FRIDERICUS: Divorum at angelorum cultus a veteribus paganis manavit,
potissimum Epiphanii aetate, ut planum fit ex iis, quae adversus
Colliridianos scripsit, qui virginem Mariam primi colere coeperunt.
Post 335 etiam Augustinus cultores illos Marianos saepius abominatur1.
Ac ne angelis quidem ipsis, qui dignitate divis omnibus superiores
sunt, rogationes ullas passus est exhiberi, nec ullos ad patrem aditus
nisi per filium patere putavit. In eandem sententiam ivere
Chrysostomus2, Ambrosius3, Theophylactus4.
1. Ad Marcellum. l. 10, c. 49. et 55. de vera relig. et ad Coloss. c.
II. Ad Apocal. 19 et 22. In Joh. c. 14. l. 9. L. II c. 7 et 16 in Joh.
2. Homil. 12 de cananaea. 3. Ad Romanos. 4. Ad Colossenses.
CORONAEUS: Jam saepe dictum est ac dicendum saepius, nullum cultum
exhiberi, sed illud tantum, quod ab amicis adhuc spirantibus petitur,
ut pro nobis vota faciant et rogationes ad Deum ferant. Neque enim ab
illis salus aut corporis aut animi petitur aut speratur, sed ab ipso
fonte salutis.
FRIDERICUS: Cur igitur sacrificuli aperto capite, flexis genibus ad
divos adeunt? Ad Mariam vero in festo conceptionis1: Tu levamen
oppressorum, tu medicamen2 infirmorum, tu omnibus es omnia. Quid
relinquitur immortali Deo?
1. Desunt haec tria antecedentia verba in uno codice. 2. Alii:
_medicina_.
OCTAVIUS: Nihil penitus. At etiam cum in Graecia versarer inter
Christianos, in eam diem incidi, qua apud Romanos visitatio Mariae
celebratur, apud Graecos vestis virginis Mariae, et pridie Calendarum
Januarii festa dies agitur Zonae virginis Machumis1, quae aedes erat
Constantinopoli Mariae consecrata, quo nihil absurdius a paganis factum
memini.