suffragio optime excusserint Mechanici, patet ipsa fluida vitalia ut
cognoscantur Medico, auxiliis egere Mechanices.
Spectate jam effectus, qui ex fluentibus per vasa liquoribus oriuntur,
evidentior longe fulgebit Veritatis Mechanicae potestas.
Si enim liquida descripta in vasis depictis quiescunt habebimus cadaver.
Ubi vero liber his humoribus per canales conciliatur motus corpus vivum
cernimus.
Sermoni fidem quisquis meo negat, suis ut oculis credat oportet.
Mollem consideremus hominem, qui salientis de vulnere cruoris spectaculo
perturbatus in animi cecidit deliquium.
Mortuum videmus; sed qualem? in quo cuncta solida, quae sanitati
sufficiunt, adsunt et liquida, solus abest liquores in gyrum agens
motus.
Huic quacunque demum ope concutiantur nervi, ut motrix cordis materies
fluat, redit statim, depulsa tristi mortis imagine, laetior vita.
Vita non modo; calor, rubor, agilitas, cogitatio, vitalis omnis,
naturalis et humana simul redit actio.
Quid hic fermenti, quid effervescentis, quid salis pugnacis, quid olei
spiritusve nascitur aut perit?
Excepto motu, neque additur, neque demitur quidquam, vita tamen amissa
ipsa redditur.
Sic aves et insecta constricta frigore hyberno, lenis statim in vitam
excitat tepor.
Sed veritatis qui convictus viribus, ob ipsam argumenti vulgatam
claritatem, certis saepe diffidit.
Rariori ergo ut spectaculo firmetur, quae nimis noto patuit satis
exemplo fides, in Hokii vos officinam invitat oratio.
Destructo thorace mortuum animal inflatis per follem Laryngi applicatum
pulmonibus cito reviviscit.
Attoniti miraculo vitae tam mechanicae ad magnum cito adeamus
Glissonium; en ille impulso ope vesicae in venas liquido mirifice
vitales actiones aemulafur in defuncti dudum hominis cadavere.
Omnia haec in specimen allata, infinita enim dici possent, an non
evincunt satis, cuncta fere, quae vitam, sanitatemque nostram faciunt,
vel sequuntur, pendere a motu illo, quo humores per vasa mutua plane
moventur et agunt vicissim agitatione?
Cujus effectus, et leges, quum soli rite intelligant, explicent, et
demonstrent, in Pneumaticis atque Hydraulicis, Mechanici, concludo
cuncta ergo rursum disciplinae subjecta haec Mechanicae.
Hic vero ille est locus, ubi mire se jactant, ubi serio triumphant
fermentorum Patroni.
Si fluor liquorum liber per vasa vitae causa, ergo ajunt prima motus
ratio in fluido et ab eo; itaque ab interna huic agitatione, eaque forti
valde et constanti satis, qualis non nisi in excitatis fermento liquidis
reperiunda datur.
Sciant autem Hi, primam moti in Embryo liquidi a parentibus semper
derivandam causam, eam fotu matris continuari dum ab ea pendet foetus,
dein vero ab ipsa fabrica perennare solidorum.
Admirabilem auricularum Cordis ad ejus Thalamos structuram, nexumque qui
speculatus est, et qui hinc necessario sequuntur, alternos influentis et
expulsi liquoris motus a corde in arterias, ab his in cerebri medullam,
processus, nervos, musculosque et venas rursum, non quaeret vitae
continuatae rationem extra ipsam virtutem viscerum Mechanicam.
Facile enim illi erit, perspicuitate certe Mathematica demonstrare,
unicum pulsum cordis datum in corpore sano sibi continuando esse causam.
Longe minora numero, longe simpliciora sunt, quae vitae incolumitatem
praestant, quam noster fingit animus.
Leviores longe sunt rerum ingestarum in nobis mutationes, quam vulgo
creditur.
Minus compositae, quam ipsi putamus, vitae humanae causae.
Si exacta structurae esset cognitio, si sensibilis probe nota esset
humorum natura, doceret cito Mechanice ex simplicissimis fluere
principiis, quae ignota maximam nunc pariunt admirationem.
Dicti veritatem tam paradoxi uno ab exemplo discere licebit, ut constet
quam simplici negotio et Mechanico plane maximae quae habetur omnium
operae mutatio in nobis fiat.
Pars pellucida animalis vivi microscopio aucta claro docet spectaculo,
cruorem solo cordis pulsu in extremas trudi arterias, ibi elastica
arteriae contractione retropelli aliquantulum quo momento ictus cordis
cessans, ejusque valvulae concidentes, regressui spatium laxant.
Reciproco hoc impulsu et repercussu varias mole partes cruoris applicari
ubique ad diversa capacitatis hiatu oscula, intra haec recipi, vel inde
repelli, tam clare, quam coelum hoc contueri est.
Tum solo hoc artificio secedere sanguinem in diversa colore et tenuitate
fluida, mox in venis iterum permiscenda eadem claritate cernitur.
Id vero Chemicorum conflictuum perito evidens ipsi oculi aciei apparet,
simplici impulsu aliunde dato, et vasis elatere, sine ullo fermenti
signo omnia haec fieri.
Defixus saepenumero in speculatione hac anceps mihi haesit animus, an
Spirantis cerneret animalis partem, an vero incilia meditatione summi
Mathematici excogitata, manu peritissimi Mechanici affabrefacta, per
quae liquores duceret, secerneret, misceretque absolutae artis
consummatione perfectus Aquilex.
Tandem vero si periculum capere juvat, an ex simplicibus et indubitatis
sensuum experimentis demonstrari queant per Mechanicos illa, de quorum
intellectu ante paucos annos nulla spes, Geometrico parta labore in usum
exempli citare decet.
Perpendamus, quae docet, dum Mechanicen Medicis applicat Rebus,
Borellus.
Evolvantur, quae ex hujus Schola sapiens, eisdem usus principiis, et
Malpigianis inventis fretus Oedipi instar extricat Bellinus.
Tum quae illorum laudato excitatus labore, Orbi erudito Problemata
proposuit, demonstravitque, nobile quondam hujus Lycaei ornamentum
Pitcarnius.
Scheineri, Cartesii, Hugenii de oculo, Kircheri, Schelhammeri, et
Morlandi de aure et auditu, scrutemur demonstrata.
Constabit an prosit Medico Mechanice!
Apparebit quid sperandum sit, si ejus a peritis Medicis invehitur
in Medicinam usus, si in exercitatione hac pergitur tamdiu, quamdiu
patientia humana tam inepta sectarum molimina in disciplina Medica
tulit.
Haec autem vera esse, et usum habere in Medicis Mechanicen, quamdiu de
Theoria agitur, consensus erit forte facilis, tamen ne hilum bonae
frugis ipsi Artis exercitio afferre, pervolgata objicitur querela.
Quae quidem speciosa hac distinctione prolata, qui consistere queant
simul, satis non video.
Neque enim aliam hos intelligere Theoriam credo, nisi eam, quae ex
proximis causis clare docet, quae sani hominis vita sit.
Quod si, ut oportet, admittitur, sequetur Scientiam hanc noscendis,
curandisque morbis auxilia suppeditare optima.
Causas enim qui recte novit perfectae sanitatis, ille, quoties hae
deficiunt, egregie ipsius defectus, id est morbi, originem rationemque
comprehendet.
Qui autem causam aegritudinis proximam clarissime vidit, maxime is
idoneus, qui ei occurrat, est habendus.
Eodem sc. modo se res habet ac in horologio, cujus si deviat index,
errores imperitus notare, at corrigere ex arte nemo potest, nisi ille,
qui requisitae structurae gnarus, vitia partium hinc et remedia invenit.
Ita nulla lucis scintilla in Theoria Medica micat, ad quam in faciunda
Medicina facem accendere non possit re peritus Artifex.
Adeoque qui Mechanices in Speculatione, ille ejus in usu praestantiam
fatetur.
Docet hoc antiquitate nobilissima et usu ea artis pars, quae ab eo quod
manu medetur nomen gerit, quae sc. an inventis Mechanicis carere queat
vestra sit aestimatio.
Instrumenta, quibus vitia emendat, quis felicior, quam Mechanicis
imbutus Medicus inveniet?
Tenues, quae volitare putantur ante oculum, imagines, dum Matheseos
imperiti ut oriturae in aqueo humore suffusionis primordia tractant,
acerbis saepe erodunt tenellum et prava arte oculum.
Harum vero sedem reticulo, causam arteriis Geometrae consilio dum
reddit Willisius, dum demonstrat Pitcarnius, quam mutata est medelae
facies?
Abacto externorum mordaci apparatu, misso sanguine, et solventi
medicamine tuto tollitur, vel et negligitur malum.
Oculi error a radiis male collectis quam inepte tentatur collyriis vel
potus medicati haustu!
Quam feliciter levatur perspicillis, quae cuique vitio singulari propria
regulae definiunt Hugenianae!
Opto ut, qui omnem Mechanices usum ex praxi proscribunt Medica,
intelligant prius vel unius Hugenii de emendandis visus vitiis
Commentarios.
Illustre enim illud Batavorum lumen, assumpta ex anatomicis oculi
fabrica, et una morbi, cui succurrere vult, proprietate, mox ex meris
Mathematicis reperit auxilium, quod usum praestat huic tantum malo,
cujus proprietas assumta problema limitaverat.
Intacto oculo, morbi effectum tollit; et inemendabilem in eo defectum
vitri figurati supplemento farcit.
En pulchra, in quibus, ut in speculo, spectatur Geometrarum in medicis
Mechanice ratiocinandi methodus, usus et successus.
Hac via si pertractabunt omnia, ut revera sensim poterunt, habebitur
tandem certior, neque obnoxia figmentis, neque omni mutabilis hora, sed
aeterna scientia medica.
Non est porro quod dicat quis, nondum confirmari vitia fluidorum
adeoque internae aegritudinis causam, hujusque mitigationem auxiliis
subjici Mechanicis.
Vel enim an impossibilis fructus hic, vel an necdum acquisitus
quaeritur.
Si posterius, iniquos habemus et molestos Censores.
Quis aequo ferat animo peti, ut pauci Mechanici, qui Medicis a pauco
tempore vacarunt rebus, ea jam perfecerint, quae tribus annorum millibus
junctis viribus alii omnes vix potuerunt inchoare?
Imo id omnino impossibile: quum enim Mechanices Medicis applicandae lex
exigat, ut structura solidorum, natura liquidorum, effectus horum
sensibiles in sanitate et morbis inserviant pro datis, quis tam
absurdus, qui operosissimae Artis fastigium in ejus rudimentis quaerat.
Si autem judicat quis nunquam vel quidquam hac via perfectum iri, is,
rogo, perpendat, morbi a fluido orti causam pendere _ut plurimum_ a
vitiato ejus per vasa transfluxu.
Hoc Hippocratica, si componuntur Sanctorianis et quotidiani usus
experimentis, docent.
Fluxus vero impedimentum internum vel languori virtutis impellentis, vel
contractioni vasculorum convulsivae, vel liquidis copia, motu,
spissitate, aut tenuitate peccantibus adscribet _plerunque_, qui vitae,
sanitatis, morbi, mortis et cadaverum phaenomena comparavit sedulus.
Quin adjumenta, quibus morborum miseriam lenimus aegris, ea prodesse
gratia _inprimis_, qua dicta malorum capita auferunt, attenta nos docet
contemplatio.
Aurea comparentur Sydenhami observata demonstratis de missione
sanguinis, stimulis et Villo contractili Bellinianis, et, postquam
Mechanica plane ope juvare vulgata remedia constat, spes concipietur
sensim demonstrandi regulas subire posse et vires eorum et applicandi
rationem.
Vix enim me contineo, quin, praematurius forte, pronunciem simpliciores
esse, et magis Mechanicas morborum maxime compositorum causas, quam
ullus Medicorum cogitat.
Unius enim partis minima et simplicissima labes unionis necessitate et
contagio totam saluberrimae Machinae vim subito pervertit.
Tenuissima acu, eaque ex purissimo Chalybe pungatur tendinis vel nervuli
fibrilla in corpore sanissimo.
Heu quam dira ex vili vulnusculo tantillae particulae malorum, heu quam
multiplex cohors!
Dolor, rubor, tumor, ardor, pulsatio, febris, sitis, delirium, convulsio
et horrenda tristis tragoediae catastrophe mors.
Spina, levisve festuca membranoso infixa loco eadem brevi parit.
Et miramur venenorum spicula, pestis lanceolas, vel salium acumina
similia peragere?
Quin solo motu externo quam mirae rerum mutationes in corpore sano!
In gyrum agatur, vel jactetur maris fluctibus scaphae insidens
insuetus: Quid fit? vertigo, pallor, nausea, vomitus, anxietas, mille
morborum aerumnae, mille fluidi vitalis et incredibiles mutationes a
solo motu oriundae.
Qui ergo humores integros manere novit, quamdiu vi canalium conquassati
propelluntur, qui stagnantes hos in calido, humidoque loco morbosos
reddi statim et trahere sincera scit, qui ex uno simplicique malo
infinita alia statim sequi animadvertit, facillime perspiciet
exspectanda ad haec a mechanico medico promtissima tandem auxilia: ex
causis enim impediti fluoris, regulis superandae resistentiae,
restituendi motus elastici, augendae virtutis cordis collatis cum morbi
phaenomenis quid non invenietur tandem?
At enim vitam, morbos, sanitatem in nobis ex principiis fluere non
Mechanicis mentis docet in corpora potestas. Frustraneus ergo tot
irritorum conaminum labor! Vana supervacaneae Mechanicae speculationis
spes.
Talia aggerens utinam rideret securus, neque communem ignorantiae
calamitatem eadem deploraret querela!
Quis enim miri hujus commercii vim invenire potuit in aliquo, quod
corpus constituit vel mentem?
Sciat tamen, virtutem cogitationis, simulac in corpus influit, totum
quod in eo producit, facere corporeum, adeoque legi Mechanicae obediens.
Quid refert causam mutationis primam non esse Mechanicam, quum hac
insuper habita, effectum, qui corporeus, cognoscere, excutere, atque
dirigere Mechanico detur Medico; quum hoc scopo sufficiat?
Crescit nimium, pauca dum tangit leviter, Oratio.
Unum, quod palmarium jactant, quibus alia quam nobis mens est, ne
declinando subdole evitasse me suspicentur, diluendum judico.
Philosophos clamant et Mechanicos, ubi Medicae arti exercendae admoti
fuere unquam, sinistro semper eventu repulsos fuisse. Disputatione non
esse opus, quum artem horum Medicis nocere, re constet et experimento.
Quae verissima esse, si hos arguunt, quos in scholis superbus philosophi
titulus effert, docet historia, docent, quae de rebus conscripsere
medicis, volumina.
Dum enim omnium prima rerum principia ex propriis creare cogitatis
satagunt, dein vero ex iis, quae ipsi figmenti subtilitate prius in
illis posuerant, peculiarem corporis cujusque naturam declarare, errasse
ubique docet ipsa, quam commendo, Mechanices ratio.
Applicari rebus nequit, quam ratiocinio fecerant, conclusio, nisi prius
illa, quae pro fonte argumenti liquido assumserant, rerum singularium,
quae natae sunt, principiis esse eadem foret evictum.
Haec vero, quum infinita, eaque semper diversa esse queant, patet casu
veritatem nunquam sic detectum iri.
Quod si considerassent sedulo, tam Scholastici dicti, quam plurimi
Mechanicorum Cartesii sequaces non fuissent arbitrati id sibi datum
negotii, ut ex fictorum principiorum praeceptis corpus humanum regerent,
sed ut ex his, quae observatio prius docuerat hominem constituere, ipsa
dein artis elementa applicata Mechanica conderent.
At si Mechanico, quem jam descripsi, Medico hanc dicunt contumeliam,
exempla ignominiae citent exspecto.
Non equidem, qui nostri capit animi sensum, negabit ullus,
accuratissimum Mathematicum pessimum forte futurum Medicum.
Quo enim talis pertinet Oratio?
Non in Mechanico Medicinae, in Medico vero Mechanices peritiam desidero.
Usu peritum Medicum experimentis medicis defecto Mechanico in morbis
curandis qui post habet, insaniet.
Sed aequa instructorum experientia hunc promovendae arti meliorem, qui
Mechanicis callet prae alio praeceptis, id affirmo, id demonstrandum
sumserat Oratio.
Ne vero, quod ubique contigisse doleo, sinistram, quae dixi,
interpretationem subeant, age describam compendio speciem illius, cujus
imago animo obversatur meo, Medici.
Depingitur ille, ducendis studii Medici primis lineamentis incumbens,
tanquam affixus Geometricae contemplationi figurarum, Corporum,
Ponderum, Velocitatis, Fabricae Machinarum, et, quae inde oriuntur in
alia corpora, Virium.
His dum mentem exercet, claro discit praecepto et exemplo, liquida ab
obscuris, a falsis vera secernere, et ipsa judicandi tarditate animo
conciliare prudentiam.
Ita postquam nudas simplicium corporum actiones expendere, has ex veris,
clarisque causis deducere novit, maturum habet ingenium, qui
fluididatis, Elateris, tenuitatis, ponderis, tenacitatisque in
fluentibus proprietates ab Hydrostaticis cognoscat.
Jam animi vigore robustior fluidorum vires in machinas, harumque in illa
rigore addiscat Mathematico, Experimentis confirmet Hydraulicis, et
Mechanicis, Chemicis illustret, Ignis, Aquae, Aëris, Salium, et aliorum
maxime similium corporum ingenium speculatus et actiones.
Altera mox tabulae facies sacris jam Medicis admotum exhibet.
Oculum ibi Geometriae luce acutum ad incisa cadavera, ad spirantium
corpora brutorum aperta tacitus circumfert.
Jam vasorum structuram, figuras, firmitatem, ortum, fines, nexus,
curvaturas, flexilitatem contemplatur et elaterem.
Excitatus spectaculi mirabilitate, mox conspecta ad eum, quo jam pollet
cognito, Mechanismum applicans, abditas detegit harum partium virtutes.
Quam variis, pulchris, utilibusque utentem cernimus auxiliis, quibus
recentiorum industria pomoeria extendit anatomes.
Aliorum certe durissimo parta labore inventa in suos usus dum
accommodat, claram sibi sistit humanae fabricae imaginem.
Cui fluidorum vitalium nectit notitiam; hanc Anatomicis, Chemicis,
Hydrostaticis, ipsiusque microscopii adjumentis in vivo corpore, et
extra illud examinat; tum mox accuratissimam omnium sensibilium, quae in
sanitate contingunt, historiam omni arte, undique comparatam evolvit.
En suis instructum datis, ut sanitatis Theoriam scribat!
Ex his singulatim perspectis, expensis, comparatisque inter se, auxilio
Mechanices, severitate ordine et prudentia Geometrica, lento gradu
festinans elicit, quae in his comprehensa sensibus abduntur, rationi
patent.
Sic proximae cujusque effectus causae indagantur, harum natura ex indole
collectorum, cognitorum et comparatorum phaenomenon indagata perficitur,
firmatur, et sensim ex horum aggregato consummatur tandem.
Quid speratis futurum, qui ad hanc normam sua exigit studia?
Nonne immutabilis et coaeva erit haec scientia ipsi naturae humanae, ex
cujus sc. elicitur indole, in qua fundatur tantum?
Nonne certa erit, quae innixa iis, quae omnes pari agnoscunt evidentia,
castigatissima caute procedit fide?
Nonne definita satis et ipsis erit rebus utilis, quae certis, claris,
et sensibilibus corporis humani proprietatibus solum debet causae
proximae, quaeque nostro subjicitur imperio, inquisitionem
accuratissimam, idque via, qua erratum nunquam?
Lento crescet, fateor, et occulto adolescet augmento, quilibet tamen vel
minimus progressus gradus ad altiora firmus erit, et novi incrementi
immutabilis causa.
Hoc autem labore defunctum, adspirantemque ad metam jam videte in ultima
picturae parte adumbratum.
In ipsa nunc adyta se penetrat, in ipsa Æsculapii penetralia!
En Tabulas Hippocraticas, fidaque Grajorum, quae scrutatur, scripta!
Jam ex abundanti Medicorum Thesauro colligit quidquid sparsum haeret
mellis medicati.
Hic incisa, quorum notaverat morbos, ruspatur cadavera; illic in brutis
arte factas aegritudines observat; nunc omnia morborum effecta et
remediorum ipse experimento colligens; nunc eadem ex optimis Auctoribus
addiscens; tandem cuncta digerens, expendensque inter se componit, et
his, quae Theoria demonstravit, comparat, unde historiam denique
curationemque morborum firmet.
En Vobis ultima manu absolutam consummati Medici imaginem!
Hanc Mechanicis egere auxiliis ut perficiatur, satis, ni fallit me
animus, evictum.
Huic consimilem me reddere, ad hanc me componere studui, ut medicinam
feci.
Ad hanc polire eorum, qui meae se committunt disciplinae, ingenium
summa ope enixus sum, dum in Vestro hoc salutis fano ex Auctoritate
vestra Musagetae Illust. medicinam docui.
Eam, dum Dei munere spiro, ambitiose colere non desinam.
Non credulitate stulta, non stupore ignari vulgi, non verbosis strophis,
sed clara demonstrationis fide Artem, cui nostra credimus capita,
commendare affectabo.
Vos Optimi Juvenes, qui illi Scientiae consecrastis pectora, a qua
incolumitatem sperat salutis Humanum Genus, Vos Picturam. Medici
contemplati primis miremini ab annis.
Ita Vos agite rem vestram, ut lineamentis, coloribusque hujus imaginis
formosi, salutares hominibus audiatis genii!
Nulla est, quae pulchriora laborum praemia Cultoribus persolvit, quam
Medica Sapientia.
Non alia est, quae Mortalibus gratiores, magisve utiles vel necessarios
reddere vos possit.
Excitemini o generosae mentes! Excitemini pulchritudine Artis, cujus
effectu beatus his in terris nemo carere poterit!
Nunquam rei difficultas calidum vestri animi retundat impetum!
Ardua est, fateor, quae ad Panaceae ducit delubra, via.
Sed complanavit hanc improbus aliorum labor, superarunt praerupta,
perrupere fortes, Vos alacres sequamini!
Hos habetis in hac Academia ad Medicinam Duces, qui ditiores longe
Vobis explicent thesauros, quam Epidauriae olim columnae, Pergamenae
tabulae, Cnidii parietes, vel folia largiebantur Coaca.
Habetis, qui secreta quaeque Matheseos arcana incredibili perspicui
sermonis facilitate revelet, rebusque applicare Medicis praemonstret,
Volderum.
Optimorum sane sententia natum ad haec sacra, Nostroque encomio longe
majorem Virum!
Cujus disciplinae liberali infinitum me debere grata memoria et publice
hic agnosco, et dum huic constabit menti sanitas ingenue semper Ego et
candide meminero.
Horum ergo dum lego vestigia, si quid vobis adjumenti praestare posse
censeor, praesto sum qui ita me geram, ut ex vestro meum me comparare
commodum opere ipso testari possim.
Vobiscum Veterum placita, Recentiorum et propria, si quae sunt,
observata undique indefesso labore colligere, ex his laudatae Mechanices
arte doctrinam Medicam condere non desinam, quamdiu in hac versanti
slatione, vires dederit Deus!
Agite ergo Commilitones Studiosi totus quod commendavit sermo, felici
hujus anni Academici auspicio inchoare et perficere certatim tentemus
opus!
Vestra frequentia incitatus docentis vigor id aget, ut, qui naturae
facultate et eruditionis plurimis postponendum me sentio, sedulitate
certe cedam nulli.
Laboris autem summum habebo pretium, si vestro applausu, Vobis meam
profuisse diligentiam, orbi constet, si vestri in hoc Athenaeo studii
felicitas claritate famae plures alliciat.
Hoc enim votum illud est, _Illustrissimi Curatores, Amplissimi Coss._,
cujus successu alacer, rerum Vestro auspicio, Vestra in Academia
gestarum rationem Vobis reddere audebo.
Unum hoc dignum habebo, quo Genium Vestrum adorem, donarium.
Omni sic adulationis fuco deterso, sincero certe animi candore referre
me putabo, quas Vestrae benignitati animus debet, gratias!
Docendi enim admotum muneri, duoque jam meritum stipendia, exploratum
adeo, honorificis promissis et nova liberalitate nec opinantem
excitastis denuo.
Ego, ex multis, quas in Vobis veneror, virtutibus, unam prae caeteris
eximiam habendam esse a Sapientibus accepi, sinceram nempe Vestri
favoris integritatem.
Summam dico, et Reip. literariae solam salutarem Virtutem, qua praemia
meritis, non gratiae servire jubetis, neque ambitioni.
Quare benefacti pretium Vestra ex gravitate ponderans, vix mihi tempero,
quin tanti testimonii gloria animosus, quo coepi pede, pergam alacrior!
Verbosae ergo pompae loco, qua gratiarum actio suspecta redditur et
Sapientibus odiosa, pauca ego haec religiosus spondeo!
Vestram Dignitatem summo venerationis cultu et obsequii semper colam
sedulus!
Diligens sic mea se acuet industria, ut Vestrum favorem plurimi me
facere et legitimis ultra ambire artibus, demonstrem.
Id studebo, ut bene agendo benefici, quod de me tulistis, judicii
aequitatem Orbi ipse comprobem!
DIXI.
* * * * *
* * * *
_Den Edel Groot Achtbaren Heeren_
CURATOREN DER LEIDSCHE UNIVERSITEIT,