1. Alii: _creaturum_.

CORONAEUS: Prospiciendum est, ne quid nobis excidat, quod sit alienum a

majestate divina. Neque enim comprobare1 possum haec scholasticorum

decreta, quae impietatem sapere mihi videntur, scilicet Deum non 327

facere posse Deum, non posse contradictoria simul et semel vera

efficere. Verius ac temperantius dici decuit, opinor, creaturam non

posse Deum fieri, neque enim creatoris potestas imminuitur ob creaturae

ac subjecti debilitatem ac impotentiam. Non igitur impotentia Deo

tribuitur2, quod nec homines, nec ne angeli quidem justi sint aut

fuerint unquam aut futuri sint olim, sed quia nec angelica nec humana

creatura perfectae ac consummatae justitiae capax est, multo minus

divinae illius praestantiae ac puritatis, quam ne cogitatione quidem

attingimus, at ne bonum quidem illud, quod optimus quisque cupit,

efficere aut praestare potest, ut Paulus de scipso queritur3.

1. Alii: _probare_. 2. Alius: _tribuatur_. Alius: _Dei creatur_. 3.

Rom. 7, 19.

SALOMO: Nihil divina lege jubetur, quod praestare si velis, non facile

possis. Ac miror, Paulum, quem tanti fecisti, hoc scripsisse, cum alibi

jactet et glorietur1, se justitia legis irreprehensibilem fuisse. Quis

vero tam crudelis legislator exstitit unquam, qui, quod fieri non

posset, suis imperaret? Ac si quis uspiam exstitit adeo2 crudelis, quam

scio neminem, illud tamen de legislatore omnium optimo ac mitissimo

sentire scelus, cogitare nefas, dicere capitale est. _Gustate_, inquit

ille, _et videte, quam suavis est Deus!_3 Ac tantum abest, ut quicquam

quod fieri nequeat imperet, ut reum faciat totius legis, qui ab uno

capite aberraverit4; ut etiam is, qui omnia praecepta5 legis violaverit

et poenitentia ductus ad honesta persequenda redierit, omnium

improbitatum veniam consequatur. _Non prius_, inquit David6, _differam,

confitebor de peccato7 quod tu jam ignoveras._ Contra quid Paulus8?

_Recognoscite quaeso, si volentes_, inquit, _peccaverimus, post

acceptam veritatis cognitionem, nulla restat amplius hostia pro

peccatis, sed formidabilis expectatio9 judicii et ignis vehementis10,

qui nos devorabit._ Videtis, ut ne confessioni quidem aut poenitentiae

locum homo iste relinquat. Et sunt qui legem divinam christiana putant

acerbiorem, nec ipsi a vero deflexisse mihi videntur.

1. Phil. 3, 9 sqq. 2. Alius: _tam_. 3. Psalm 34, 9. 4. Alius:

_aberraret_. 5. Alius: _capita_. 6. Psalm. 32, 5. 7. Alibi: _peccata_.

8. Ebr. 10, 26 sqq. 9. Alius: _expiatio_. 10. Alius: _vehementia_.

SENAMUS: Hic unus Pauli locus est, qui multos in salutis1 desperationem

adduxit. Nec defuerunt, qui hanc ad Ebraeos epistolam non modo Pauli

esse negarent, sed etiam rejicerent omnino.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 613 / 680 题