FRIDERICUS: Theodorici, Romanorum et Gothorum imperatoris, sententia
digna est, quae litteris aureis pro foribus principum inscribatur. Cum
enim a senatu Romano admoneretur, ut Arianos suppliciis ad fidem
catholicam adigeret, ita rescripsit: religionem imperare non possumus,
quia nemo cogi potest, ut credat invitus.
CURTIUS: Praeclare ille quidem, melius etiam Jovianus imperator, qui
edicto unionis proposito, quod Henoticon appellabat, Paganos,
Christianos, Arianos, Manichaeos, Judaeos ac prope ducenta sectarum
genera ad concordiam aggregans, oratores ad modestiam assidue
cohortabatur, ne plebem seditiosis concionibus ac reipublicae statum
perturbarent, sed ad pietatem, integritatem, caritatem mutuam
invitarent.
Quae cum omnibus probarentur, Coronaeus jussit me pueros arcessere,
quibus obtulit canticum1: Ecce, quam bonum et quam jucundum, cohabitare
fratres in unum, non diatonicis vulgaribus aut chromaticis, sed
enharmonicis rationibus, diviniori quadam modulatione compositum, quo
suavissime omnes delectati ac seipsos mutua caritate amplexati
discesserunt. Deinceps mirabili concordia pietatem ac vitae
integritatem communibus studiis ac convictu coluerunt, sed nullam
postea de religionibus disputationem habuerunt, tametsi suam quisque
religionem summa vitae sanctitate tueretur2.