TORALBA: Fuit illa vetus Academicorum superstitio, qui non aliter ad
Deorum omnium perveniri posse parentem putabant, quam si gradatim ad
heroas preces converterent, ut ab heroum mentibus ad daemones, a
daemonibus ad minores Deos, ab his ad Deos majorum gentium iretur, ut
eorum emendicatis suffragiis Deorum omnium et hominum parentem ad se
pellicerent. Sic enim Jamblichus1, magorum suae aetatis maximus, quem
Porphyrius in aëra sublatum se vidisse scribit, cum Isidi sacrificaret,
daemonibus tamen familiariter utebatur. Sed cum ἀλεκτρομαντείαν
adhibuisset, ut praesciret ecquisnam imperatori Valenti substitueretur,
re comperta, cum impietatis et sortilegiorum socii capite plecterentur,
hausto veneno sibi mortem accivit2.