1. Alius: _potiores_.

SALOMO: Si heroibus illis similes essemus, nihil ritibus ac caerimoniis

opus esset, plebem vero ac vulgus ignarum sine ritibus ac caerimoniis

nuda verae religionis assensione contineri, vix ac ne vix quidem fieri

potest.

CURTIUS: Caerimoniarum multitudo mihi non placet, quae veri Dei cultum

evertit, ut paganorum et qui propius a paganis absunt, Catholicorum.

OCTAVIUS: Non video de toto genere religionum, quae purioribus

caerimoniis1 Deum aeternum colendum sibi proponat quam Ismaëlitarum.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 670 / 680 题