1. Ita omnes.

Footnote reference number missing: may be anywhere in the three

paragraphs between preceding and following footnotes, or may refer to

overall paragraph sequence.

SALOMO: Magnam profecto gratiam Coronaeo pro tot ac tam multis

beneficiis ac potissimum pro sua erga nos pietate singulari et caritate

debemus, quam vicissim imitari nos oportet, ac singulos pro singulis

supplicare Deo aeterno, ut nos in rectum salutis iter, omnibus errorum

vepribus ac spinis purgatum, deducat.

FRIDERICUS: Qui de sua religione dubitat, vera sit necne, aut qui

falsam pro vera profitetur, nec pro caeteris utiliter vota facere posse

videtur; qui vero certus ejus religionis, in qua sit acquiescendum, si

veram habet, utiliter quidem pro aliis, non item pro seipso

supplicabit, aut in rectum iter, quod securius tenet, Deo praelucente

ingredietur.

SALOMO: Nullus unquam mortalium certior fuit de voluntate divina, quam

Moses, qui tametsi Dei leges ad populum tulisset, attamen precibus

fusis: _Ostende_, inquit1, _mihi vias tuas, ut cognoscam te._ Item

David, divinarum legum peritissimus interpres: _Vias tuas_, inquit,

_ostende_ 353 _mihi_2; qui tamen alibi dixerat3: _Notas mihi fecisti

vitae vias, ut scilicet Deus illis praeluceret ad arcana legis

intelligenda._ Nam quadragesimo post anno quam lata lex erat, Moses

coacta populi concione, illud etiam4 addidit: _Non dedit Deus vobis cor

ad intelligendum, nec oculos ad videndum, nec aures ad audiendum

hactenus._5 Ex quo intelligitur, sine ope ab luce divina Dei leges aut

jussa intelligi aut percipi non posse. Itaque vates lyricus exclamans6:

_Revela_, inquit, _oculos meos, ut intueri possim admirabilia tuae

legis arcana._ Quanto nos igitur studiosius quam illi preces mutuas ad

Deum immortalem fundere debemus, in tanta opinionum de vera religione

discrepantium varietate.

1. Exod. 33, 13. 2. Psalm. 76, 48. 3. Psalm. 5, 26. 86. 4. Deuteron. 5,

29. 5. Deest in alio codice. 6. Psalm. 119, 18.

SENAMUS: Quid vetat igitur, quo minus omnes simul ac semel pro omnibus

ardenti animo illud ab immortali Deo precemur, ut recta via pergamus,

si modo veram nacti sumus, sin a vera via sive vita defleximus, divina

bonitate praeeunte dirigamur. Nam ut bellica tormenta sigillatim emissa

non tanta vi quatiunt arces, quam si multa simul eodem impetu ferantur:

ita preces multitudinis1 coelum ipsum tanto impetu feriunt, ut ipsi Deo

vim afferre videantur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 673 / 680 题