CORONAEUS: Si de potestate Dei non ambigitis, quanto minus de voluntate
dubitare potestis, cum ipsius Pauli1 perspicua interpretatione planum
339 sit, Christum verum Deum et hominem seipsum panis et vini specie
discipulis vescendum praebuisse, idque in sempiternam sui memoriam
fieri jussisse. Illud autem potissimum est, posse multo plura, quam
velit2.
1. 1 Corinth. 11, 24. 2. Aug. lib. 7 de symb. fidei. Lomb. l. 1 dist.
42.
CURTIUS: Haec opinio ab acutissimis theologis refutata minus desiderat
orationem meam. Plenae sunt tabulae, pleni libri, plena bibliothecarum
volumina. Nemo tamen efficacius aut brevius quam Augustinus1: Ea demum,
inquit, miserabilis servitus est; signa pro rebus accipere. Si ergo
flagitium jubetur, figurata locutio est; cum Christus carnem suam
comedi et sanguinem bibi jubet, figurata locutio est. Quod cum
Christiani ad rem ipsam, non ad signum traducerent, Ismaëlitis ac
Judaeis sui irridendi occasionem infinitam praebuerunt. Christus,
inquit Tertullianus2, acceptum panem corpus suum fecit, dicens: Hoc est
corpus, i.e. figura corporis mei. Haec antiquissimi ac sanctissimi
theologi verba.