OCTAVIUS: Sed ut a physicis ad metaphysica redeamus, consentaneum est,
varia esse pro scelerum varietate genera poenarum, sive immortalis
anima1 diuturnitate temporis sive doloris acerbitate sive ardoribus
sive horrore frigoris sive caligine tenebrarum sive odorum teterrimo
foetore sive perturbationibus secum dissidentibus2 sive ministeriis
foedissimis ac vilissimis plus minusve plectatur. Est autem3 divina
quaedam vis ubique terrarum diffusa, quae improborum impietatem
ulciscitur, nec usquam inulta scelera esse possunt, ne hominis cruci
affixi fiducia latebrae flagitio quaerantur. Illud autem perspicuum
est, improbos homines saepissime post diuturnam et in omnibus
voluptatum generibus exactam vitam sine ullo sensu doloris interire4,
tametsi viri boni saepe in carceribus et cruciatibus moriantur, cum
maximo luctu bonorum: hos5 ad vitam meliorem, illos ad supplicia
denotari consentaneum est, ut Salomo innuit, cum dicit6 quosdam de
vinculis et carceribus ad regnum, regem vero ad inopiam pergere.
Oportet igitur exstare supplicia quaedam post hanc vitam, quibus
improbi plectantur; neque enim Deus judex aequus videretur, si tam
multa flagitia relinqueret inulta et virorum illustrium atque optimorum
delicta omnia ulcisceretur, quamdiu spirant in terris. Quodsi non sunt
supplicia sempiterna omnibus flagitiis post hanc vitam proposita,
oportet esse temporibus ac locis terminata, quibus exactis aut
moriendum mentibus est, aut beatius jucundiusque vivendum, quia tertium
nihil cogitari potest.
1. Alii: _mortales animi_ vel _mortuorum animi_. 2. Alius:
_discedentibus_. 3. Alius: _enim_. 4. Job. 21. Jerem. 12. Psalm. 36,
38. 73. Habac. 1. 5. Alius: _quos_. 6. Eccles. 4, 14.
TORALBA: Vetus est et ab omni antiquitate tracta opinio1, animos eorum,
qui sese corporeis voluptatibus dediderunt eorumque impulsu jura divina
et humana violarunt, corporibus elapsos circa terram volutari ac
cruciari, nec in coelestem illum locum ac sedes beatorum, i.e. ut
Plato2 loquitur εἰς καθαρὰν οἴκησιν, nisi multis exagitatos saeculis
reversuros. Itaque 346 veteres praeclare cum iis agi putabant, eosque
malis ingentibus eripi, qui poenas in terris, tantisper dum hoc
spirabile lumen hauriunt, graviores dedissent, sicut idem Plato
scribit: τὴν δίκην διδόναι μεγίστου κακοῦ ἀπαλλαγὴν πονηρίας εἶναι. Ex
quibus sententiis significabant, nec inulta scelera, nec supplicia fore
sempiterna.