1. Alii: _scripta_. 2. Alius: _quoad_.

SALOMO: Profecto disciplinae, quae litteris evangelicis continentur,

non modo lege divina sunt acerbiores ac difficiliores, sed etiam

ejusmodi, quas mortalium nemo praestare queat, ut Trypho Ebraeus

disserit apud Justinum1. Nam ut pauca de multis, vetant ulla divortia

fieri, nisi uxor adulterii convicta fuerit. Quod quam difficile sit,

satis intelligunt, qui judicia tractant. Et ut adultera non sit uxor,

quid2 iniquius est, quam cum hoste domestico invictum vincere, aut

insidias innocenti struere, ut capitali supplicio circumveniatur, aut

uxoris et familiae alterius existimationem in apertum discrimen vocare,

aut efficere ut venenis aut occultis insidiis alteruter pereat, Christo

divortia vetante. Illud etiam contra naturam est, ut adulterii causa

segregatis matrimonia prohibeamus. Nam ista ratione aut turpiter

moechari, aut publice fornicari, aut foedissime pollui, aut aliquid

turpius his omnibus tentari necesse est. At lex divina de divortiis,

nunc omnium populorum, praeterquam Christianorum, communis ac veterum

Romanorum justissimis legibus comprehensa, non tantum3 uxores

temperatiores, sed etiam viros 329 obsequentiores afficiebat, divortii

metu. Caedes etiam violentas ac venena domestica et latentia penitus

sustulerat. Quid autem a natura, quid a puritate sacrorum, quid a

sanctitate divina magis alienum, quam quod a Christianis videmus

interdici sacerdotibus jura connubiorum? Quid exitialius, quam puellas

innumerabiles continentiae votis sempiternis, natura vetante, obligari?

Inde libidines utriusque sexus effusae, inde violenti abortus,

parricidia, adulteria, stupra et in ipsis templis meretricia lenocinia

et foeditatibus inexpiabilibus sacra omnia conspurcata, quae ne paganis

quidem licuissent. Quin etiam Romani olim flaminibus Jovis vetuerant,4

repudiare uxorem et uxore mortua sacerdotio abdicare jusserant.

1. In dialogo cum Tryphone. 2. Alius: _quod_. 3. Alius: _tamen_. 4.

Alius: _vetuerunt ... jusserunt_.

CORONAEUS: Vos coelibatum in sacerdotio Christianorum utriusque sexus

video improbare, propter impendentia pericula, quae Augustinum

coëgerunt, ut aperte1 scriberet, meretricia non esse de republica

tollenda. Aufer, inquit,2 meretrices de rebus humanis et turbaveris

omnia libidinibus. Sed si lege divina prohibetur sacerdos, sanctuarium

ingressurus, triduum ab uxoris contactu abstinere, quanto justius est,

pontifices christianos, qui quotidie sacratissimum illud corpus

Christi, Dei et hominis, contrectant, et in illo sanctum sanctorum

quotidie ingrediuntur, vivere in perpetuo coelibatu.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 615 / 680 题