CORONAEUS: Sunt illae veteres iconomachorum querelae, quibus uno verbo
responderi potest, statuas virtuti deberi, ut ad imitationem imperitis
proponantur. Hic propterea laudatur Gregorius M. pontifex maximus, quod
statuas libros illitteratorum appellavit. At vos, qui vestem1 Mariae,
qui Zonae festa ridetis, non audistis, Eliae pallium, ossa Elisaei,
Christi fimbriam, imo etiam umbram Petri tanta miracula, tanta prodigia
excitasse, ut sacris litteris testata relinquerentur? Quid est igitur,
quamobrem honores divorum reliquiis haberi non debeant?