FRIDERICUS: Audistis, opinor, Magdalenam Curaeam, monasterii
Cordubensis abbatissam, omnium sagarum suae aetatis nobilissimam, cum
sacra fierent, a daemone in ipso templo festis solennibus sublatam
saepius fuisse, tandem sceleribus compertis a Paulo III. pontifice
maximo veniam, confessione flagitiorum rescripto comprehensa,
obtinuisse.
TORALBA: At quanto facilius est et praestabilius, antiquissimum illud
principium rerum omnium et causam Deorum inferiorum effectricem adire?
336 Nam eo pellecto (quid autem facilius ad pelliciendum?)
intelligentiarum et angelorum ordines, imo et omnes creaturae praesto
adsunt; nam in inferioribus Diis, qui sunt innumerabiles, conciliandis
infinitum opus est. Praeterea quis affirmare potest, an daemones boni,
heroes, inferiores Dii, superiores Dii sive angeli et ministri proximi
Deo, vota et preces nostras audiant? aut si audiunt, an exaudiant? an
velint? an possint? Quanquam non illis tantum Diis ac divis majorum ac
minorum gentium sacra fiant, sed et cineribus, ossibus, statuis, idque
flexis genibus, manibus passis, oculis ardentibus, etiam facibus ac
cereis non sine largitionibus effusis. Deus vero aeternus vix unquam
colitur, nisi forsitan dicis causa, i.e. προφάσεως χάριν. Minus certe
peccatur, si potius creatores1 imaginum ac statuarum colerent, quam
ipsorum creaturas. Quis enim non pluris faciat Phidianae Palladis
opificem, quam Palladem ipsam, quantumvis ex ebore sit vel auro
constructa?