

convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et

domesticis copiis rei frumentariae uterentur. Ad eam sententiam cum

reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque

Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut

diutius morarentur neque suis auxilium terrent non poterat.

Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac tumultu

castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum

itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut

consimilis fugae profectio videretur. Hac re statim Caesar per

speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent

nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit. Prima luce,

confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen

moraretur, praemisit. His Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos

praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit. Hi

novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem

eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat,

consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent, priores,

quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio

continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi

praesidium ponerent. Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem

nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub occasum solis sequi

destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.

Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga

reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit

et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. Id ex

itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat,

propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentihus

expugnare non potuit. Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum

usui erant comparare coepit. Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo

in oppidum proxima nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis,

aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque

viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti

legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut

conservarentur impetrant.

C. Iuli Caesaris De Bello Gallico, I-IV · 第 2 / 6 段