1. Alius sine dubio false: _Romanorum_.

CORONAEUS: Undenam igitur tot ac tam diuturna pabula flammarum?

TORALBA: Equidem putavi, aliquando ab aquis subterraneis saxa

continenter irrigantibus alimenta suppeditari, quemadmodum in

fornacibus lapis gagates pingui materia concretus ardentius urit aqua

superfusa, sed adipe lapidis penitus exusto1, nihil amplius aqua

proficit2, neque enim ignis pascitur aqua, sed uligine pingui, alioquin

moles aquarum jampridem incendio consumta fuisset. Itaque videmus ab

Aetna lapides spongiosos, quos pumices vocant, eructari, exusta materia

pingui, ac nihilominus incendia durare.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 650 / 680 题