SALOMO: Mallem ego, Sename, calidus esses aut frigidus, quam in
religione tepidus. Quanquam quî fieri potest, omnium religiones simul
tueri, i.e. confiteri aut credere Christum Deum esse et negare Deum
esse, morte affectum et supplicio ereptum, panem Deum fieri et non
fieri, quae per naturam simul stare non possunt.
SENAMUS: Ego nec assentiri leviter nec temere negare volo, quae inter
theologos dubia disputatione contravertuntur, sed Pauli1 sententiam
sequi praestabilius duco: _Factus sum_, inquit, _Judaeis Judaeus,
Ethnicis Ethnicus et iis qui lege vacant, quasi legis expers essem.
Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem._ Itaque gratissima
mihi visa est Hierosolymitanorum civium concordia, ubi tamen sunt octo
christianae sectae, Latini, Graeci, Jacobitae, Armenii, Gregoriani,
Coptitae, Abyssini, Nestoriani, exin Judaei, Muhammedistae, et sua
cujusque sectae templa, in quibus sacra seorsim fiunt, ritibus ac
caerimoniis distincta, quae tamen publicam tranquillitatem summa
consensione colunt. Ego vero Christianorum et Ismaëlitarum et
Judaeorum, ubicunque licet, atque etiam Lutheranorum et Zwinglianorum
templa subeo, ne cuiquam quasi atheus offensionem praebeam aut quietum
reipublicae statum videar conturbare. Deorum tamen principi optimo
maximo omnia fero accepta. Quid igitur vetat, quo minus communem
naturae totius auctorem et parentem precibus communibus flectamus, ut
nos omnes in verae religionis cognitionem perducat.