CURTIUS: Spirantium hominum dolores corporea vita diuturniores1 esse
nequeunt, quos ut oratione molli extenuaret Epicurus, leviores fore
dicebat, si2 diuturni essent, acerbiores autem hominis3 interitu brevi
desituros. Sed cum sempiterna sit animorum vita, poenas quoque
sempiternas fore, non dubito.