1. Josephus de bello jud.

Footnote reference missing in original: position at “necarentur” is

conjectural.

OCTAVIUS: At Ferdinandus rex Arragonum iniqua quadam pietate vel potius

inexplebili pecuniarum aviditate, postquam Judaeos exegisset, et qui

metu opum amittendarum baptizati fuerant, simulata religione

spoliasset, Mauros Granatenses Arabicae1 religionis, Mahummedem ejurare

coëgit. Non prius tamen id fieri potuit, quam ut Alsagnynum2 pontificem

Maurum baptizari, carceribus ac tormentis diu cruciatum, compulisset,

librorum etiam 5000, quos Ismaëlitae pro sacris habent, comburi jussit.

Deinde mutata religione, quadruplatoribus oblata occasio est eos

proscribendi, qui religionem christianam simulare dicebantur, quae

omnia facta sunt Ximene Cardinale suadente, quem cum Toleti pontifex

esset, monuisse decuerat concilii Toletani decreto cautum esse, ne quis

invitus religionem Christianam profiteri cogeretur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 678 / 680 题