TORALBA: Hac quidem ratione non modo omnia peccata sunt infinita, quia
semper in Deum peccatur, sed etiam aequalia, quoniam omnia infinita
inter se sunt aequalia, nihil enim quod infinitum sit, suscipit
intensionem aut extensionem, magis aut minus. Item illud sequeretur,
infinitum malum infinito bono contrarium esse, et actu duo essent
infinita, contra perspicuas naturae demonstrationes, quas superius
attigimus. Quare1 nec sententiam illorum probare possum, qui Deo nihil
quidem formaliter contrarium esse testantur,2 ut eorum verbis utar, sed
virtualiter tantum.3 Oportet enim mali vim ac potentiam infinitam summo
ac infinito bono exaequari, quod naturae decus ac majestatem
mirabilemque concordiam perpetuis bellis conturbaret,4 343 cum item
contraria sint sub eodem genere, Deum quoque generi subjungi oporteret.
Quae cum absurda sint, sequitur nullum peccatum esse infinitum, ac
verius diceretur, sceleratorum mentes penitus interire post exacta
supplicia, ut Jobi verba declarant: _Ut calor nives_, inquit, _sic
flagitiosos infernus consumit._5
1. Alii: _Quanquam_. 2. Alii: _fatentur_. 3. Scotus II. dist. 2. qu. 2.
4. Alii: _conturbare_. 5. Jobi 24, 19.
FRIDERICUS: Ex eo quod gehennae incendio dignus pronunciatur Christi
sententia, qui fatuum quemquam appellavit, sequitur, omnia peccata esse
aequalia et mortifera, Deo judice, ea tamen proposito levius puniri.
SENAMUS: Eadem erat Draconis sententia, qui et parricidam et qui furto
pomum decerperet, capitali supplicio exaequavit. Atheniensibus vero de
legis acerbitate querentibus reposuit, graviorem capitali poenam, si
quam haberet, parricidis se fuisse allaturum. Itaque Demosthenes
apposite leges illius sanguine esse scriptas dixit.
SALOMO: Jam pridem Stoicorum de peccatis aequalibus opinio refutata
jacet. Et quidem divina lex, omnium optimarum legum exemplar singulare,
pro facinoris magnitudine poenarum gravitatem irrogavit. Qui falsum
testimonium tulit, eadem poena obstringitur, quam in alium derivare
conatus est, sive ad levissimam pecuniae mulctam, sive ad capitalem
poenam testimonium pertineret. Sunt autem poenarum gradus septem in
pandectis1 Ebraeorum: lapidatio, combustio, capitis truncatio,
suffocatio, excidium, repentina mors, verberatio nervis bubulis2
inflicta,3 quae ictibus ad summum quadraginta definitur lege divina, ne
quis ictibus contrucidatus plane inutilis reddatur. Excidium appellant
מָוֶת, i.e. cum ante constitutum vitae terminum quis moritur ultione4
divina. Quo pertinet illud, quod saepius in sacris litteris occurrit:
_Excidentur e populo suo qui hoc facient_, quod Christiani theologi pro
sempiterna damnatione falso interpretantur. At cum poena divina peccato
semper levior sit, si poena esset infinita, gravior esset poena delicto
et acerbitas commiseratione dignior, contra quam locis omnibus
scripturae docemur. Si igitur peccato supplicium levius est sive
temporis extensione sive doloris intensione, constat, infinitum dici
non posse.
1. Lib. 8. tract. V. Talmud. 2. In alio legitur: _puris_. 3. Alius:
_inficta_. 4. Alius: _ratione_.
CORONAEUS: Aliud est, poenam mereri, aliud infligi. Non enim si
sempiterna supplicia Christi veri Dei judicio mereatur, qui quenquam
fatuum appellavit, propterea sequitur, ob id aeternas poenas luiturum.
TORALBA: Ac si poenarum est aequalitas, profecto est etiam aequalitas
flagitiorum. Item sempiternum supplicium, si non doloris intensione,
tamen extensione temporis est infinitum. At omnia omnium peccata, si in
eundem actum cumularentur, nihil tamen infinitum efficere possent, nec
item actio et passio infinita in creaturam finitam cadere ullo modo
potest. Cum igitur creatura, quae semper est finita, poenam doloris
intensione aut temporis 344 extensione infinitam perpeti non possit,
cum origine et occasu creaturae omnes concludantur, sequitur,
sempiterna supplicia nulla fore. Ob id forsitan Origenes daemones
tandem aliquando salutem adepturos affirmavit.
FRIDERICUS: Haec haeresis jam pridem theologorum sententiis est et
calculis omnibus rejecta et repudiata.
SENAMUS: Cum absurda sit peccatorum aequalitas et peccatorum infinita
gravitas, cum etiam legibus et divinis et humanis alia sint aliis
graviora delicta, nec tamen illa sint omnino multa, quippe aut
benefactis consequentibus, aut poenis aut aliqua satisfactione oporteat
aboleri, atque omnia omnium facta in judicium deduci, ut ecclesiastes
orationem concludit, sequitur necessario, varias esse poenas, varia
quoque genera praemiorum, nec improbos omnes iisdem inferorum poenis,
nec item bonos iisdem coelestibus praemiis exaequari. Quod satis innuit
Paulus,1 cum sidera quidem alia aliis lucidiora scribit atque eandem
esse beatorum conditionem.