1. Alius: _ratio_. 2. In Phaedone.

CURTIUS: Si purgatorios ignes aut gelidissima loca poenis subeundis ac

peccatis expiandis statuamus, ut hinc aditus muniatur ad beatorum

sedes, prospiciendum nobis erit, ne infinita genera suppliciorum apud

inferos admittamus, abhorret enim universa natura infinitatem. Praestat

igitur, duo tantum loca statuere, unum praemiorum, alterum poenarum.

CORONAEUS: Si qua immortali Deo juris ac justitiae cura est, quam

summam esse confidimus, in extremo vitae spiritu poenitentium scelera

non quidem abolitione1 penitus deleri, sed quodammodo extenuari2

confitendum sit. Demus enim duos homines, alterum illustri virtute ac

pietate totum vitae tempus floruisse3, nihil unquam injuriae fecisse,

ac ne praemiorum quidem ulla spe Deum aeternum, sed divini amoris solo

intuitu coluisse, in quo justitiae consummata perfectio consistit, ad

extremum tamen in adulterio deprehensum, sine poenitentia caesum esse;

alterum vero stupris, adulteriis, caedibus, parricidiis, contumeliis ac

impietate summa erga Deum totam vitam exegisse, extremo tamen spiritu

poenituisse vitae ante actae et humili scelerum confessione peracta

exspirasse. Hunc quidem Curtius ac Fridericus in altissimas beatorum

sedes ab angelis subvehi credunt, illum vero aeternis inferorum

suppliciis cruciari. Perpendite, si quid injustius decerni possit?

1. Alius: _absolutione_. 2. Alius: _exterminari_. 3. Alius:

_peregisse_.

CURTIUS: Haec vetus est Israëlitarum querela, qui Deum iniquitatis

insimulare non dubitarunt ob eam causam. At ille per vatem:1 _Anima_,

inquit, _quae peccaverit, ipsa morietur, nec filius sustinebit scelera

parentis, nec parens flagitia filiorum. Quodsi aversus impius a

flagitiis omnia edicta mea amplexatus fuerit, judicium et justitiam,

vivet ille quidem, nec praeterita peccata illius commemorabuntur. Ita

quoque si justus converterit se ab integritate ad impietatem,

superiorum virtutum nulla futura est commemoratio, sed in peccatis suis

morietur. Vos tamen dixistis: Judicia Dei non sunt aequa. Audite, domus

Israelis, num judicia mea aequa non sunt? Num vos potius aequi non

estis?_ Ex his sequitur, duos tantum esse exitus animorum.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 652 / 680 题