SALOMO: Ferendum quidem illud, ut pro singulis rota omnes et singuli
concipiant, sed omnes simul in tanta religionum varietate, salva
cujusque pietate, stare non possunt. At ne Moses quidem ferre potuit1,
ut populus in Aegypto sacra faceret, cum id Pharao permitteret: _Non
est_, inquit, _consentaneum, ut abominationem Aegyptiorum sacrificemus
Deo nostro; sin coram id fieret, lapidibus obrueremur._ Ac propterea
majores nostri non sine ingenti mercede a principibus extorserunt, jam
inde ab ultima memoria, ut in sacellis ac templis seorsim sacra
faciamus. Ob id enim et aurum coronarium Romanis pontificibus et
imperatricibus 355 dependere consuevimus ac Zonarum jura imperatoribus
Germanis. Nam cum in insula Delo sacra facere majorum nostrorum colonia
prohiberetur ab incolis, quod Apollini et Dianae insula sacra
videretur2, Caesareus dictator rescripsit: Non mihi placet, inquit,
decretum, quo Judaeos amicos nostros sacris patriis uti prohibetis, aut
in sacra pecuniam conferre, cum id ne Romae quidem facere prohibeantur.
In eandem sententiam exstat Dolabellae proconsulis ad Ephesios
epistola, ne Judaeos sacra facere in oppidis ac civitatibus Asiae
prohibeantur. Nihilominus tamen sacris saepe disturbati sumus ac
furentis plebis injuria violati.
1. Exod. 8, 26. 2. Josephus lib. 14, c. 17. Philo de legat ad
Caligulam.
CURTIUS: Res omnium difficillima mihi semper visa est, in eadem
civitate religionum inter se discrepantium auctoritatem publicam tueri.
Sed fere plebs in eo genere dominatum sibi vindicare consuevit, cui
obsistere ne principibus quidem tutum est. Cum enim Phocas1 imperator2
Graecorum statuas dejici jussisset, ab ipsa fece plebis in Sophiae
templo mactatus est. Privata autem sacrificia exercere periculosius
est, quam publica, propter occultas civium conjurationes, quae tandem
aliquando in reipublicae perniciem erumpunt. Ob id enim Trajanus Plinio
Asiae proconsuli rescripsit3, ut nocturnos Christianorum conventus
prohiberet. Quod cum magistratus Monasterii4 civitatis Anabaptistarum
sectariis permisisset, paulatim ita creverunt, ut imperium urbis
invaderent. Est etiam in privatis ac potissimum in nocturnis sacris,
ubi conveniunt viri et foeminae, maxima suspicio lenociniorum.5 Quae
cum in sacris Bacchanalium Romae comperta fuissent, et stupri
libidinesque utrius sexus effusae et caedes permistae perpetuo decreto
in tota Italia vetita fuere. Quam suspicionis infamiam Christiani, qui
sacra nocturna metu magistratuum procurabant, cum maxime vellent
effugere, tamen nunquam potuere, ut ex apologeticis planum fit6.
1. Alius: _Thomas_. 2. Deest in uno codice. 3. Plinii Epp. 10, 96 sq.
Cal. 97 sq. 4. Alius: _Munsterae_. 5. Alius: _lenociniorum frequentia_.
6. Tertullianus in apologet. Athenagoras in apol. Justinus Martyr in
apol. Origenes contra Celsum.
SENAMUS: Si omnibus id persuaderi posset, quod Ismaëlitis, quod mihi,
quod Octavio, scilicet omnia omnium vota, quae a pura mente
proficiscuntur, Deo grata vel certe non ingrata esse, ubique terrarum
eadem concordia vivi posset, qua vivitur sub imperatore Turcarum vel
Persarum.
CORONAEUS: Principes hujus civitatis peregrina quidem Judaeorum et
Graecorum sacra fieri publica patiuntur, non tamen caeteris sunt eadem
privilegia tributa, sed tamen uti libertate cuique licet, dum nihil de
tranquillitate civitatis statu detrahatur, nemo sacris adesse cogitur
aut prohibetur.
OCTAVIUS: Sapienter istud quidem, ut omnia hujus civitatis instituta,
quibus in optimatum statu diutissime floruit ac florebit, in quo
civitatis genere nulla pestis perniciosior exoriri potest, quam
discordiae civium inter ipsos.
356 CORONAEUS: Utilitati tamen publicae pietas anteferri debet ac de
religione inquiri, nolentes etiam ad sacra publica cogi, ut
sanctissimis ecclesiae Romanae decretis cavetur1. Huc enim pertinet
illud: _Compelle eos intrare._2