1. Deest in alio codice. 2. Lib. II. de ordine.

SALOMO: Divina lex vetuit, sacerdotem, qui populum expiaret, uxorem

triduo ante contingere. At expiationis dies singulis tantum annis semel

occurrebat, at isti toto sacerdotii tempore interdicunt nuptiis, non

tamen meretricibus. Consimile est illud, quod lege divina sacerdotibus

usu vini interdixit, cum in sanctuarium ingrediuntur; cur igitur

christiani sacerdotes vino in perpetuum, uti uxore et connubiis non

abstinent? A meretricibus tamen non abstinent, ut nec a vino, sed

continuis lenociniis et commessationibus, scorta utriusque sexus mutare

et commutare, non sine maximo totius ecclesiae christianae dedecore

consueverunt, ne legibus connubialibus, quibus caeteros obligant, ipsi

teneantur, quo fit, ut e templis exeuntes, aqua lustrali seipsos

conspergant. Sic enim Lycurgus1 orator Alexandri Magni adulatoribus,

quem Deum esse praedicabant: O qualem Deum, inquit, a cujus aedibus

exeuntes aqua lustrali conspergi oportet! Ex omnibus tamen christianis2

decretis nullum magis ἀδύνατον, quam quod ei, qui maxillam dextram

caedat, jubentur obvertere sinistram et ei qui pallium rapuerit,

tunicam quoque permittere diripiendam, et qui fatuum aliquem

appellaverit, sempiternis inferorum ignibus obligari.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 616 / 680 题