SALOMO: Si fas esset adorare Jesum jam pridem mortuum, ut Romani, sub
panis figura, vel cum pane, ut Germani1, vel sine pane, ut Zwingliani
fieri putant oportere, multo magis licuit Israëli, ad vitulos
conflatiles Deum adorare2; nam pontifex Aaron, vitulo conflato, tuba
proclamari jussit, festam diem aeterno Deo sanctam postridie futuram.
Utitur enim nomine tetragrammato, creaturis non communicabili, addito
etiam eum esse, qui populum crudeli servitute eripuerat. Deum igitur
colebant sub aurei vituli specie, quod sanctissime vetitum erat. Et si
capitale scelus illud tanta iracundia Deus ultus est, ut momento tria
millia hominum, qui flagitium illud admiserunt, propinquorum manibus
trucidari jusserit, ac manus fratrum suorum sanguine cruentas
sempiterno foedere Deo consecrarit: quantam ultionem fore credatis
eorum, qui non creatorem sub imagine vituli, sed hominem supplicio
affectum panis et vini specie singulis momentis ubique se mactare posse
confidunt, ac pro aeterno Deo summa prosequuntur oratione?