CURTIUS1: Christus ipse definire videtur, quod neque in hac vita
remittitur, neque in futura, cum scilicet peccatur in spiritum
sanctum2.
1. Omittitur in aliis codicibus. 2. Matth. 12, 31 sq. Marc. 3, 29. Luc.
12, 10.
SALOMO: Superius dictum est, ex ista definitione spiritum sanctum a
patre et filio, ex quibus derivari dicitur, majorem fieri, quia
peccatum eo majus ac gravius est, quo major et gravior est is, quem
contra peccatur.
OCTAVIUS: Hoc amplius habet incommodi haec definitio, quod peccatum
ejusmodi esset, quod nulla poenitentia, nullis meritis aboleatur,
contra quam theologi fere omnes decreverunt1. Ac tametsi Augustinus
aliquanto aliter sentit, sponte tamen a sententia descivit.
1. Thomas. Scotos. Albertus lib. II. sent. dist. 49; lib. I. retract.
Petr. Lomb. lib. II. sent. dist. 49.
TORALBA: Si nihil suapte natura est sempiternum praeter Deum, ut
superius demonstratum est, nulla potest poena sempiterna irrogari.
341 SALOMO: Illud summa theologorum consensione planum est,1 Deum
majora semper praemia bonis, breviores poenas improbis infligere, quam
mereantur. _Ego Deus aeternus_, inquit,2 _qui facio judicium, justitiam
et misericordiam; atque his verbis unice delector._ Judicio quidem
poena decernitur, justitia vero praemium, sed misericordia eo pertinet,
ut praemia merito majora, poenae peccato leviores tribuantur. Item Mosi
precanti pro populo reposuit illud:3 _Ego Deus aeternus, misericors,
beneficus, lenis, infinitae bonitatis ac veritatis, qui fidem et pacta
conventa inviolabiliter tueri soleo in millesimam usque progeniem
quique aboleo scelera ac peccata, nec tamen desero impunita flagitia,
verum in tertiam et quartam progeniem exquiro._ Nam eo pertinet dictum
illud Davidis,4 misericordiam a dextris Dei assistere, ut doceat
acerbitatem acerbiorem esse. Sic enim Salomo scribit,5 sapientiam
habere a dextris vitae diuturnitatem, a sinistra vero opes et gloriam,
quae imbecilliora sunt, quam sit beata vita. Quodsi misericordia divina
potentior acerbitate, profecto nulla poena sempiterna esse potest.
1. Scot. l. m. sentent. dist. 18. 2. Jerem. 9, 24. 3. Exod. 34, 6. 4.
Psalm. 16, 11. 5. Proverb. 8, 20 sqq.
SENAMUS: Ob id, opinor, Athenienses misericordiae templa dicaverant,
acerbitati nulla, ut Pausanias scribit.1 Ac tametsi veteres Graeci tres
Deorum ultrices fingerent, Ποινὴν, Δίκην, Ἐριννύν, primam, quae peccata
bonorum amissione puniat; secundam, quae corporibus salubritatem aut
vitam spirabilem eripiat; tertiam, quae mentibus aegritudines
innumerabiles inferat, poenas tamen sempiternas nullas decreverunt.