1. Plutarchus.

OCTAVIUS: Adoratur tamen sive Christus sive hostia sive figura sive,

quod verius est, panis siligineus. Nec tantum adoratur summa cum

veneratione omnium ac facibus ardentibus; sed etiam pro Deo vivente et

spirante; manibus ac dentibus laceratur, comeditur, devoratur, ut in

hominis carnem ac pulpam convertatur; sic enim Christum, quem Deum ac

hominem praedicant, unum et idem fieri cum assumente arbitrantur.

Caeteri, qui haec verborum monstra ferre nequeunt, Christum ab

accipientis ore in coelum revolare 340 putant, ab improbis autem ne

accipi quidem, tametsi ea de re gravis controversia est inter ipsos.

Certe Averroes valde novum sibi videri dicebat, quod Christiani tot

millia Deorum, quos momento se creare jactarent, pietatis specie

avidissime deglutirent. Nam Moses vitulum conflatilem, in pulverem

contusum inque aquam infusum, cultoribus in contumeliam potandum

propinavit1. Nullum autem crudelitatis ac odii argumentum majus est,

quam hostium carnibus vesci.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 639 / 680 题