FRIDERICUS: Ego rejiciendam non puto, cum summa conciliorum consensione
probata sit, sed ὑπερβολικῶς scriptum opinor hunc locum ad improbatoram
terrorem, cum omnibus scripturae locis venia poenitentibus1
proponatur2. Nec verum, a Deo quicquam juberi, quod fieri3 non possit.
Sic enim Cyprianus4: Qui dicit, Deum impossibilia imperare, maledictus
328 esto. Haec ille5. Sed tanta est imbecillitas humanae fragilitatis
et cupiditatum impotentia, ut advocato et mediatore Christo, vero Deo
et homine, semper egeamus. Is autem, abrogatis morte sua bestiarum
sacrificiis ac ritibus veteribus Judaeorum, quasi vepribus expurgatis,
viam reddidit multo faciliorem et planiorem, novarum tabularum, quibus
omnia flagitia diluuntur, promulgatione. Itaque peccatores ad se
convocans et quasi ad epulas invitans: _Venite_, inquit, _ad me omnes,
qui onerati estis, ego reficiam vos; jugum meum suave est et onus meum
leve._
1. Alius: _petentibus_. 2. Jerem. 7, 7. 3. Alibi: _aut prohiberi_. 4.
In serm. de bapt. Petr. Lomb. dist. 39. l. 3. 5. Alius: _Haec illius
vox est_.
OCTAVIUS: Non video, Christum lege ulla jussisse aut imperandi
potestatem habuisse, ac multo minus leges a Deo latas abrogavisse. Id
autem his verbis aperte declaravit: _Non veni, leges solvere, sed
adimplere._1 Veteris enim summa legis est in duabus decalogi tabulis,
quas Christus non magis abrogare voluit aut potuit quam naturae leges,
cum nihil aliud duabus tabulis quam naturae lege aequissima
contineatur, ut superius demonstratum est. Non satis mirari possum,
quid sit, quam ob rem Martinus Lutherus decalogum nihil ad Christianos
pertinere affirmabat, nisi quod judicabat, Christianam legem stante
decalogo stare nullo modo posse.
1. Calvinus abrogasse negat in cap. V, 12. 15 ev. Matth., negat etiam
fuisse novum legislatorem.
FRIDERICUS: Lutherum omnibus laudum generibus cumulatissimum summa
pietate ac eruditione Christianos aberrantes in rectissimam ac
tutissimam viam deduxisse confido, ut ejus scripturae1 et actiones
aperte declarant. Ne quis putet, decalogum abrogare voluisse, sed ut
omnes intelligerent, non satis esse in decalogo praesidii ad
sempiternae salutis adeptionem, nisi prius in Christi veri Dei ac
servatoris optimi maximi, supplicio acquiescamus, quandoquidem2 leges
Mosis nemo exsequi potuit unquam.