OCTAVIUS: Illic agitur, opinor, de vocatis ad nuptias, quos, si adesse
nollent, valde ineptum minimeque decorum videretur fustibus aut
subjecta poena capitali cogere velle, si quidem voce ἀναγκάζειν
interpretamur τὸ βιάζεσθαι.
CURTIUS: In eam sententiam Tertullianus1 ita scripsit: Non est
religionis cogere, quae sponte suscipi debet, non vi. Et quidem
concilio Nicaeno, Constantinopolitano, Ephesino, Chalcedonensi
sanctissime ita decretum est, haereticos non armis esse, sed doctrina
expugnandos, nec zizania ante messen convellenda. Idem video placuisse
Augustino2, Hieronymo3, Bernhardo4. Deus, inquit Hilarius, non eget
obsequio necessario, nec requirit coactam confessionem, non nisi
volentem recipit. Simplicitate quaerendus est, confessione discendus,
caritate amandus, timore venerandus, voluntate probitatis retinendus.
At sacerdotes Deum timere vinculis coguntur, poenis jubentur,
carceribus continentur, virgines nudantur ad poenam, sacrata Deo
corpora ad fructum spectaculi et quaestionis aptantur. Haec ille. Atque
ob id Priscilliani haereseos damnati sunt, quod haereticos poenis
cruciandos esse arbitrarentur.
1. Ad Scapulam. 2. L. 4. confess. c. 19. l. 6 c. 2 de civ. Dei. l. 1.
contra Manich. c. 1. Contra Pelag. l. 2, c. 22. 3. C. 14 M. et l. 3.
contra Pelag. 4. Serm. 64 in canticum.
SALOMO: Jubet quidem lex divina1, masculos omnes singulis annis coram
Deo se sistere, solennium festorum diebus, nec muneribus vacuos venire,
neminem tamen cogi voluit. Quae enim contumelia gravior in Deum
cogitari potest, quam ad illius obsequium quenquam cogere velle, cum
nemo satis alacri mente ad eum amplexandum accedere possit. Nefas est,
Deum ab invitis et nolentibus coli, si quis nostrae gentis, deserto Dei
cultu, Deum peregrinum, peregrina sacra sibi quaerat, lapidibus obrui,
civitas vero solo exaequari jubetur. Eadem poena sequitur eos, qui
summo pontifici imperanti non acquieverunt. Atque eo pertinet foedus
illud, quod Asa2 rex cum tribubus Juda et Benjamin percussit, quo caput
ejus, qui Deum aeternum deseruisset, sacratum3 est, sed eo foedere
nihil de peregrinis cavetur. Ac tametsi populus Israel jussus est, cum
in regionem sibi promissam venisset, populos exscindere, templa, locos,
altaria funditus evertere, non tamen finitimos populos religionem
mutare coëgerunt. Nam cum David Ammonitas, Moabitas, Idumaeos sub
imperium suum subjunxisset4 ac vectigales fecisset, suis tamen
religionibus ac sacris uti passus est. Atque illud est, opinor, quod
Julianus5 in libro, quem adversus Galilaeos scripsit, innuere videtur,
357 cum legibus Mosis cautum fuisse putat, ne aliarum gentium templa ac
delubra exscinderentur.
1. Deuter. 16, 16. 2. 2 Par. 15, 3 sq. 3. Alius: _damnatum_. 4. Alius:
_subegisset_. 5. Apud Cyrillum in librum Juliani.
CURTIUS: Haec quaestio, an quisquam suam religionem ejurare cogendus
esset1, magnis contentionibus agitata fuit in senatu Lusitanorum,
Emanuele rege. Cum enim Ferdinandus,2 Castiliae rex, Judaeos omnes
finibus imperii sui exegisset, pars in Galliam Narbonensem, unde postea
a Francisco rege depulsi fuere, exceptis oppido paucis, qui
proscriptionis metu religionem mutarunt vel simularunt, pars maxima in
Lusitaniam concessit. Rex Emmanuel coacto concilio decerni jussit, an
cogendi essent, christianam religionem profiteri. Tandem decretum est,
cogendum esse neminem nec tamen ferendum esse, Judaeos sua religione
uti, sed edicto cautum est, ut brevi finibus excederent, ni vel
religionem ejurare vel durae servitutis jugum subire mallent. Quibus
non erat exeundi potestas, propter navigiorum difficultatem vel
inopiam, metu servitutis impendentis baptizari maluerunt. Sed cum
haberetur concio Vlysipone urbe metropoli, plaga Christi crucifixi
minio picta, cruore fluenti similis apparebat, adversa luce solis. Quod
concionator cum prospiceret, clare vociferans: Advertite, inquit,
Christi salvatoris vulnera, ut sanguine diffluunt. Plebs admirari et
assentiri, quousque Judaeus quidam νεόφυτος, qui religionem christianam
simulabat, clara voce plebem attonitam objurgans: Ecquid nos, ait,
lignea isthaec mortui hominis imago movet? Qua voce audita concionator
hominem ut perfidum ac detestabilem, totamque gentem acerrima oratione
exsecratus, quod simulatione fucata Christianum se mentiretur. Quibus
vocibus percita plebs ac furenti similis hominem fano detractum
lapidavit, nec eo contenta per urbem Judaeos undique conquirens, tria3
circiter millia trucidavit. Rex intellecta re graviter tulit, quod
Judaeos ad suae religionis desertionem compulisset, ac seditiosorum
capita una cum concionatore in crucem egit.
1. Alius: _ejurare posset_. 2. Alius addit: _Arragoniae et_. 3. Deest
in aliis codicibus.
SALOMO: Nihil est, quod gravius feram, quam pietatem altissimis
radicibus insitam irrideri, unde calamitosae civitatum conversiones
atque eversiones oriuntur, quas infinitum est commemorare. Sed pauca de
multis: Cum in urbe Hierosolyma Judaei solenni festo sacra facerent,
quidam e militibus praesidianis terga in ipso templo nudavit ac
foedissima verborum contumelia sacratissimos ritus conspurcavit. Hic a
plebe ad supplicium raptus est, non tamen id prius fieri potuit, quam
viginti circiter hominum millia necarentur.1 Sed plerique principes
pietatis speciem impie obtendunt, ad innocentium opes diripiendas, ut
Ludovicus Hungariae, Dagobertus et Philippus Augustus Francorum,
Ferdinandus Arragonum reges, falsis criminationibus circumventos
Judaeos proscripserunt, et ubi defuit materia calumniandi, vim apertam
adhibuerunt, ut et Cracoviae Judaei omnes avorum memoria caesi 358
sunt, praeter impuberes, qui religione christiana imbuti fuere,
caesorum etiam domos incenderunt, quo incendio tota Cracovia
deflagravit.