NŌMINA.

§1. Flexibus nōminum Numerus et Cāsus dēclārantur.

Numerī sunt duo, Singulāris et Plūrālis.

Cāsūs sunt sex, Nōminātīvus, Vocātīvus, Accūsātīvus,

Genetīvus, Datīvus, Ablatīvus.

Genera etiam tria sunt nōminum, Māsculīnum, Fēminīnum,

Neutrum.

§2. Quīnque sunt dēclīnatiōnes nōminum, quās īnfrā

expōnēmus; Genetīvī Cāsūs terminātiōnibus dēcernendae

sunt.

§3. Prīma Dēclīnātiō.

Prīma Dēclīnātiō eōrum est nōminum quōrum Genetīvus

in Singulārī Numerō in -ae exit. E. g.

Sing. Plūr.

N.V. mēns-a mēns-ae

A. mēns-am mēns-ās

G. mēns-ae mēns-ārum

D. mēns-ae mēns-īs

Abl. mēns-ā mēns-īs

Hōrum nōminum Genus est Fēminīnum, nisi quod ea

quae virōs dēsīgnant Māsculīna sunt.

Eōdem modō dēclīnantur haec:

Fēminīna:

amphora camera columba dextra

aqua carta columna domina

āra causa crēta epistula

arista cēna culpa fābula

Fēminīna:

familia līnea poena tabella

fēmina lingua porta tabula

fenestra līttera prōra terra

fera lōrīca prōvincia toga

ferula lupa puella tuba

fīlia mēnsa pūgna tunica

fossa mora rīpa umbra

galea nota rosa vacca

gallīna ōra sagitta vāgīna

harēna paenīnsula scientia via

hasta pāgina sella victima

historia patria sententia victōria

hōra pecūnia serva vigilia

iānua pīctūra silva vīlla

īnsula pila sinistra viola

invidia planta statua vīta

lacrima pluvia stola

Āfrica Germānia Melita (1) Athēnae (2)

Britannia Graecia Rhea Silvia cōpiae

Cornēlia Helvētia Rōma (1) grātiae

Corsica Hibernia Sardinia lītterae

Eurōpa Hispānia Semprōnia

Gallia Ītalia Sicilia

Māsculīna:

agricola nauta verna

incola poēta Mūrēna

(1) Cāsus Locātīvus: Melitae, Rōmae. (2) Cāsus Locātīvus: Athēnīs.

Secunda Dēclīnatiō.

§4. Hāc in Dēclīnātiōne Nōminātīvus Singulāris in

-us aut -er aut -um, Genetīvus in -ī, exit.

Nōmina quae in -us aut -er exeunt Māsculīna sunt.

Sing. Plūr. Sing. Plūr.

N. amīc-us amīc-ī ager agr-ī

V. amīc-e amīc-ī ager agr-ī

A. amīc-um amīc-ōs agr-um agr-ōs

G. amīc-ī amīc-ōrum agr-ī agr-ōrum

D. amīc-ō amīc-īs agr-ō agr-īs

Abl. amīc-ō amīc-īs agr-ō agr-īs

Eōdem modō dēclīnantur:

āgnus fundus servus Iūlius (3)

alveus gallus socius Mārcus

amīcus gladius somnus Notus

animus hortus stilus Ōceanus

annus humus (1) taurus Padus

asinus hyacinthus tribūnus Phoebus

autumnus lēctus triumphus Poenus

avus libellus umerus Quīntus

campus līmus ventus Remus

capillus loculus vīcus Rōmānus

captīvus locus (2) vīlicus Rōmulus

cāseus lūdus Sextus

cervus modus Brūtus Titus

cibus mūlus Circus Zephyrus

clipeus mūrus Cornēlius (3)

clīvus narcissus Etruscus geminī

coniūrātus nāsus Eurus lūdī

crocus numerus Gāius ager

digitus nūntius Gallus aper

discipulus oculus Germānus liber

discus populus Graecus magister

dominus pūgnus Hispānus puer (4)

equus rēgulus Horātius vir (4)

fīlius (3) rēmus Indus Ister

fluvius sagittārius (3) Ītalus līberī (4)

(1) Fēminīnī Generis; Cāsus Locātivus, humī. (2) pl. loca. (3) Voc.

et Gen. sing. -ī. (4) Gen. puerī, virī, līberōrum.

§5. Ea nōmina quae in -um exeunt Generis sunt

Neutrī; hōc modō dēclīnantur:

Sing. Plūr.

N.V.A. bell-um bell-a

G. bell-ī bell-ōrum

D. bell-ō bell-īs

Abl. bell-ō bell-īs

Eōdem modō dēclīnantur:

aedificium caelum dōnum frustum

arātrum collum exemplum gaudium

baculum condīmentum factum gubernāculum

bellum cōnsilium forum horreum

bracchium cubiculum frūmentum iaculum

imperium perīculum silentium vēlum

initium plaustrum spatium verbum

īnstrūmentum pōculum spectāculum vestīmentum

interrogātum pōmum spolium vēxillum

iugum praemium stāgnum vinculum

iussum praetōrium tabernāculum vīnum

labrum prandium tēctum vitium

līlium prōdigium tēlum

mālum proelium templum Brunidisium (1)

membrum rēgnum tergum Capitōlium

negōtium respōnsum theātrum Latium

oppidum rōstrum tormentum Ōstium (1)

ōstium sacrificium trānstrum

ōtium saxum trīclīnium arma

ōvum scūtum vāllum castra

pēnsum sīgnum vehiculum impedīmenta

(1) Loc. sing. in -ī.

Tertia Dēclīnātiō: Nōmina Parisyllabica.

§6. Hāc in Dēclīnatiōne Genetīvus Singularis in -is

exit.

Distinguenda sunt Parisyllabica nōmina ab Imparisyllabicīs:

parisyllabica sunt ea nōmina quae in Genetīvō

parēs atque in Nōminātivō syllabās praebent; haec omnia

Genetīvum Plūrālem in -ium formant, e.g.

Sing. Plūr.

N.V. cīv-is cīv-ēs

A. cīv-em cīv-ēs

G. cīv-is cīv-ium

D. cīv-ī cīv-ibus

Abl. cīv-e cīv-ibus

Eōdem modō dēclīnantur haec Māsculīna et Fēminīna

nōmina:

avis (1) invenis ovis (1) sitis (1,3)

canis (2) senex (2) (g. sen-is) pānis tigris (3)

fīnis pellis (1) vestis (1)

fūnis mēnsis piscis Tiberis (3)

hostis nāvis (1) puppis (1,3)

(1) Fem. (2) Gen. pl. canum, iuvenum, senum. (3) Acc. s. -im, abl. s. -ī.

famēs (1,4) arx (arc-is) (1) nix (niv-is) Alpēs (Alp-ium) (1)

nūbēs (1) dēns (dent-is) nox (noct-is) (1) Occidēns (Occident-is)

vātēs frōns (front-is) (1) pars (part-is) (1)

imber (g. imbr-is) gēns (gent-is) (1) plēbs (plēb-is) (1) Oriēns (Orient-is)

mēns (ment-is) (1) pōns (pont-is)

ars (art-is) (1) mōns (mont-is) urbs (urb-is) (1)

(1) Fēm. (2) Abl. s. famē.

Nōmina Imparisyllabica.

§7. Hōrum nōminum Genetīvus Plūrālis in -um, nōn

in -ium, exit.

Animadverbenda est summā cūrā in hūiusmodī nōminibus

Rādīx, i.e. ea pars nōminis cuī īnflexiōnēs adiungis

eō cōnsiliō ut nōmen dēclīnēs, e.g. leō, rādīx leōn-.

Sing. Plūr.

N.V. leō leōn-es

A. leōn-em leōn-es

G. leōn-is leōn-um

D. leōn-ī leōn-ibus

Abl. leōn-e leōn-ibus

Alia exempla rādīcum:

labōr- Nom. S. labor Gen. Pl. labōr-um

flōr- Nom. S. flōs Gen. Pl. flōr-um

patr- Nom. S. pater Gen. Pl. patr-um

mīlit- Nom. S. mīles Gen. Pl. mīlit-um

greg- Nom. S. grēx (= greg-s) Gen. Pl. greg-um

iūdic- Nom. S. iūdex (= iūdic-s) Gen. Pl. iūdic-um

ōrātiōn- Nom. S. ōrātiō Gen. Pl. ōrātiōn-um

fortitūdin- Nom. S. foritūdō Gen. Pl. fortitūdin-um

aestāt- Nom. S. aestās Gen. Pl. aestāt-um

virtūt- Nom. S. virtūs Gen. Pl. virtūt-um

pāc- Nom. S. pax (= pāc-s)

vōc- Nom. S. vōx (= vōc-s) Gen. Pl. vōc-um

lūc- Nom. S. lūx (= lūc-s)

Māsculīna Nōmina Imparisyllabica.

§8. Māsculīna sunt ea nōmina Tertīae Dēclīnatiōnis

quae in -ō, -or, -ōs, -ter, -es, -ex exeunt, e.g.

centuriō imperātor eques rēmēx (rēmig-is)

leō pāstor mīles

sermō senātor pedes sōl (sōl-is)

Septentriōn-ēs spectātor pēs (ped-is) vigil (vigil-is)

vēnātor sanguis (sanguin-is)

arbor (1) viātor

clāmor victor Apollō (Apollin-is)

color flōs

labor mōs ānas (anat-is) Aquilō

soror (1) hērōs (hērō-is) dux (duc-is) Caesar

uxor (1) sacerdōs grēx (greg-is) Hannibal

arātor (sacerdōt-is) lepus (lepor-is) Mārs (Mārt-is)

auctor prīnceps (prīncip-is) Scīpiō

gladiātor frāter Vercingetorīx

gubernātor māter (1) parēns (parent-is)

iaculātor pater

(1) Fēm. secundum sēnsum.

Fēminīna Nōmina Imparisyllabica.

§9. Fēminīna sunt ea nōmina quae in -dō, -iō, -tās,

-ūs, -x exeunt, e. g.

fortitūdō ōrātiō virtūs carō (carn-is)

multitūdō profectiō sūs (su-is) hiems (hiem-is)

hirundō aestās cornīx laus (laud-is)

coniūrātiō celeritās lūx pecus (pecud-is)

lēctiō facultās nūtrīx seges (seget-is)

legiō pāx

obsidiō salūs vōx Carthāgō (1)

opīniō servitūs (Cartāgin-is)

(1) Loc. sing. Carthāginī.

Neutrālia Nōmina.

§10. (1) Parisyllabica.

Sing. Plūr.

N.V.A. mar-e mar-ia

G. mar-is mar-ium

D. mar-ī mar-ibus

Abl. mar-ī mar-ibus

Eōdem modō dēclīnantur: cubīle, animal, moenia (pl.).

(2) Imparisyllabica.

§11. Neutrālia sunt ea nōmina quae in -en (e. g. nōmen,

nōmin-is), -us (e.g. genus, generis; corpus, corpor-is),

-er (e. g. verber, verber-is) exeunt.

Sing. Plūr.

N.V.A. genus gener-a

G. gener-is gener-um

D. gener-ī gener-ibus

Abl. gener-e gener-ibus

Eōdem modō dēclīnantur:

āgmen opus crūs caput (capit-is)

carmen vulnus rūs (2) cor (cord-is)

flūmen lāc (lāct-is)

sēmen corpus (1) iter (3) diadēma (diadēmat-is)

lītus (1) vēr

genus pecus (1) verber

onus tempus (1) ōs (ōr-is)

(1) Gen. sing. in -oris. (2) Loc. sing. rūrī. (3) Gen. sing. itineris.

Quārta Dēclīnātiō.

§12. Hūiūs dēclīnātiōnis sunt nōmina in -us et -ū

exeuntia quae Genetīvum in -ūs formant, e.g. portus

(māsc.), genū (neut.).

Sing. Plūr.

N.V. port-us port-ūs

A. port-um port-ūs

G. porb-ūs port-uum

D. port-uī port-ibus

Abl. port-ū port-ibus

N.V.A. gen-ū gen-ua

G. gen-ūs gen-uum

D. gen-ū gen-ibus

Abl. gen-ū gen-ibus

Eōdem modō dēclīnantur haec Māsculīna et Neutrālia:

arcus (2) exercitus portus vāgītus

ascēnsus gradus porticus (1) Īdūs (pl.) (1)

cōnspectus īctus quercus (1)

currus impetus reditus cornū

cursus manus (1) saltus genū

dēscēnsus passus senātus

(1) Fēm. (2) D.Abl.pl. arcubus.

Quīnta Dēclīnātiō.

§13. Hanc in Dēclīnatiōnem cadunt plēraque nōmina

quae in -ēs exeunt. Omnia praeter diēs (m.) fēminīna

sunt.

Sing. Plūr.

N.V. di-ēs di-ēs

A. di-em di-ēs

G. di-ēī di-ērum

D. di-ēī di-ēbus

Abl. di-ē di-ēbus

Ita etiam: aciēs, glaciēs, merīdiēs, rēs.

§14. Anōmala Nōmina.

Sing. Plūr. Sing. Plūr.

N.V. bōs bov-es deus dī

(voc. deus)

A. bov-em bov-es de-um de-ōs

G. bov-is bo-um de-ī de-ōrum _vel_ de-um

D. bov-ī bō-bus de-ō dīs

Abl. bov-e bō-bus de-ō dīs

Sing. Plūr. Sing. Sing.

N.V. domus dom-ūs vīs Iuppiter

A. dom-um dom-ōs vim Iov-em

G. dom-ūs dom-ōrum (dēest) Iov-is

D. dom-uī dom-ibus (dēest) Iov-i

Abl. dom-ō dom-ibus vī Iov-e

N.B. Rēspublica, Gen. reīpublicae, &c.

ADIECTĪVA

§15. Adiectīva Prīmae Classis.

Bon-us (m.), bon-a (f.), bon-um (n.).

M. F. N.

Sing. N. bon-us bon-a bon-um

V. bon-e bon-a bon-um

A. bon-um bon-am bon-um

G. bon-ī bon-ae bon-ī

D. bon-ō bon-ae bon-ō

Abl. bon-ō bon-ā bon-ō

Plūr. N. V. bon-ī bon-ae bon-a

A. bon-ōs bon-ās bon-a

G. bon-ōrum bon-ārum bon-ōrum

D. Abl. bon-īs bon-īs bon-īs

Eōdem modō dēclīnantur:

acūtus honestus obscūrus splendidus

adversus īgnāvus obsessus studiōsus

aequus improbus obstupefactus stultus

albus inclūsus parātus superbus

altus indīgnus parvus suus

angustus indūtus perīculōsus tantus

antīquus īnfestus permultus timidus

apertus inīquus plēnus tranquillus

aurātus iniūstus propinquus tuus

barbarus innumerus proprius tūtus

benīgnus īnstitūtus pūrus umbrōsus

bonus īrātus quantus? ūniversus

caeruleus iūstus quadrātus varius

callidus laetus quotus? validus

cārus lātus rapidus vēnāticus

certus lēctus rēgius

clārus lentus rōbustus Anglicus

clausus longus rotundus Cornēliānus

contentus māgnus ruptus Gallicus

dēfessus malus saevus Latīnus

dēnsus medius sānus Mārtius

dīgnus meus (1) secundus Rōmānus

doctus mortuus sēcūrus

ēbriōsus multus senātōrius cēterī

fessus nātus siccus paucī

fēstus nitidus sobrius plērīque

flāvus novus sordidus singulī

hodiernus oblongus

(1) Voc. Māsc. S. mī.

Eōdem modō dēclīnantur participia futūrum āctīvum et

perfectum passīvum.

N.B. Dexter, dextr-a, dextr-um. Ita etiam niger,

noster, pulcher, ruber, sacer, sinister, vester.

Tener, tener-a, tener-um; miser, miser-a,

miser-um.

Anōmala Adiectīva.

M. F. N. M. F. N.

N. ūn-us ūn-a ūn-um ali-us ali-a ali-ud

V. ūn-e ūn-a ūn-um (dēest)

A. ūn-um ūn-am ūn-um ali-um ali-a ali-ud

G. ūn-īus ūn-īus ūn-īus alī-us alī-us alī-us

D. ūn-ī ūn-ī ūn-ī ali-ī ali-ī ali-ī

Abl. ūn-ō ūn-ā ūn-ō ali-ō ali-ā ali-ō

Pl. ali-ī, ali-ae, ali-a, &c.

Eōdem modō dēclīnantur: nūllus, sōlus, tōtus, nōnnūllī,

alter (Gen. alterius), uter (Gen. utrīus).

Adiectīva Secundae Classis.

§16. Parisyllabica.

Sing. Plūr.

M.F. N. M.F. N.

N. V. brev-is brev-e brev-ēs brev-ia

A. brev-em brev-e brev-ēs brev-ia

G. brev-is brev-ium

D. brev-ī brev-ibus

Abl. brev-ī brev-ibus

Ita etiam:

crūdēlis fertilis illūstris tālis

difficilis fidēlis omnis trīstis

docilis fortis quālis? triumphālis

dulcis grandis rudis ūtilis

facilis gravis

Sing. Plūr.

M. F. N. M.F. N.

N.V. ācer ācr-is ācr-e ācr-ēs ācr-ia

A. ācr-em ācr-em ācr-e ācr-ēs ācr-ia

G. ācr-is ācr-ium

D. ācr-ī ācr-ibus

Abl. ācr-ī ācr-ibus

N.B. Celer, celeris, celere.

§17. Imparisyllabica.

Sing. Plūr.

M.F. N. M.F. N.

N.V. audāx audāc-ēs audāc-ia

A. audācem audāx audāc-ēs audāc-ia

G. audāc-is audāc-ium

D. audāc-ī audāc-ibus

Abl. audac-ī audāc-ibus

Eōdem modō dēclīnantur:

dīves (1) (dīvit-) imprūdēns pauper (1) rapāx

edāx (imprūdent-) potēns sagāx

ferōx (ferōc-) ingēns (ingent-) prūdēns vetus (2) (veter-)

(1) G. pl. dīvitum, pauperum. (2) N. pl. vetera, G. pl. veterum.

Comparātīva hōc modō dēclīnantur:

Sing. Plūr.

M.F. N. M.F. N.

N.V. melior melius meliōr-ēs meliōr-a

A. meliōr-em melius meliōr-ēs meliōr-a

G. meliōr-is meliōr-um

D. meliōr-ī meliōr-ibus

Abl. meliōr-e meliōr-ibus

Comparātiō Adiectīvōrum.

§18. Trēs sunt Gradūs Comparātiōnis, Positīvus, Comparātīvus,

Superlātīvus; quī hōc modō formantur.

Posit. Rādīx Comp. Superl.

clārus clār- clār-ior clār-issimus

brevis brev- brev-ior brev-issimus

audāx audāc- audāc-ior audāc-issimus

prūdēns prūdent- prūdent-ior prūdent-issimus

N.B.1. niger nigr- nigr-ior nigerrimus

miser miser- miser-ior miserrimus

Eōdem modō quō _niger_ et _miser_ comparantur alia adiectīva

quae in -er exeunt, e.g. pulcher, ācer, celer.

N.B.2. facilis facil- facil-ior facil-limus

difficilis difficil- difficil-ior difficil-limus

§19. Anōmala Comparātiō.

bonus melior optimus

malus pēior pessimus

māgnus māior māximus

parvus minor minimus

multus plūs (1) plūrimus

multī plūrēs (2) plūrimī

vetus vetustior veterrimus

exterus exterior extrēmus

īnferus īnferior īnfimus _vel_ īmus

superus superior summus

(dēest) prior prīmus

(dēest) propior proximus

(1) Neut. (2) Gen. plūrium, N. et A. Neut. plūra.

ADVERBIA.

§20. Formātiō Adverbiōrum.

(a) Adiectīva prīmae classis -ē plērumque rādīcī

addunt, e.g. amīcē, īgnāvē, lentē, miserē, &c.

Excepta: bene, male.

cito, subitō, rārō.

multum, māgnopere, plērumque.

(b) Adiectīva secundae classis -iter rādīcī addunt,

e.g. ācriter, celeriter, fortiter, sagāciter.

Excepta: audācter, dīligenter, libenter, prūdenter.

facile, difficulter.

Index Adverbiōrum.

§21. Adverbia modi.

Quōmodo? forte, fortasse, ita, quam? sēparātim,

sīc; accedunt etiam omnia quae in -ē et -ter exeunt.

Quantum? haud, immō, multum, magis, māximē,

nē...quidem, nōn, plūs, minimē, satis, nimis, ferē,

paene, praecipuē, longē, procul, plērumque, tantum, vīx.

Adverbia temporis.

Quandō? adhūc, aliquandō, anteā, cottīdiē, crās,

deinde, dēnique, extemplō, herī, hodiē, iam, interdum,

intereā, māne, modo, mox, noctū, nōndum, nōnnunquam,

nunquam, nunc, nūper, ōlim, posteā, posthāc, postrēmō,

prīmō, prīmum, semper, statim, tandem, unquam,

vesperī.

Quamdiū? diū, parumper.

Quotiēns? iterum, saepe, semel, bis, ter, &c.

Adverbia locī.

Ubi? circā, hīc, ibi, illīc, īnfrā, ubīque; domī,

humī, rūrī, Brundisiī, Rōmae, &c.

Quō? hūc, illūc; domum, Rōmam, &c.

Unde? hīnc, illīnc, undique; domō, rūre, Rōmā, &c.

Comparātiō Adverbiōrum.

§22. Grad. pos. Grad. comp. Grad. superl.

clār-ē clār-ius clār-issimē

brev-iter brev-ius brev-issimē

audāc-ter audāc-ius audāc-issimē

prūden(t-)ter prūdent-ius prūdent-issimē

miser-ē miser-ius miser-rimē

facil-e facil-ius facil-limē

-----------------------------------------

bene melius optimē

male pēius pessimē

māgnopere magis māximē

multum plūs plūrimum

paullum minus minimē

diū diūtius diūtissimē

(dēest) prius prīmum

(dēest) propius proximē

NUMERĀLIA.

§23. Cardinālia Ordinālia Adverbia

(Quot?) (Quotus?) (Quotiēns?)

I ūnus prīmus semel

II duo secundus _vel_ alter bis

III trēs tertius ter

IV quattuor quārtus quater

V quīnque quīntus quīnquiēns

VI sex sextus sexiēns

VII septem septimus septiēns

VIII octō octāvus octiēns

IX novem nōnus noviēns

X decem decimus deciēns

XI ūndecim ūndecimus ūndeciēns

XII duodecim duodecimus duodeciēns

XIII tredecim tertius decimus terdeciēns

XIV quattuordecim quārtus decimus quaterdeciēns

XV quīndecim quīntus decimus quīndeciēns

XVI sēdecim sextus decimus sēdeciēns

Cardinālia Ordinālia Adverbia

(Quot?) (Quotus?) (Quotiens?)

XVII septendecim septimus decimus septiēns deciēns

XVIII duodēvīgintī duodēvīcēnsimus duodēvīciēns

XIX ūndēvīgintī ūndēvīcēnsimus ūndēvīciēns

XX vīgintī vīcēnsimus vīciēns

XXI ūnus et vīgintī ūnus et vīcēnsimus semel et vīciēns

XXX trīgintā trīcēnsimus trīciēns

XL quadrāgintā quadrāgēnsimus quadrāgiēns

L quīnquāgintā quīnquāgēnsimus quīnquāgiēns

LX sexāgintā sexāgēnsimus sexāgiēns

LXX septuāgintā septuāgēnsimus septuāgiēns

LXXX octōgintā octōgēnsimus octōgiēns

XC nōnāgintā nōnāgēnsimus nōnāgiēns

C centum centēnsimus centiēns

Dēclīnātiō Numerālium.

§24. Dēclīnantur ūnus (v. §15), duo, trēs.

Alia ā quattuor usque ad centum Cardinālia indēclīnābilia sunt.

Duo (ambō) et trēs hōc modō dēclīnantur:

M. F. N. M.F. N.

N.V. duo duae duo trēs tria

A. duōs duās duo trēs tria

G. duōrum duārum duōrum trium

D.Abl. duōbus duābus duōbus tribus

Ordinālia eōdem modō dēclīnantur quō _bonus, bona, bonum_.

PRŌNŌMINA.

§25. (a) Persōnālia.

Sing. Plūr. Sing. Plūr.

N. ego nōs tū vōs

A. mē nōs tē vōs

G. meī nostrum, nostrī tuī vestrum, vestrī

D. mihi nōbīs tibi vōbīs

Abl. mē nōbīs tē vōbīs

(b) Reflexīva.

Sing. et Plūr.

A. sē _vel_ sēsē

G. suī

D. sibi

Abl. sē _vel_ sēsē

(c) Dēmōnstrātīva.

Sing. M. F. N. Plūr. M. F. N.

N. hic haec hoc hī hae haec

A. hunc hanc hoc hōs hās haec

G. hūius hōrum hārum hōrum

D. huīc hīs

Abl. hōc hāc hōc hīs

N. is ea id eī, iī eae ea

A. eum eam id eōs eās ea

G. ēius eōrum eārum eōrum

D. eī eīs _vel_ iīs

Abl. eō eā eō eīs _vel_ iīs

N. ille illa illud illī illae illa

A. illum illam illud illōs illās illa

G. illīus illōrum illārum illōrum

D. illī illīs

Abl. illō illā illō illīs

Eōdem modō qua ille dēclīnatur iste et ipse, nisi

quod ipse Neutrum N. et A. ips-um praebet.

Īdem, quod vocābulum ex is et -dem compositum

est, hōc modō dēclīnātur:

Sing. M. F. N. Plūr. M. F. N.

N. īdem eadem idem īdem eaedem eadem

A. eundem eandem idem eōsdem eāsdem eadem

G. ēiusdem eōrundem eārundem eōrundem

D. eīdem īsdem _vel_ eīsdem

Abl. eōdem eādem eōdem īsdem _vel_ eīsdem

(d) Relātīvum.

Sing. M. F. N. Plūr. M. F. N.

N. quī quae quod quī quae quae

A. quem quam quod quōs quās quae

G. cūius quōrum quārum quōrum

D. cuī quibus

Abl. quō quā quō quibus

Ita dēclīnantur Prōnōmina quis? quid?-aliquis aliqua

aliquid-quis qua quid-quisque quaeque quidque-quīdam

quaedam quiddam; etiam Adiectīva quī? quae? quod?-

quisque quaeque quodque-quīdam quaedam quoddam.

N.B. Acc. S. quendam quandam quiddam.

Gen. Pl. quōrundam quārundam quōrundam.

PRAEPOSITIŌNĒS.

§26. Ā, ab, cum, dē,

Prō, sine, ex, ē,

Cāsum regunt Ablātīvum.

Ad, ante, apud, circum,

Contrā, extrā, infrā, inter,

Intrā, per, post, praeter,

Prope, propter, suprā, ultrā,

Cāsum regunt Accūsātīvum.

Haec tria, in, sub, super,

Secundum sēnsum Ablātīvum

Regunt aut Accūsātīvum.

CONIŪNCTIŌNĒS.

§27. (1) Hae coniūnctiōnēs aliam aliī sententiās coniungunt:

At, aut (aut ... aut), autem (1), enim (1), et (et

... et), etiam, igitur (1), itaque, nam, neque (neque

... neque), -que (1), sed, tamen, vel (vel ... vel).

(1) Nōn potest prīmum in sententiā stāre; _tamen_ etiam plērumque

post prīmum vocābulum stat.

(2) Hae coniūnctiōnēs clausulam sententiae coniungunt:

Antequam, cum, dum, nisi, postquam, quam,

quia, quod, sī, simul āc _vel_ atque, ut.

(3) Hae coniūnctiōnēs Interrogātīvam sententiam indicant:

-ne, num, utrum...an, -ne...an, annōn.

INTERIECTIŌNĒS.

§28. Haec vocābula sunt quae extrā sententiam stant,

e.g. ecce, heus, iō, ō.

VERBA.

§29. Inflexiōnēs verbōrum Persōnam, Numerum,

Tempus, Modum, Vōcem dēclārant.

Trēs sunt Persōnae, Prīma, Secunda, Tertia: e.g.

amāba-m, amābā-s, amāba-t.

Duo sunt Numerī, Singulāris et Plūrālis: e.g.

amāba-m, amābā-mus.

Sex sunt Tempora, Praesēns, Praeteritum Imperfectum,

Futūrum, Perfectum, Praeteritum Perfectum,

Futūrum Perfectum: e.g. ama-t, amā-bat, amā-bit,

amā-vit, amā-verat, amā-verit.

Quattuor sunt Modī, Indicātīvus, Imperātīvus,

Īnfīnītīvus, Coniūnctīvus: e.g. am-ās, am-ā, am-āre

am-ēs.

Duae sunt Vōcēs, Āctīva et Passīva: e.g. am-at,

am-atur.

Dēpōnentia sunt ea verba quae formam Passīvam

sed sēnsum Āctīvum habent.

Coniugātiō Verbōrum.

§30. Quattuor sunt Coniugātiōnes verbōrum; distinguuntur

autem secundum rādīcem hōc modō:

_Prīma Coniugātiō_: Rādīx amā-

_Secunda Coniugātiō_: Rādīx monē-

_Tertia Coniugātiō_: Rādīx rege-

_Quārta Coniugātiō_: Rādīx audī-

Vōx Āctiva: Modus Indicātivus.

-------------------------------------------------------------------------------

| 1. Rādīx amā- | 2. Rādīx monē- | 3. Rādīx rege- | 4. Rādīx audī-

-------------------------------------------------------------------------------

Praesēns | | | |

S.1 | amō | mone-ō | regō | audi-ō

2 | amā-s | monē-s | regi-s | audī-s

3 | ama-t | mone-t | regi-t | audi-t

Pl.1 | amā-mus | monē-mus | regi-mus | audī-mus

2 | amā-tis | monē-tis | regi-tis | audī-tis

3 | ama-nt | mone-nt | reg-unt | audi-unt

-------------------------------------------------------------------------------

Praeteritum | | | |

Imperfectum | | | |

S.1 | amā-bam | monē-bam | regē-bam | audiē-bam

2 | amā-bās | monē-bās | regē-bās | audiē-bās

3 | amā-bat | monē-bat | regē-bat | audiē-bat

Pl.1 | amā-bāmus | monē-bāmus | regē-bāmus | audiē-bāmus

2 | amā-bātis | monē-bātis | regē-bātis | audiē-bātis

3 | amā-bant | monē-bant | regē-bant | audiē-bant

-------------------------------------------------------------------------------

Futūrum | | | |

S.1 | amā-bō | monē-bō | reg-am | audi-am

2 | amā-bis | monē-bis | reg-ēs | audi-ēs

3 | amā-bit | monē-bit | reg-et | audi-et

Pl.1 | amā-bimus | monē-bimus | reg-ēmus | audi-ēmus

2 | amā-bitis | monē-bitis | reg-ētis | audi-ētis

3 | amā-bunt | monē-bunt | reg-ent | audi-ent

-------------------------------------------------------------------------------

Vōx Āctiva: Modus Indicātivus.

------------------------------------------------------------------------------

Perfectum | | | |

S.1 | amāv-ī * | monu-ī * | rēx-ī * | audīv-ī *

2 | amāv-isti | monu-istī | rēx-istī | audīv-istī

3 | amāv-it | monu-it | rēx-it | audīv-it

Pl.1 | amāv-imus | monu-imus | rēx-imus | audīv-mus

2 | amāv-itis | monu-istis | rēx-istis | audīv-istis

3 | amāv-ērunt | monu-ērunt | rēx-ērunt | audīv-ērunt

------------------------------------------------------------------------------

Praeteritum | | | |

Perfectum | | | |

S.1 | amāv-eram | monu-eram | rēx-eram | audīv-eram

2 | amāv-erās | monu-erās | rēx-erās | audīv-erās

3 | amāv-erat | monu-erat | rēx-erat | audīv-erat

Pl.1 | amāv-erāmus | monu-erāmus | rēx-erāmus | audīv-erāmus

2 | amāv-erātis | monu-erātis | rēx-erātis | audīv-erātis

3 | amāv-erant | monu-erant | rēx-erant | audīv-erant

------------------------------------------------------------------------------

Futūrum | | | |

Perfectum | | | |

S.1 | amāv-erō | monu-erō | rēx-erō | audīv-erō

2 | amāv-eris | monu-eris | rēx-eris | audīv-eris

3 | amāv-erit | monu-erit | rēx-erit | audīv-erit

Pl.1 | amāv-erimus | monu-erimus | rēx-erimus | audīv-erimus

2 | amāv-eritis | monu-eritis | rēx-eritis | audīv-eritis

3 | amāv-erint | monu-erint | rēx-erint | audīv-erint

------------------------------------------------------------------------------

*Rādīcēs Perfectī Temporis: amāv-, monu-, rēx (=reg-s), audīv-

Imperātīvus Modus.

-----------------------------------------------------------------------------

S.2 | amā | monē | rege | audī

3 | amā-tō | monē-tō | regi-tō | audī-tō

Pl.2 | amā-te | monē-te | regi-te | audī-te

3 | ama-ntō | mone-ntō | reguntō | audiuntō

-----------------------------------------------------------------------------

Participia | | | |

Praes. | amā-ns | monē-ns | reg-ēns | audiē-ns

Pers. | (dēest) | (dēest) | (dēest) | (dēest)

Fut. | amātūrus | monit-ūrus | rēct-ūrus | audīt-ūrus

-----------------------------------------------------------------------------

Īnfīnītīvus | | | |

Praes. | amā-re | monē-re | rege-re | audī-re

Pers. | amāv-isse * | monu-isse * | rēx-isse * | audīv-isse *

Fut. | amātūrus esse | monitūrus esse | rēctūrus esse | audītūrus esse

-----------------------------------------------------------------------------

Gerundium | amandum | monendum | regendum | audiendum

Supīnum | amātum | monitum | rēctum | audītum

-----------------------------------------------------------------------------

*Rādīcēs Perfectī Temporis: amāv-, monu-, rēx (=reg-s), audīv-

§31. Vōx Passīva: Modus Indicātivus.

-------------------------------------------------------------------------------

| 1a. Coni. | 2a. Coni. | 3a. Coni. | 4a. Coni.

-------------------------------------------------------------------------------

Praesēns | | | |

S.1 | am-or | mone-or | reg-or | audi-or

2 | amā-ris | monē-ris | rege-ris | audī-ris

3 | amā-tur | monē-tur | regi-tur | audī-tur

Pl.1 | amā-mur | monē-mur | regi-mur | audī-mur

2 | amā-minī | monē-minī | regi-minī | audī-minī

3 | ama-ntur | mone-ntur | reguntur | audiuntur

-------------------------------------------------------------------------------

Praeteritum | | | |

Imperfectum | | | |

S.1 | amā-bar | monē-bar | regē-bar | audiē-bar

2 | amā-bāris | monē-bāris | regē-bāris | audiē-bāris

3 | amā-bātur | monē-bātur | regē-bātur | audiē-bātur

Pl.1 | amā-bāmur | monē-bāmur | regē-bāmur | audiē-bāmur

2 | amā-bāminī | monē-bāminī | regē-bāminī | audiē-bāminī

3 | amā-bantur | monē-bantur | regē-bantur | audiē-bantur

-------------------------------------------------------------------------------

Futūrum | | | |

S.1 | amā-bōr | monē-bōr | regar | audiar

2 | amā-beris | monē-beris | regē-ris | audiē-ris

3 | amā-bitur | monē-bitur | regē-tur | audiē-tur

Pl.1 | amā-bimur | monē-bimur | regē-mur | audiē-mur

2 | amā-biminī | monē-biminī | regē-minī | audiē-minī

3 | amā-buntur | monē-buntur | rege-ntur | audie-ntur

-------------------------------------------------------------------------------

Vōx Āctiva: Modus Indicātivus.

------------------------------------------------------------------------------

Perfectum | | | |

S.1 | amātus sum | monitus sum | rēctus sum | audītus sum

2 | amātus es | monitus es | rēctus es | audītus es

3 | amātus est | monitus est | rēctus est | audītus est

Pl.1 | amātī sumus | monitī sumus | rēctī sumus | audītī sumus

2 | amātī estis | monitī estis | rēctī estis | audītī estis

3 | amātī sunt | monitī sunt | rēctī sunt | audītī sunt

------------------------------------------------------------------------------

Praeteritum | | | |

Perfectum | | | |

S.1 | amātus eram | monitus eram | rēctus eram | audītus eram

2 | amātus erās | monitus erās | rēctus erās | audītus erās

3 | amātus erat | monitus erat | rēctus erat | audītus erat

Pl.1 | amātī erāmus | monitī erāmus | rēctī erāmus | audītī erāmus

2 | amātī erātis | monitī erātis | rēctī erātis | audītī erātis

3 | amātī erant | monitī erant | rēctī erant | audītī erant

------------------------------------------------------------------------------

Futūrum | | | |

Perfectum | | | |

S.1 | amātus erō | monitus erō | rēctus erō | audītus erō

2 | amātus eris | monitus eris | rēctus eris | audītus eris

3 | amātus erit | monitus erit | rēctus erit | audītus erit

Pl.1 | amātī erimus | monitī erimus | rēctī erimus | audītī erimus

2 | amātī eritis | monitī eritis | rēctī eritis | audītī eritis

3 | amātī erunt | monitī erunt | rēctī erunt | audītī erunt

------------------------------------------------------------------------------

Imperātīvus Modus.

-----------------------------------------------------------------------------

S.2 | amā-re | monē-re | rege-re | audī-re

3 | amā-tor | monē-tor | regi-tor | audī-tor

Pl.2 | amā-minī | monē-minī | regi-minī | audī-minī

3 | ama-ntor | mone-ntor | reguntor | audiuntor

-----------------------------------------------------------------------------

Participia | | | |

Praes. | (dēest) | (dēest) | (dēest) | (dēest)

Pers. | amā-tus | moni-tus | rēc-tus | audī-tus

Fut. | (dēest) | (dēest) | (dēest) | (dēest)

-----------------------------------------------------------------------------

Īnfinitivus | | | |

Praes. | amā-rī | monē-rī | regī | audī-rī

Pers. | amātus esse | monitus esse | rēctus esse | audītus esse

Fut. | amātum īrī | monitum īrī | rēctum īrī | audītum īrī

-----------------------------------------------------------------------------

Verba Dēpōnentia.

Eōdem modō quō Vōx Passīva dēclīnantur verba Dēpōnentia. Āctīva etiam

Participia habent.

Index Verbōrum.

§32. (1) Verba Prīmae Coniugātiōnis quae eōdem

modō quō amō coniugantur:

aedificō cūrō interrogō pulsō

aegrōtō dēdicō intrō putō

ambulō dēspērō inundō recitō

amō dēvolō iterō rēgnō

annūntiō errō labōrō rēmigō

appropinquō excitō lacrimō renovō

arō exclāmō laudō revocō

cantō explicō mōnstrō rogō

cēnō explōrō nārrō sacrificō

cessō expūgnō natō salūtō

clāmitō exspectō necō servō

clāmō fīrmō numerō sīgnō

cōgitō flō nūntiō spectō

comparō fugō onerō spērō

coniūrō fūmō oppūgnō superō

cōnservō gubernō ornō vītō

convocō habitō parō vocō

corōnō īgnōrō portō volitō

culpō imperō properō vorō

cumulō indicō pūgnō vulnerō.

(2) Verba Secundae Coniugātiōnis quae eōdem modō

quō moneō coniugantur:

admoneō flōreō (1) lateō (1) praebeō

careō (1) habeō pāreō sileō (1)

doleō adhibeō appāreō timeō (1)

exerceō iaceō (1)

(1) Dēest Supīnum.

(3) Verba Tertiae Coniugātōnis: vidē §35.

(4) Verba Quārtae Coniugātiōnis quae eōdem modō quō

audiō coniugantur:

cūstōdiō nūtriō serviō feriō (2)

dormiō sciō vestiō sitiō (2)

mūniō nesciō ēsuriō (2)

(2) Dēsunt et Perfectum et Supīnum.

Anōmala Verba.

§33. (1) Capio, capere, cēpī, captum.

Vōx Āctīva. | Vōx Passīva.

---------------------------------------------------------

| Indic. | Imper. | Indic. | Imper.

---------------------------------------------------------

Praesēns:

S. 1 | capiō | | capior |

2 | capis | cape | caperis | capere

3 | capit | capitō | capitur | capitor

Pl. 1 | capimus | | capimur |

2 | capitis | capite | capiminī | capiminī

3 | capiunt | capiuntō | capiuntur | capiuntor

---------------------------------------------------------

Praet. | capiēbam | | capiēbar |

Imp. | &c. | | &c. |

--------------------------------------------------------

Fut. | capiam,&c.| | capiar,&c.|

--------------------------------------------------------

Īnfīnīt. | capere | capī

--------------------------------------------------------

Gerund. | capiendum

Ita etiam coniugantur cupiō, faciō, fodiō, fugiō, iaciō,

rapiō, -spiciō, et hōrum composita.

Eōdem modō quō capior coniugantur gradior, morior,

patior.

(2) Sum, esse, fuī.

-------------------------------------------------------------------------

| Praes. | Praet.Imp.| Fut. | Perf. |Praet.Perf.| Fut.Perf.

-------------------------------------------------------------------------

Indic. | | | | | |

S.1 | sum | eram | erō | fuī | fueram | fuerō

2 | es | erās | eris | fuistī | fuerās | fueris

3 | est | erat | erit | fuit | fuerat | fuerit

Pl.1 | sumus | erāmus | erimus | fuimus | fuerāmus | fuerimus

2 | estis | erātis | eritis | fuistis | fuerātis | fueritis

3 | sunt | erant | erunt | fuērunt | fuerant | fuerint

-------------------------------------------------------------------------

Imper. | | | | | |

S.2 | es | | | | |

3 | estō | | | | |

Pl.2 | este | | | | |

3 | suntō | | | | |

-------------------------------------------------------------------------

Particip.| (dēest)| | futūrus | (dēest) | |

-------------------------------------------------------------------------

Īnfīnīt. | esse | | fore | |

| | | _vel_ | fuisse |

| | | futūrus | |

| | | esse | |

-------------------------------------------------------------------------

(3) Possum, posse, potuī.

Praes. possum, potes, potest, possumus, potestis,

possunt.

Praet. Imp. poteram, etc.

Fut. poterō, etc.

(4) Ferō, ferre, tulī, lātum.

Praesēns hōc modō coniugātur:

------------------------------------------------

| Āctīva Vōx. | Passīva Vōx.

| Indic. | Imperāt.| Indic. | Imperāt.

------------------------------------------------

S. 1 | ferō | | feror |

2 | fers | fer | ferris | ferre

3 | fert | fertō | fertur | fertor

Pl. 1 | ferimus | | ferimur |

2 | fertis | ferte | feriminī | feriminī

3 | ferunt | feruntō | feruntur | feruntor

-----------------------------------------------

(5) Eō, īre, īvī, itum.

Praes. eo, īs, it, īmus, ītis, eunt.

Praet. ībam, etc.

Fut. ībō, etc.

Imperāt. ī, ītō, īte, euntō.

Particip. iēns (euntis), itūrus.

Īnfīnīt. īre, ī(vi)sse, itūrus esse.

Gerund. eundum.

(6) Meminī, nōvī, ōdī.

Haec verba formam perfectī temporis habent, praesentis sēnsum.

N.B. In verbis 'nōvī' et 'ōdī' dēest imperātīvus

modus; sed 'meminī' praebet imperātīvum: mementō,

mementōte.

(7) Volō, velle, voluī. Nōlō, nōlle, nōluī. Mālō, mālle, māluī. Praesēns hōc

modō conjugātur:

-------------------------------------------------------------------

| Indic. | Imperāt.

-------------------------------------------------------------------

S.1 | volō | nōlō | mālō | (dēest) | | (dēest)

2 | vīs | nōnvīs | māvīs | | nōlī |

3 | vult | nōnvult | māvult | | nōlītō |

Pl.1 | volumus | nōlumus | mālumus | | |

2 | vultis | nōnvultis | māvultis | | nōlīte |

3 | volunt | nōlunt | mālunt | | nōluntō |

-------------------------------------------------------------------

(8) Fīō, fierī, factus sum.

Praes. fīo, fīs, fit; fīunt.

Praet.Imp. fīēbam, &c.

Fut. fīam, fīēs, &c.

(9) Edō, -ere, ēdī, ēsum.

Praes. edō, es, est, edimus, estis, edunt.

Imperāt. ede, este.

Īnfīn. esse.

Partēs Prīncipālēs.

§34. Partēs verbī prīncipālēs quae vocantur hae sunt

quattuor: Praesēns et Perfectum Indicātīvī Modī,

Praesēns Īnfīnītivī Modī, Supīnum.

Ex hīs formantur aliae verbī partēs omnēs, e.g.

_Praesēns_ Iaciō, iacior:

_Praeteritum Imperfectum_ iaciēbam, iaciēbar. _Futūrum_ iaciam, iaciar.

_Participium Praesēns_ iaciēns, _Gerundium_ iaciendum.

_Īnfīnītīvus_ Iacere:

_Imperātīvus Modus_ iace, iacite, &c.; iacere, iacitor, &c.

_Perfectum_ Iēcī:

_Praeteritum Perfectum Āctīvum_ iēceram.

_Futūrum Perfectum Āctivum_ iēcerō.

_Īnfīnītīvus Āctīvus Perfectī Temporis_ iēcisse.

_Supīnum_ Iactum:

_Participium Perfectum Passīvum_ iactus.

_Participium Futūrum Āctīvum_ iactūrus.

_Perfecta tempora Passīva Vōcis_ iactus sum, iactus eram, iactus erō.

TABULA PARTIUM PRĪNCIPĀLIUM

§35. (1) Verba Prīmae Coniugātiōnis.

dō dare dedī datum

secō secāre secuī sectum

stō stāre stetī statum

circumstō -stāre -stitī (dēest)

(2) Verba Secundae Coniugātiōnis.

caveō -ēre cāvī cautum

doceō -ēre docuī doctum

fulgeō -ēre fulsī (dēest)

iubeō -ēre iussī iussum

maneō -ēre mānsī mānsum

mordeō -ēre momordī morsum

moveō -ēre mōvī mōtum

removeō

pendeō -ēre pependī pēnsum

compleō -ēre -plēvī -plētum

impleō

prandeō -ēre prandī prānsum

rīdeō -ēre rīsī rīsum

sedeō -ēre sēdī sessum

obsideō -ēre -sēdī -sessum

sorbeō -ēre sorbuī (dēest)

respondeō -ēre -spondī -spōnsum

persuādeō -ēre -suāsī -suāsum

teneō -ēre tenuī -tentum

sustineō -ēre -tinuī -tentum

extergeō -ēre -tersī -tersum

videō -ēre vīdī vīsum

invideō

(3) Verba Tertiae Coniugātōnis.

carpō -ere carpsī carptum

cingō -ere cīnxī cīnctum

dīcō (1) -ere dīxī dīctum

(1) 2 sing. imperat. dīc.

dūcō (1) -ere dūxī dūctum

(1) 2 sing. imperat. dūc.

addūcō

prōdūcō

gero -ere gessī gestum

coniungō -ere -iūnxī -iūnctum

intellegō -ere -lēxī -lēctum

pingō -ere pīnxī pīctum

regō -ere rēxī rēctum

corrigō -ere -rēxī -rēctum

ērigō

pergō

surgō

scrībō -ere scrīpsī scrīptum

dēscrībō

stringō -ere strīnxī strīctum

struō -ere struxī structum

exstruō

īnstruō

sūmō -ere sūmpsī sūmptum

trahō -ere trāxī trāctum

extrahō

vehō -ere vēxī vēctum

vīvō -ere vīxī vīctum

prōcēdō -ere -cessī -cessum

claudō -ere clausī clausum

dīvidō -ere dīvīsī dīvīsum

trānsfigō -ere -fīxi -fīxum

fluō -ere fluxī fluxum

lūdō -ere lūsī lūsum

mittō -ere mīsī missum

dēmittō

dīmittō

praemittō

praetermittō

plaudō -ere plausī plausum

premō -ere pressī pressum

trūdō -ere trūsī trūsum

invādō -ere -vāsī -vāsum

cadō -ere cecidī cāsum

accidō -ere -cidī (dēest)

caedō -ere cecīdi caesum

occīdō -ere -cīdī -cīsum

canō -ere cecinī cantum

currō -ere cucurrī cursum

incurrō -ere -currī -cursum

occurrō

discō -ere didicī (dēest)

ēdiscō -ere -didicī (dēest)

parcō -ere pepercī parsum

dēpellō -ere -pulī -pulsum

expellō

prōpellō

repellō -ere -ppulī -pulsum

tangō -ere tetigī tāctum

tendō -ere tetendī tentum / tēnsum

ostendō -ere -tendī -tentum / -tēnsum

capiō -ere cēpī captum

accipiō -ere -cēpī -ceptum

incipiō

intercipiō

cupiō -ere cupīvī cupītum

faciō -ere fēcī factum

interficiō -ere -fēcī -fectum

fodiō -ere fōdī fossum

fugiō -ere fūgī fugitum

aufugiō

effugiō

iacio -ere iēcī iactum

cōniciō -ere coniēcī coniectum

dēiciō

rēiciō

cōnspiciō -ere -spexī -spectum

edō -ere ēdī ēsum

dēfendō -ere -fendī -fēnsum

fundō -ere fūdī fūsum

ascendō -ere -scendī -scēnsum

dēscendō

cōnsīdō -ere -sēdī -sessum

vertō -ere vertī versum

āvertō

dēvertō

agō -ere ēgī āctum

redigō

bibō -ere bibī (dēest)

cernō -ere crēvī crētum

crēscō -ere crēvī crētum

frangō -ere frēgī frāctum

īcō -ere īcī īctum

legō -ere lēgī lēctum

relinquō -ere -līquī -lictum

(dēest) (dēest) nōvī nōtum

cōgnōscō -ere -nōvī -nitum

ignōscō -ere -nōvī -nōtum

pāscō -ere pāvī pāstum

serō -ere sēvī satum

vincō -ere vīcī victum

vīsō -ere vīsī visum

colō -ere coluī cultum

incolō -ere -coluī (dēest)

accumbō -ere -cubuī -cubitum

flāvēscō -ere (dēest) (dēest)

metō -ere messuī messum

pōnō -ere posuī positum

dispōnō

expōnō

repōnō

disserō -ere -seruī -sertum

volō velle voluī (dēest)

mālō mālle māluī (dēest)

nōlō nōlle nōluī (dēest)

petō -ere petīvī petītum

induō -ere -duī -dūtum

metuō -ere metuī metūtum

pluit -ere pluit (dēest)

cōnstituō -ere -stituī -stitūtum

distribuō -ere -tribuī -tribūtum

dēvolvō -ere -volvī -volūtum

addō -ere -didī -ditum

condō

dēdō

crēdō

trādō

reddō

vendō

dēsistō -ere -stitī -stitum

resistō

ferō ferre tulī lātum

afferō -ferre attulī allātum

auferō -ferre abstulī ablātum

cōnferō -ferre contulī collātum

differo -ferre distulī dilātum

offerrō -ferre obtulī oblātum

referō -ferre rettulī relātum

tollō -ere sustulī sublātum

(4) Verba Quārtae Coniugātiōnis.

aperiō -īre -peruī -pertum

saliō -īre saluī saltum

dēsiliō -īre -siluī (dēest)

veniō -īre vēnī ventum

adveniō

conveniō

inveniō

perveniō

vinciō -īre vinxī vinctum

(5) Verba Dēpōnentia.

comitor -ārī comitātus sum

moror -ārī morātus sum

opīnor -ārī opīnātus sum

precor -ārī precātus sum

spatior -ārī spatiātus sum

mereor -ērī meritus sum

amplector -ī amplexus sum

dēlābor -ī -lāpsus sum

ingredior -ī gressus sum

regredior

loquor -ī locūtus sum

patior -ī passus sum

sequor -ī secūtus sum

persequor

ūtor -ī ūsus sum

īrāscor -ī īrātus sum

nāscor -ī nātus sum

oblīvīscor -ī -lītus sum

proficīscor -ī -fectus sum

exorior -īrī -ortus sum

Sēmi-dēpōnēns.

gaudeō -ēre gāvīsus sum

SECUNDA PARS: SYNTAXIS

Concordiae.

§36. (1) Adiectīvum cum Substantīvō concordat Genere,

Numerō, Cāsū: e. g.

Bona Fortūna; bonās fēminās.

(2) Nōmen, quod cum alterō in appositiōne stat,

Cāsū concordat cum illō: e. g.

Deinde Athēnās, _caput_ Graeciae, vīdimus.

(3) Verbum Fīnītum cum Subiectō concordat Numerō

et Persōnā: e. g.

Tempora mūt_antur_, nōs et mūt_āmur_ in illīs.

(4) Prōnōmen Relātīvum cum Antecēdente concordat

Genere et Numerō, sed nōn Cāsū: e.g.

Alexander _urbem_ condidit _quae_ Alexandria vocātur.

Cāsus Nōminātīvus.

§37. (1) Nōminātīvus Cāsus Subiectī proprius est:

e.g.

Flant ventī, tumet Ōceanus.

(2) Nōminātīvus Cāsus in praedicātiōne stat cum

verbīs 'esse', 'fierī' et Passīvīs nōnnūllīs: e.g.

Nēmō fit cāsū _bonus_.

Is quī imperat _imperātor_ vocātur.

Locus castrīs _idōneus_ vidēbātur.

Cāsus Accūsātīvus.

§38. (1) Accūsātīvus Cāsus Obiectum trānsitīvī verbī

indicat: e.g.

Līberī _parentēs suōs_ dīligunt.

(2) Stat etiam in praedicātiōne cum verbīs trānsitīvīs:

e.g.

Praebē tē in malīs _hominem_.

Urbem quam condidit Rōmulus _Rōmam_ vocāvit.

(3) Quaedam verba duo Obiecta admittunt: e.g.

Amīcus _mē pecūniam_ rogāvit.

Fortūna _victōs_ quoque _artem_ bellī docet.

(4) Accūsātīvus Exclāmātiōnis: e.g.

Ō _mē_ miserum! ō _mē_ stultum.

(5) Accūsatīvus Nōmimis Propriī, quod oppidum vel

parvam īnsulam nōminat, cum verbīs mōtum sīgnificantibus

potest stāre: e. g.

Prīmum Melit_am_, deinde Athēn_ās_ nāvigāvimus.

Ita etiam rūs et domum: e.g.

Vōs īte _domum_, egō _rūs_ ībō.

Alia omnia nōmina praepositiōnem exigunt: e.g.

_In_ Siciliam _ad_ māgnam urbem īmus.

(6) Accūsātīvus Spatiī et Temporis: e.g.

Mārcus ā iānuā _multōs passūs_ stābat.

Decem _annōs_ Trōia ā Graecīs oppūgnāta est.

Mortuus est Caesar sex ex quīnquāgintā _annōs_ nātus.

(7) Post Praepositiōnēs: vidē §26.

Cāsus Datīvus.

§39. (1) Datīvus propriē ūsurpātur cum verbīs dandī

et hōrum similibus: e. g.

Caesar fīliam _Pompēiō_ in mātrimōnium dedit.

(2) Datīvus possessiōnis: e. g.

Quot _tibi_ librī sunt?

Quod _puerō_ nōmen est?

(3) Datīvum regunt quaedam Verba: e.g.

Imperāre _sibi_ māximum imperium est.

Fortiter _hostibus_ resistite, ō mīlitēs.

Centuriō _aliīs_ pāret, imperat _aliīs_.

Cāsus Ablātīvus.

§40. Ablātīvus Cāsus plūrēs habet sīgnificātiōnēs.

Cum enim propriō sēnsū ad ablātiōnem quandam vel

sēparātiōnem refert, tum āmissōs aliōs Cāsūs Īnstrūmentālem

et Locātīvum in sē complectitur.

I. (1) Ablātīvus Sēparātiōnis (vide §38.5): e.g.

_Domō_ exiimus, _Rōmā_ excessimus.

(2) Ablātīvus Comparātiōnis: e.g.

_Cicerōne_ nēmō Rōmānus fuit ēloquentior.

II. (1) Ablātīvus Īnstrūmentī: e.g.

_Vī_ et _armīs_ urbem oppūgnāvērunt.

Britannī _carne_ vīvunt, _āleā_ lūdunt.

(2) Ablātīvus Causae: e.g.

_Timōre_ paene mortuus est.

(3) Ablātīvus Agentis nōn nisi adiectā Praepositiōne

ā _vel_ ab adhibētur: e.g.

Servus _ā dominō_ baculō castīgatus est.

(4) Ablātīvum regunt Verba quaedam: e. g.

Hāc dē rē ūtere _tuō iūdiciō_.

_Cibō_ opus est hominibus.

Quae caret ōra _cruōre_ nostrō?

Ita etiam cum adiectīvīs:

_Parvō_ contentus est sapiēns.

Plēna _vitiīs_ est haec ōrātiō.

(5) Ablātīvus Dēscrīptiōnis: e.g.

Summā _fortitūdine_ restitērunt.

Vir _summā honestāte_.

N.B. Nōn adhibendus est hūiusmodī Ablātīvus nisi

cum adjectīvīs 'māgnus' 'summus' et similibus.

(6) Ablātīvus Absolūtus: e. g.

_Urbe captā_ rediērunt mīlitēs.

_Mē iūdice_ vir fuit māgnus Caesar.

III. (1) Ablātīvus Locī. Rārus est sine praepositiōne

hic ūsus: e. g.

_Terrā marīque_ Rōmānī bellum gerēbant.

(2) Ablātīvus Temporis: e.g.

_Quā nocte_ nātus est Alexander, _eādem_ Diānae templum

dēflāgrāvit.

(3) Post Praepositiōnēs: vidē §26.

Cāsus Genetīvus.

§41. (1) Genetīvus Partītiōnis: e.g.

Uter _nostrum_ Corinthum prior adībit?

(2) Genetīvus Possessīvus: e.g.

_Rōmae_ moenia nōs dēfendunt.

(3) Genetīvus Obiectī, ita vocātus quia ad Obiectum

Trānsitīvī verbī respondet: e. g.

Vincit amor _patriae_ (cf. patriam amō).

(4) Genetīvus Praedicātīvus: e. g.

_Hominis_ est errāre.

(5) Genetīvum regunt quaedam Verba: e. g.

_Virōrum_ meminī nec tamen _Epicūrī_ licet oblīvīscī.

Cāsus Locātīvus.

§42. Hunc cāsum habent Propria Nōmina quae

oppidum vel parvam īnsulam nōminant; terminātiō ēius

in Singulārī Numerō -ae aut -ī est, in Plūrālī -īs, ut

Rōmae, Corinthī, Athēnīs: etiam humī, domī.

Vidē §§38. 5, 40. I.1.

Dīcendum est igitur

(1) _Rōmam_, vel _Melitam_, eō; sed _ad urbam_, vel _in

Siciliam_, eō.

(2) _Rōmā_, vel _domō_, exeō; sed _ab Ītaliā_, vel _ā forō_

discēdō.

(3) _Athēnīs_, vel _domī_, maneō; sed _in Āsiā_, vel _in

templō_, maneō.

Prōnōmina.

§43. Sē, sēsē Nōminātīvō Cāsū caret proptereā quod

Reflexīvum est: e.g.

Brūtus gladiō _sē_ suō necāvit.

Suī memor sed inimīcus _sibi_.

Mē, tē, nōs, vōs Reflexīva sunt pronōmina Prīmae

et Secundae Persōnae: e.g.

Hāc victōriā _mē_ cōnsōlor.

Somnō _vōs_ nunc date.

§44. Ipse, omnium persōnārum commūne, Adiectīvī

vim habet ita ut nōmina et alia prōnōmina corrōboret:

e. g.

Audentēs pater _ipse_ iuvat.

Hāc victōriā mē _ipse_ cōnsōlor.

§45. Hic primae persōnae prōnōmen est proprium,

iste secundae, ille tertiae: e. g.

Quid facere vīs _istō_ tuō baculō?

_Hic_ liber Latīnus, _ille_ Graecus est.

Is plērumque Antecēdēns est Relātīvī Prōnōminis:

e. g.

Imperātōrem vocāmus _eum quī_ imperat.

§46. Alter ad duōs tantum, alius ad plūrēs refert:

e.g.

_Alterā_ manū gladium, _alterā_ iaculum tenēbat.

Ego sōlus restitī, _aliī_ fūgērunt.

Verba.

§47. Verba sunt Trānsitīva et Intrānsitīva.

Trānsitīvum Verbum ita vocātur quia āctiō ēius in

Obiectum trānsit: e.g.

Brūtus _Caesarem_ occīdit.

§48. _Persōnae_. Persōnālia prōnōmina verbō nōn sunt

adicienda nisi discrīminis causā: e.g.

_Tū_ pulsās, _ego_ vāpulō.

_Impersōnālia_ sunt quaedam verbam, ut licet, miseret,

oportet; pluit.

§49. _Tempora_ verbī sunt novem:

Praesēns Indēfīnītum, Praesēns Imperfectum,

Praesēns Perfectum.

Praeteritum Indēfīnītum, Praeteritum Imperfectum,

Praeteritum Perfectum.

Futurum Indefīnītum, Futūrum Imperfectum,

Futurum Perfectum.

Dē temporibus Latīnī verbī haec sunt summā cūrā

animadvertenda:

(1) Dēsunt Imperfecta Praesēns et Futūrum

nisi quod interdum Indēfīnīta Tempora illō sēnsū

ūsurpantur: e.g.

Tū dum lūdis, adhūc ego _labōrō_.

(2) Una forma duōrum temporum Praesentis

Perfectī et Praeteritī Indēfīnītī officiō fungitur:

e. g. amāvī, monuī, &c.

§50. Vōx Passīva conversiō est Trānsitīvī Verbī, ita

ut Obiectum Āctīvī Verbī Subiectum fīat Passīvī

Verbī: e. g.

Āct. Brūtus _Caesarem_ occīdit.

Pass. _Caesar_ ā Brūtō occīsus est.

§51. Nōmina Verbālia sunt Īnfīnītīvus, Gerundium,

et Supīnum.

Nōmen Verbāle partim verbī partim nōminis habet

vim, in eō quod et obiectum regere potest et cāsuum

flexiōnēs praebet.

Īnfīnītīvus aut Subiectum aut Obiectum potest

esse: e. g.

Dulce et decōrum est prō patriā _morī_.

Cicerō rempublicam _adiuvāre_ cupiit.

Ex Gerundiō suppeditantur oblīquī cāsūs Īnfīnītīvī:

e. g.

_Agendō_ discimus.

Ars _loquendī_ difficilis est.

Ad _cōgitandum_ aptus est homō.

Supīnum cum verbīs mōtum sīgnificantibus ūsurpātur:

e. g.

_Lūsum_ exīmus, deinde _dormītum_ abīmus.

§52. _Participium_ est Adiectīvum Verbāle; Adiectīvum

enim est quia eum nōmine concordat, verbī autem habet

vim in eō quod obiectum potest regere: e. g.

In Āfricā _Poenōs oppūgnantēs_ Rōmam dēfendimus.

Clausulae.

§53. Clausulae sunt eae sententiae quae ex Prīncipālī

Sententiā pendent. Hārum tria sunt genera;

aut enim nōmināles vocantur sī nōminis, aut adiectīvālēs

sī adiectīvī, aut adverbiālēs sī adverbī, officiō

funguntur.

Adiectīvālis autem Clausula per Relātīvum Prōnōmen,

adverbiālis per coniūnctiōnem, alligātur.

Adverbiālēs clausulae plurium sunt generum, e.g.

(1) Temporālēs, quārum couiūnctiōnēs cum, dum, antequam,

postquam, simul āc, et similia sunt.

(2) Causālēs, quārum coniūnctiōnēs quia, quod sunt.

(3) Comparātīvae, quārum coniūnctiōnēs quam, ut,

sīcut sunt.

(4) Conditiōnālēs, quārum coniūnctionēs sī et nisi

sunt.

Animadvertenda est in his sententiīs temporum

proprietās:

Dum Brundisium iter _facit_, subitō ab hostibus oppressus est.

Cum Rōmam _redierō_, Senātum dē rē _cōnsulam_.

Sī tē hīc _offenderō_, _moriēre_.

Primus Annus · 第 6 / 9 题