A. Dēclīnā in temporibus imperfectō et perfectō passīvae
vōcis: pōnō, cōniciō.
B. Verte in vōcem passīvam:
(i) Rōmānī castra extrā moenia posuērunt.
(ii) Rōmānī oppidum exteriōre mūrō cīnxērunt.
(iii) Caesar Alesiam capere nōn poterat.
(iv) Rōmānī moenia dēicere nōn poterant.
(v) Obsidiōnem multōs mēnsēs Gallī prōdūcēbant.
(vi) Multōs Gallōs occīdimus.
(vii) Cēterōs in vincula coniēcimus.
(viii) Hōs tandem Rōmam attulimus.
(ix) Caesar Vercingetorigem per triumphum dūxit.
(x) Dux hominēs fēmināsque in forum convocāvit.
C. Tū es mīles Rōmānus; Rōmānī, Caesare duce, Alesiam
obsident. Dēscrībe obsidiōnem Alesiae.
QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Participium Perfectum Passīvum.
Triumphus Rōmānus.
Caesar victor cum Gallīs captīvīs Rōmam redierat, et
Cornēlius in āgmine erat. Īnstitūtō igitur diē Semprōnia
tōtam familiam spectandī causā sēcum dūxit
et inter cīvēs fēstīs vestibus indūtōs prope forum
sē posuit. In templīs apertīs ārae flōribus ōrnātae
fūmābant. Iam Titus 'Equōs,' inquit, 'nōn videō. Ubi
est pater, ubi Caesar? Cuī māter respondet: 'Caesar
ōrātiōnem apud mīlitēs extrā urbem convocātōs habet;
virtūtem eōrum laudat; spolia distribuit; mox autem
currum ascendet et per portam Triumphālem urbem
intrābit. Tum et Caesarem et patrem tuum vidēbis.'
Subitō ūniversī clāmōrem tollunt; triumphus enim
adest. Praeībat senātus quī Caesarem salūtandī causā
convēnerat; deinde plaustra erant optimīs spoliīs
onerāta; tum albī taurī aurātīs cornibus ā sacerdōtibus
ad sacrificium dūcēbantur; post eōs ībat inter aliōs
captīvōs Vercingetorīx, vir superbus, vinculīs vinctus;
tum Caesar ipse, togā pīctā vestītus et laurō corōnātus,
currū splendidō, quem quattuor equī trahēbant, vehēbātur;
dēnique, novissimum āgmen, equitēs peditēsque clāmitābant
'Iō, triumphe!' et māgnā vōce cantābant; neque
Cornēlius vōcem īnfantis, quī 'Pater!' iterābat, parvam
inter illōs clāmōrēs audīre poterat. Postquam autem
Caesar ad Capitōlium ascendit, taurī in ārīs caesī et
spolia Iovī dēdicāta sunt.
PĒNSUM.
A. Scrībe participium praeteritum passīvum hōrum
verbōrum et cum participiīs singula nōmina:
e. g. pingō–tabula pīcta.
īnstituō, ornō, vestiō, convocō, onerō, vinciō, corōnō,
caedō, dēdico, obsideō, fugō, fodiō, mūniō, vincō,
capiō, distribuō, dō, condō, aperiō, claudō, parō,
scrībō, effundō, serō.
B. Respondē:
(i) Quālia erant templa, plaustra, cornua taurōrum?
(ii) Quāles erant cīvēs, ārae, taurī?
(iii) Quālis erant Vercingetorīx, Caesar, toga Caesaris,
currus Caesaris, vōx Titī, vōx mīlitum?
(iv) Quō diē Semprōnia Rōmam īvit?
(v) Quem sēcum dūcēbat?
(vi) Quō cōnsiliō Rōmam īvit?
(vii) Ubi familia Cornēliāna sē posuit?
(viii) Apud quōs Caesar ōrātiōnem habuit?
(ix) Quid Caesar laudābat? Quid distribuēbat?
(x) Quō cōnsiliō senātus convēnerat?
(xi) Quō taurī dūcēbantur?
(xii) A quibus taurī dūcēbantur?
(xiii) Quōmodo Caesar ībat?
(xiv) Ubi taurī caesī sunt?
(xv) Quōmodo pater deōrum vocātur?
C. Coniunge in ūnam sentantiam:
(i) Caesar corōnātus est; Caesar currum ascendit.
e. g. Caesar corōnātus currum ascendit.
(ii) Gallī vinctī sunt; Gallī per triumphum dūctī sunt.
(iii) Gallī obsessī sunt; Gallī oppidum dēfendērunt.
(iv) Vercingetorīx victus est; Vercingetorīx sē Rōmānīs dēdit.
(v) Mīlitēs convocātī sunt; Mīlitēs Caesaris ōrātiōnem audīvērunt.
(vi) Caesar mīlitēs convocāvit; Mīlitēs Caesaris ōrātiōnem audīvērunt.
(vii) Rōmānī Gallōs obsēdērunt; Gallī oppidum dēfendērunt.
(viii) Etruscī Horātium vulnerāvērunt; Horātius in flūmen dēsiluit.
(ix) Dux tribūnum praemīsit; Tribūnus castra posuit.
(x) Caesar Gallōs cēpit; Caesar Gallōs Rōmam dūxit.
(xi) Caesar Alesiam diū obsedit; Caesar Alesiam tandem cēpit.
(xii) Pōns frāctus est; Horātius pontem trānsīre nōn potuit.
(xiii) Caesar mīlitēs convocāvit; Caesar mīlitēs laudāvit.
(xiv) Caesar Gallōs cēpit; Caesar cum Gallīs Rōmam rediit.
(xv) Caesar mīlitēs convocāvit; Caesar apud mīlitēs ōrātiōnem habuit.
(xvi) Sacerdōtēs ārās ornāvērunt; Ārae fumābant.
(xvii) Centuriō vulnerātus est; Dux centuriōnī praemium dedit.
(xviii) Magister iānuam aperuit; Magister cameram intrāvit.
(xix) Puer pēnsum fēcit; Puer dormītum īvit.
(xx) Mīlitēs arma reposuērunt; Mīlitēs cēnāvērunt.
(xxi) Spolia Iovī dēdicāta sunt; Caesar domum rediit.
D. Tū es Mārcus; dēscrībe triumphum, dum Rōmānī tē
praetereunt.
ŪNA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Cornēlius lītterās scrībit.
GĀIUS QUĪNTŌ S.D.P.
Dōnum, quod nūntius tuus in manum mihi trādidit,
māgnō cum gaudiō accipiō. Ego et uxor mea multās tibi
grātiās agimus. Quid Rōmae nūper accidit? Quam
opīniōnem senātōrēs dē Iūliō Caesare habent? haec
cōgnōscere volēbās; tamen Brundisiī omnia tantā celeritāte
annūntiantur. Quid novī tibi nārrāre possum?
Iūlius in diēs potentior fit et ā plēbe magis amātur;
paucīs enim ante diēbus, dum Albā ad Urbem iter facit,
multī exclāmābant 'Salvē, Rēx!'; at Iūlius, homō prūdentissimus,
'Caesar sum,' inquit, 'nōn rēx.' Equidem
tamen dē salūte ēius metuō. Dum enim fēstō diē
senātōriī iuvenēs cursum inter sē Viā Sacrā currunt et
ipse ex gradibus templī spectat, māgna multitūdō convēnit;
subitō autem Mārcus Antōnius diadēma illī
offert; ubīque silentium fit; nēmō plaudit praeter
paucōs Iūlī amīcōs. Ille diadēma rēiēcit; tum omnēs
plausērunt. Antōnius autem, nōndum contentus, ter
diadēma obtulit. Gaudeō quod tam stultē ēgit;
in invidiam enim Caesarem addūxit. Iam plērīque
senātōrēs eum ōdērunt, neque Cassius saltem, ut putō,
hanc facultātem agendī praetermittet. Caesar tamen
sēcūrus mihi esse vidētur. Hās lītterās Brundisium per
eundem nūntium mittō. Kalendīs Mārtiīs dedī.
Valē.
PĒNSUM.
A. Scrībe tertiam persōnam singulārem et plūrālem temporum
futūrī et imperfectī et perfectī passīvae
vōcis verbōrum: trādō, annūntiō, offerō, rēiciō,
addūcō, mittō, accipiō.
B. Dēclīnā: īdem nūntius, haec facultās, fēstus diēs.
C. Scrībe hanc epistulam: Mārcus Antōnius ad amīcum
suum Claudium, quī Athēnīs est, lītterās dē
diadēmate Caesarī oblātō mittit.
D. Scrībe participium perfectum passīvum in locō
clausulae temporālis:
(i) Postquam Mārcus Antōnius diadēma obtulit, Caesar
id rēiēcit.
(ii) Postquam Caesar salūtātus est, respondit: 'Nōn
rēx sum.'
(iii) Postquam tuum nūntium accēpī, eum dīmīsī.
(iv) Postquam tuās lītterās accēpī, Rōmam īvī.
(v) Postquam Alesiam cēpit, Caesar domum rediit.
ALTERA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Alterae dē eādem rē lītterae.
GĀIUS QUĪNTŌ S. D. P.
Lītterās tuās accēpī, prō quibus multās tibi grātiās agō.
Illud, quod metuēbam, accidit. Iūlius enim herī interfectus
est. Quī autem sunt coniūrātī? Hōs bene nōvistī;
Mārcus Brūtus, quī homō honestus est, sed rempublicam
magis quam ipsum Caesarem amābat, et Cassius,
quī Caesarī invidēbat, auctōrēs erant coniūrātiōnis.
Neque prōdigia dēerant; Kalendīs enim Martiīs vātēs
quīdam Caesarem in viā admonuit: 'Cavē Īdūs Mārtiās!'
Sēcūrus tamen Iūlius Īdibus Mārtiīs ad senātum
ībat, cum vātem inter multitūdinem cōnspexit, cuī 'Heus
vātēs', inquit, 'vēnērunt Īdūs Mārtiae.' Tum ille:
'Vēnērunt quidem, Ō Caesar, sed nōndum praeteriērunt.'
Deinde, dum cīvēs ab illō rēs variās petunt, Artemidōrus
eī libellum dedit, in quō coniūrātōrum nōmina indicāverat;
coniūrātī autem nūllam facultātem Caesarī
dabant legendī; undique enim eum premēbant. Tum,
sīgnō datō, gladiōs stringunt–ipse etiam aderam, sed
obstupefactus nihil facere poteram–et innumerīs
īctibus Caesarem trānsfīgunt. Ille sōlus parumper
silentiō resistēbat; sed simul ac Brūtum, amīcum suum,
inter inimīcōs cernit, 'Et tū, Brūte? exclāmat et ante
statuam ipsam Pompēī mortuus cadit.
Miseret me illīus tam illūstris imperātōris, sed gaudeō
quod Brūtus rempublicam servāvit. Et tū, quid dē hīs
rēbus putās?
Valē.
a.d. XVII Kal. Apr. dedī.
PĒNSUM.
A. Dēclīnā: rēspublica, idem nōmen, vātēs quīdam.
B. Scrībe omnia nōmina in hāc lēctiōne cum genere et
cāsū genetīvō ambōrum numerōrum.
C. Scrībe Partēs Prīncipālēs omnium in hāc lēctiōne verbōrum.
D. Scrībe hanc epistulam: Brūtus vesperī Īdibus
Mārtiīs lītterās dē coniūrātiōne ad amīcum
scrībit.
E. Respondē:
(i) Cūr Gāius Quīntō grātiās agēbat?
(ii) Cūr Caesar ā Brūtō occīsus est?
(iii) Cūr ā Cassiō occīsus est?
(iv) Quō cōnsiliō hī coniūrāvērunt?
(v) Quō diē vātēs Caesārem admonuit?
(vi) Quō diē Caesar occīsus est?
(vii) Quō cōnsiliō Artemidōrus libellum scrīpserat?
(viii) Quid spectātōrēs faciēbant?
(ix) Cūius Cornēlium miserēbat?
(x) Quālium hominum tē miseret?
(xi) Ā quibus Caesar premēbātur?
(xii) Quā dē rē vātēs Caesarem admonuerat?
F. Verte in vōcem passīvam:
(i) Dōnum, quod nūntius trādidit, accēpī.
(ii) Caesar diadēma rēiēcit.
(iii) Antōnius Caesarem in invidiam addūxit.
(iv) Ego hās lītterās ad tē mittō.
(v) Caesar libellum Artemidōrī nōn lēgit.
TERTIA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Verbum Dēpōnēns.
Profectiō Mārcī.
Mārcus prīmā lūce ē cubīlī surgit neque cibum ante
est quam domō ad lūdum proficīscitur. Sī in itinere
morārī vult animālia persequendī causā, senex servus,
quī eum comitātur, ita loquitur: 'Properā, Mārce, tē
precor, nisi sērō in lūdum vīs ingredī.' Illōs sequitur
verna parvus, quī librōs tabellāsque portat. Sī forte
librī aut stilī oblītus erit, magister īrātus Mārcō ita
loquētur: 'Cūr stilum domī relīquistī? Quō īnstrūmentō
ad scrībendum ūtī vīs? Nōnne verbera meritus es?'
Puer silentiō poenās dabit; at verna etiam, ut opīnor,
post lūdum verbera patiētur, quae plēnē meritus est.
PĒNSUM.
A. Scrībe Partēs Prīncipālēs verbōrum dēpōnentium.
B. Quem cāsum haec verba regunt? careō, ūtor, miseret,
oblīvīscor, invideō, licet, oportet.
C. Respondē:
(i) Unde Mārcus prīmā hōrā cottīdiē proficīscēbātur?
(ii) Quandō ē cubīlī surgēbat?
(iii) Quōmodo differunt inter sē servus et verna?
(iv) Quō cōnsiliō verna Mārcum sequēbātur?
(v) Quō cōnsiliō servus senex eum comitābātur?
(vi) Quō cōnsiliō Mārcus saepe morābātur?
(vii) Cūr magister īrātus est?
(viii) Uter puerōrum verbera meritus erat?
(ix) Uter verbera passus est?
(x) Quō īnstrūmentō ūteris ad scrībendum in tabulā?
(xi) Quibus membrīs ūtimur ad natandum? Quibus ad
saliendum?
(xii) Quis tē ad lūdum comitātur?
(xiii) Sī sērō in lūdum vēneris, quid magister loquētur?
(xiv) Quandō tū ē cubīlī surgis?
(xv) Quandō domō proficīsceris?
D. Dēclīnā tempora praesēns et futūrum: moror, mereor,
patior.
QUĀRTA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Verbum Dēpōnēns.
Reditus Mārcī.
Sextā hōrā, dum Mārcus domum redit, parentēs eum in
hortō exspectābant. Postquam mātrem amplexus est et
patrem salūtāvit, illa eum rogāvit: 'Cūr toga tibi tam
sordida est?' Cuī Mārcus 'Quia in līmō,' inquit, 'dēlāpsus
sum, dum avem persequor'. Tum māter īrāta,
quod puer tam imprūdēns erat, 'Nōn cēnābis igitur,'
inquit, 'statim ad cubiculum abī.' Mārcus autem lacrimāre
incēpit—nam persuādēre lacrimīs mātrī sciēbat—
et 'Īgnōsce mihi', inquit, 'māter mea; nōlī īrāscī; iam
satis poenārum dedī; paene enim ante mortuus sum,
quam servus mē ē fossa extrāxit'. Tum māter fīlium
iterum amplexa alteram togam induendī causā dīmīsit.
Ille mox ad cēnam regreditur rīdēns et pūrā togā
vestītus.
PĒNSUM.
A. Dēclīnā tempus perfectum verbōrum: amplector,
morior.
B. Scrībe Partēs Prīncipālēs: redeō, amplector, dēlābor,
persequor, īrāscor, persuādeō, sciō, īgnōscō, nōlō,
morior, extrahō, induō, regredior, rīdeō.
C. Respondē:
(i) Quōmodo vocantur pater et māter?
(ii) Utrum parentem Mārcus amplectēbātur?
(iii) Utrum parentem salūtāvit?
(iv) Cūr sordida facta erat toga Mārcī?
(v) Quandō toga Mārcī sordida facta est?
(vi) Cūr Semprōnia īrāta est?
(vii) Quōmodo Mārcus mātrī suae persuādēbat?
(viii) Cūr mātrēs fīliīs suīs semper īgnōscunt?
(ix) Oportetne mātrēs fīliīs suīs semper īgnōscere?
(x) Quō cōnsiliō Semprōnia Mārcum dīmīsit?
(xi) Meritusne est Mārcus cēnam?
(xii) Ā quō Mārcus ē fossā extrāctus est?
(xiii) Quālis Mārcus ad cubiculum dīmissus est?
(xiv) Quālis Mārcus ad cēnam regressus est?
D. Coniunge in ūnam sententiam:
(i) Mārcus mātrem amplexus est; Mārcus patrem salūtāvit.
(ii) Mārcus regressus est; Mārcus cēnāvit.
(iii) Puer in līmō dēlāpsus est; Puer sordidam togam habet.
(iv) Mārcus domō profectus est; Mārcus in itinere morābātur.
(v) Discipulī stilōrum oblītī sunt; Discipulī poenās dabunt.
(vi) Casar in senātum ingressus est; Coniūrātī Caesarem occīdērunt.
(vii) Mārcus ā lūdō regressus est; Māter Mārcum amplectitur.
(viii) Mārcus verbera meritus est; Māter Mārcō īgnōvit.
(ix) Avus mortuus est; Puerī puellaeque lacrimant.
(x) Mārcus animālia persecūtus est; Mārcus sērō ad lūdum advēnit.
QUĪNTA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Participia Praesēns et Futūrum.
Hortus.
Diē quōdam prīmō vēre Titus, quī iam pedibus īre
poterat, cum nūtrīce in hortum ingressus flōrēs spectābat.
Ubīque stant arborēs, quae aestāte, dum sōl fulget,
dulcem umbram praebēbunt et autumnō pōma ferent.
Hīc sata sunt sēmina, ex quibus mox flōrēs variīs colōribus,
līlia, violae, rosae, nāscentur; illīc iam flōrent
hyacinthī, crocī, narcissī. Omnēs Titus amābat et
praecipuē hyacinthum; quem ad flōrem currit et carptūrus
eum manū tangit. Subitō autem nōn verba
tantum nūtrīcis, sed verbera etiam meminit; illa enim
flōrēs carpere saepe eum vetuerat. Tum 'Quōmodo',
inquit, 'hic flōs vocātur?' Postquam hoc didicit, iterum
rogāvit: 'Cūr hyacinthus vocātur?' Illa 'Tibi hoc
dīcam', inquit. 'Hyacinthus puer erat pulcherrimus et
tam grandis quam Mārcus. Eum et Phoebus Apollō
et Zephyrus amābant; libentius tamen cum Apolline
puer lūdēbat. Ōlim Zephyrus eōs inter sē discum
iacientēs cōnspexit, et īrātus discum ā deō coniectum
in cor puerī dēvertit. Ille gravī vulnere īctus humī
cecidit; neque ars Phoebī neque lacrimae Zephyrī,
quem iam factī paenitet, ad vītam eum revocāre
possunt. Ē sanguine ēius exortus est flōs semper
nōmen servātūrus.'
PĒNSUM.
A. Scrībe participia praesēns et futūrum āctīvae vōcis
et perfectum passīvae vōcis verbōrum:
spectō, ferō, serō, vocō, carpō, servō, tangō, dīcō, lūdō,
doceō, iaciō, audiō.
B. Scrībe participia praesēns et futūrum et perfectum
verbōrum dēpōnentium: moror, comitor, mereor,
sequor, loquor, ingredior, patior, īrāscor, oblīvīscor,
amplector, morior, exorior.
C. Respondē:
(i) Quid sīgnificat Verbum Dēpōnēns?
(ii) Quō tempore annī Titus flōrēs spectābat?
(iii) Quō tempore annī arborēs umbram praebent?
Quandō pōma ferunt?
(iv) Explicā vocābula: sēmen, cor, sanguis.
(v) Quō colōre sunt flōrēs?
(vi) Quī flōrēs vēre nāscuntur? Quī aestāte?
(vii) Quō cōnsiliō Titus hyacinthum tangit?
(viii) Cūr cōnsilium vertit?
(ix) Comparā Hyacinthum cum Mārcō.
(x) Quī ventus ex occidente flat? Quī ex oriente?
Quī ē merīdiē? Qui ā septentriōnibus?
(xi) Quōcum puer libentius lūdēbat?
(xii) Quis illīs invidēbat?
(xiii) Paenitetne tē, sī malum fēcistī?
(xiv) Cūius reī tum tē paenitet?
(xv) Unde flōs exortus est?
D. Coniunge in ūnam sententiam:
(i) Puer rīdēbat; Puer ad cēnam regressus est.
(ii) Phoebus Apollō et Mārcus discum iaciēbant;
Illī sermōnem inter sē cōnferēbant.
(iii) Zephyrus lacrimābat; Zephyrus corpus Hyacinthī spectāvit.
(iv) Gladiātōrēs moritūrī sunt; Gladiātōrēs cōnsulem salūtant.
(v) Mīles profectūrus est; Mīles uxōrem suam amplectitur.
(vi) Coniūrātī Caesarem occīsūrī erant; Coniūrātī eum undique premēbant.
E. Clausulam temporālem verte in participium:
(i) Horātius, dum in aquam dēsilit, exclāmāvit: Rōmam servāvī.'
(ii) Senex, dum moritur, 'Valēte,' inquit, 'līberī meī!'
(iii) Dum sōl oritur, Gallus cantat.
(iv) Caesar, dum iter facit, lītterās ā senātū accēpit.
(v) Postquam Caesar Rōmam regressus est, Brūtus
Cassiusque eum occīdērunt.
(vi) Postquam geminī prope Tiberim relictī sunt, lupa
eōs invēnit.
(vii) Lupa, dum aquam bibit, vāgītūs puerōrum audit.
(viii) Pāstor, postquam puerōs invēnit, eōs uxōrī suae
dedit.
SEXTA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Mēnsa.
Hōra cēnae adest, et omnēs propter labōrem ēsurientēs
et sitientēs domum redeunt. Nōnne famēs optimum
cibi condīmentum est? Cibō igitur parātō servīsque
circumstantibus, tōta familia in trīclīniō accumbit:
Cornēlius ipse in summa locō, uxor in proximō, deinde
fīliī fīliaeque. Servī cibum ante eōs pōnunt et ex
amphorā vīnum aut aquam in pōcula fundunt; prīmō
ōva aut piscēs edunt, deinde carnem aut ovium aut boum
aut avium, postrēmō pōma. Pānem digitīs frangunt;
dextrā omnēs cibōs ad ōs ferunt; pōcula vīnō plēna ad
labra tollunt. Nōnnunquam Semprōnia Titum culpat,
quod nimis est et rapidius quam oportet. 'Nōlī tanta
frusta sorbēre, sed parvam partem dentibus mordē!'
Tum pater 'Neque edācēs', inquit, 'nōs oportet esse
neque ēbriōsōs, sed sobriōs; satis este et satis bibite,
meī līberī; deinde, famē sitīque dēpulsīs, dēsistite!
mentem sānam ita servābitis in corpore sānō. Hominibus
vērō edendum est vīvendī causā; sīc renovātus
sanguis ex corde per omnia membra fluit; itaque corpora
nōbīs validiōra fīunt et sāniōra.'
PĒNSUM
A. Scrībe Partēs Prīncipālēs: accumbō, fundō, mordeō,
edō, bibō, dēsistō, ēsuriō, sitiō, sorbeō, fluō,
frangō.
B. Respondē:
(i) Quandō tōta familia in trīclīniō accumbit?
(ii) Cūr Semprōnia Titum culpat?
(iii) Quid Titum nōn oportet facere?
(iv) Quālēs nōs nōn oportet esse?
(v) Quandō nōbīs dēsistendum est?
(vi) Quō cōnsiliō hominibus edendum est?
(vii) Quid Titō nōn sorbendum est?
(viii) Quid eī mordendum est?
(ix) Quantum nōbīs edendum et bibendum est?
(x) Cūr omnēs domum redeunt?
(xi) Quō cōnsiliō omnēs domum redeunt?
(xii) Cūr omnēs ēsuriunt et sitiunt?
(xiii) Quālēs nōs oportet esse?
(xiv) Quōmodo corpora nōbīs validiōra fīunt?
(xv) Unde servus vīnum effundit?
C. Dēclīnā: famēs, sitis, dēns, cor, ōs, sanguis, bōs, carō.
D. Tū Mārcus es; dēscrībe cēnam.
ARS GRAMMATICA
PRĪMA PARS: ACCIDENTIA