CORONAEUS: Si dubia res esset, an mortuis viventium vota proficiant, ut
quidem prodesse confido, nonne tutius tamen foret id facere, 351 quod
mortuis nihil nociturum sit, quam illos dubia spe flammis cruciandos
deserere? Nam ut sapientes vetant id facere, quod dubites justum sit,
necne? ita quoque jubent nos id facere, quod dubites, profuturum sit,
necne? Ac propterea laudatur Cato Censorius, qui de animarum
immortalitate disputans, quorum vim et sensum exstingui morte putabant
levissimi quidam Epicuraei: Si1, inquit Cato, in hoc erro, quod
immortales animos esse credo, hunc errorem, quo delector, quamdiu vivo
mihi eripi nolo, sive mortales sint animi, ut minuti quidam philosophi
putant, non vereor, ut illi mortuum me irrideant. Quanto nos accuratius
ac libentius pro amicis mortuis supplicare debemus, si certum est, ut
spero, Romanam ecclesiam a pietate vera aberrare non posse.