CORONAEUS: Averrois athei nomen oblivione sempiterno deleatur. Illud
autem in summa confiteri necesse est, in coena sacratissima Christi Dei
et hominis veram carnem et sanguinem pretiosissimum panis et vini
specie nobis exhiberi, aut sempiternis flammarum cruciatibus torqueri.
TORALBA: Quemadmodum creatura incapax est deitatis, ita quoque
sempiterni cruciatus.
FREDERICUS: Nemo est, opinor, qui creaturam fieri posse Deum putet.
Sempiternis tamen suppliciis impie pervicaces torqueri, toties ac tam
saepe in sacris litteris occurrit1, ut illud in dubium vocare nefas
esse videatur.
1. Matth. 17, 25. Marc. 3, 9. Luc. 3. Jud. 1. Apocal. 19 20 Thessal. 1.
Ebr. 6.
CORONAEUS: Non tantum qui omni pervicacia quaedam jura divina et humana
violarunt, nec unquam poenituerunt, sempiternis inferorum poenis
cruciabuntur, sed etiam ii, qui vel uno scelere capitali sese
obligarunt ac prius vita defuncti sunt, quam poenituissent.
SENAMUS: Prius igitur definiendum, cujusmodi sit peccatum illud, quod
mortale sive capitale vocant, quoniam adhuc sub judice lis est. Et
certe acutissimus quidam theologus1 se valde dubitare scribit, an sit
ullum capitale scelus, concessis etiam omnibus, quae ab interpretibus
afferuntur. Nam Hieronymus definit peccatum mortale: transgredi
mandatum Dei. Alii: peccare in spiritum sanctum; alii: nec de peccato
confiteri nec poenitere velle; alii aliter.