CURTIUS: Nemo certe ambigit, quin quod velit facere possit, praeterquam
seipsum; sed quid ad sacrificulum? fatentur enim in verbis istis
mysticis: _Hoc est corpus meum_1, nullam esse Dei vim effectricem, quia
si curio aliud agat, dum ista pronunciat, nihil efficit2.