1. Alibi: _Quodsi_.

SENAMUS: Ego a pontificibus Romanis1 didici, haereticum esse neminem,

qui ex duabus vel pluribus inter se de religione discrepantibus

doctorum virorum sententiis, utram libet, tueatur.

1. Innocens IV. in c. Si invitaveris de constitutione Thom ... lib. 4

sent. dist. 3. qu. 2 etc. si per duos, de Simonia.

CORONAEUS: Ita quidem opinor, si disputatio est περὶ τῶν ἀδιαφόρων, non

tamen si de summa religionis aut de fidei capitibus quaeratur.

SENAMUS: At in eo ipso controversia gravis est, quae sint capita fidei?

Nam Sorbonici theologi duodecim Christianae fidei capitibus centum

viginti subrogarunt et capitalibus suppliciis addixerunt, qui contra

sentirent, inter quae capita illud etiam conscriptum est, beatum Petrum

non Petrum, beatum Paulum non Paulum dici oportere.

TORALBA: Video Judaeos a Christianis, Agarenos ab utrisque de summa

religionis dissidere, graves etiam Agarenos inter ipsos controversias

fidei existere, nec pauciores1 centum viginti haereses a Tertulliano et

Epiphanio inter Christianos commemorari, nec tantum haereticos majorum

gentium a se invicem dissidere, verum etiam eos, qui plus caeteris

sapere videntur, Damascenum inquam a Chrysostomo, Cyprianum a

Tertulliano, Epiphanium ab Eusebio, Hieronymum ab Augustino, Gregorium

ab Hieronymo, Origenem a caeteris, Abaelardum a Bernhardo, Thomam a

Scoto, Henricum a Durando, Albertum ab Henrico et postremo quemque

superiorum scriptorum sugillare. Quin etiam magistrum sententiarum

haeresium viginti quinque a junioribus Sorbonicis denotari, Graecos

Christianos a Latinis, Romanos a Germanis, Helveticos et Gallos ab

utrisque, Lutherum a Zwinglio, Calvinum a Stanckaro, Bezam a

Castellione, in summa fere singulos a singulis, ut omnes ab omnibus,

mutuis maledictis et execrationibus refutari. Ac tametsi Judaei suae

religionis puritatem constantia majore tueri videantur, orientales

tamen ab occidentalibus in ritibus discrepant. Quae cum ita sint, nonne

praestat simplicissimam illam et antiquissimam eandemque verissimam

naturae religionem, uniuscujusque mentibus ab immortali Deo insitam, a

qua 352 dissidendum non erat, amplexari, illam inquam religionem, in

qua Abel, Enochus, Lothus, Sethus, Noëmus, Jobus, Abrahamus, Isaacus,

Jacobus, Deo carissimi heroës vixerunt, quam inter tot ac tam varias

opiniones incertum quemque vagari, nec habere certam animi sedem, in

qua acquiescat?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 669 / 680 题