CURTIUS: Duplices sunt exitus animarum, aliis quidem ad vitam beatam,
aliis ad supplicia sempiterna, tertium nihil est. Id autem pluribus
scripturae sacrae locis1 confirmari potest, in quibus haec saepius
occurrunt, aliis ad vitam, aliis ad exitum sempiternum viam patere. Qui
crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.2
Quodsi ab inferis ad superos omnia munita essent, cur Christus
Abrahamum de coelo ad mali divitis querelas sic induceret loquentem:3
_Ingens est hiatus inter nos et vos, ut neutri ad alterutros transire
possint._ Cur item Augustinus:4 Binae sunt, inquit, habitationes, una
in igne aeterno, altera vero in regno aeterno. Item alibi: Fides
catholica credit regnum coelorum, secundum Johannem; tertium penitus
ignoramus.
1. Matth. 25. Marc. 3. Luc. 10. 2 Thess. 1. Ebr. 6. Marc. 16. Joh. 3.
2. Marc. 16, 16. cf. Hebr. 10, 39. 3. Luc. 16, 26. 4. Contra Pelagium
l. V.
OCTAVIUS: Certe Ismaëlitae duas tantum sedes animalium immortalium
statuerunt, ex Azora Alcorani 45, alteram quidem deliciarum ac
voluptatum, alteram cruciatus ac dolorum, mediam nullam putant.
SENAMUS:1 At occidentales Indi praeter inferos ac superos purgatorium
quendam locum esse praedicabant, non flammis et ignibus noxium, sed
frigoribus gelidissimis. Quae persuasio ab radice convellit quaestiones
eorum, qui negant purgationis ignes sine materia subsistere, aut
materiam inveniri, quae quasi lapis ἄσβεστος καὶ ἀμίαντος, alumen
plumaceum vulgo appellatur2 nullis ignibus limari3 aut absumi possit,
quia frigoris nulla vis est consumendi.
1. Deest in alio codice. 2. Alii: _vulgus appellat_. 3. Alius:
_liquari_.
TORALBA: Inepte dicam an inique philosophantur, qui materiam
purgatoriis ignibus sempiternam esse negant, videmus enim Aetnaeos
ignes et incendium Hiberniae, Islandiae, Peruanarum1 atque Australium
regionum, 345 quae terra ignea a perpetuis flammis nomen traxerunt,
quibus materia non deficit.