1. Alius: _precum multitudines_.

SALOMO: At unius hominis integerrimi oratio plus habet apud Deum

ponderis ac momenti, quam populi totius, ut quidem Moses, Samuel et

Elias saepe declaraverunt, quoniam etiam in multitudine unius impietas

caeteris obest, preces tamen bonorum semper exaudiuntur.

OCTAVIUS: Multitudinis quidem rogatio efficax est, si mente sincera

Deum aeternum appellaverit; sin pro vero Deo falsum colat, aut creatori

creaturam cultus communione conjungat, idem illi objici possit, quod

Elias populo1: _Quousque claudicabitis mox in hanc, mox in illam

partem? Si Bahal rex est, hunc colite_ etc. Idem sacerdotibus Bahalem

contentissima voce acclamantibus: _Altius_, inquit, _exclamandum est,

quia Bahal vel sopore, vel rationibus domesticis implicatur._2 Pejus

etiam si dubitent, Deus sit necne, quem interpellant, quoniam dubitatio

in cultu divino semper impietatis opinionem affert. Quid enim ferat3

Athesani4 theologi amuletum, quod adoraturus hostiam siligineam, quam

dubitent consecrata sit necne, quod manibus contrectat: Si Deus es,

inquit, adoro te, sin minus, non adoro.

1. 1 (3) Regum 18, 21. 2. 1 (3) Regum 18, 28. 3. Alibi: _Quid referat_.

4. Alius: _Astesani_.

SENAMUS: Omnes homines, quantum quidem opinor, Deum deorum omnium

parentem agnoscunt, ac tametsi plerique communicatis honoribus

creaturas cum creatori copulant, principem tamen confitentur, quem

Porphyrius et Plato1 τῶν θεῶν πατέρα καὶ παντοκράτορα vocant, quem

Octavius, 354 Salomo, Toralba, unice caeteris omniis repudiatis,

colendum proponunt, Fridericus et Curtius caetera quidem omnia

assentiuntur, hoc tamen differunt, quod Deum illum naturae parentem

vel, quod idem, filium ejus coëssentialem, coaeternum carnem humanam in

utero virginis induisse contendunt ac pro generis humani salute mortem

pertulisse; in caeteris prope consentiunt, excepta coena, confessione

et statuis; Coronaeus2, ut religiosissimus est, ne latum quidem unguem

ab ecclesiae Romanae caerimoniis putat esse discedendum. Ego vero, ne

usquam offendam, omnes omnium religiones probare malo, quam eam, quae

fortassis vera est, excludere.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 674 / 680 题